[Return]


SUMMA CONTRA SCROOGICA

Quinque viae ad probandum patrem natalem


3: Utrum Pater natalis sit


AD ALTERUM sic proceditur: Videtur quod Pater natalis non sit.

1. Dona natalia nobis donari possunt ab homuncionibus bonis. Ergo Pater natalis non est.

2. Praeterea, si esset Pater natalis, non essent camini angustiores eo. Camini autem angustiores eo sunt, et aliquando haudquaquam sunt camini. Ergo Pater natalis non est.


SED CONTRA est quod dixit Kay Starr: Vidi mammam osculari Patrem natalem subter visco nocte proxima.
RESPONSIO: Dicendum est quod Patrem natalem esse quinque viis probari potest.


Prima autem et manifestior via est quae sumitur ex parte arborum natalium. Certum est enim et sensu constat aliquae in mundo esse arboes natales. Nulla autem abies fit arbor natalis nisi quod sit ornata. Esse ornatum autem significat recipere ornamenta ab alio. Sed hoc non est procedere in infinitum in recipienda ornamenta arborum natalium, necesse est devenire ad aliquod primum ornatorem non ornatum, et hoc omnes intelligunt Patrem natalem.

Secunda via est ex ratione donarum natalium. Invenimus in hoc mundo dona natalium danda et data. Qui autem dat dona sive ea recepit ab alio sive ea fecit in sua officina. Nisi quis fecisset dona in sua officina, dona danda aut data non essent; ergo, necesse est ponere aliquem primum datorem donarum, quem omnes Patrem natalem nominant.

Tertia via est sumpta est ex simulacris materiae plasticae similibus Patri natali. Apud omnes venditores videmus res materiae plasticae quae repraesentant Patrem natalem. Qualia autem hunc repraesentant sive secundum Patrem natalem ipsum sive secundum alia simulacra Patris natalis. Non est autem possibile quod procedatur in infinitum in simulacris, ergo necesse est ponere aliquid quod est simile Patri natali quia Pater natalis est.

Quarta viasumitur ex gradibus qui in spiritibus natalibus inveniuntur. Inveniuntur enim in hoc mundo homines spirituum magis aut minus natalium. Sed “magis” et “minus” dicitur de diversis secundum quod appropinquant diversimode ad aliquid quod “maxime” est. Ergo necesse est aliquis qui habet spiritum natalissimum, et hunc dicimus Patrem natalem.

Quinta via sumitur ex moribus infntium. Quando venit dies Christi nativitatis, videmus, ab essendo bono semper aut frequentius, quod infantes, qui cognitione carent, operantur propter finem. Sed infantes non essent boni propter Christi nativitatem nisi quis esset qui confirmat ut sint boni. Et hic aliquis intellegitur ab omnibus esse Patrem natalem.


Responsio

1. Ad primum ergo dicendum est quod homunciones boni, cum receperint dona ab alio, debent nominari melius adjutores Patris natalis.

2. Ad secundum dicendum est quod non est impossibile quod Pater natalis utitur porta sicut quisque alius.

It is my understanding that this Latin version was prepared by Father Augustine Thompson for members of the discussion list MEDIEV-L@UKANS.EDU.

[Return]