Baumgarten’s Metaphysica

Alexander Baumgarten, Metaphysica, 4th edition (Halle: Carl Hermann Hemmerde, 1757), 432 pp.


Text is based on the digital version (that was previously) available at: http://www.korpora.org
/Kant/agb-metaphysica
/I.html
, with revisions based on Baumgarten 2011.


§1: METAPHYSICA est scientia primorum in humana cognitione principiorum.

§2: Ad metaphysicam referuntur ontologia, cosmologia, psychologia, et theologia naturalis.

§3: METAPHYSICA NATURALIS est cognitio rerum in metaphysica occurrentium solo usu acquisita, cui accedere artificialem §1 definitam utile est: 1) Ob evolutionem conceptuum. 2) Ob determinationem conceptionemque primarum propositionum. 3) Ob continuationem certitudinemque probationum, e. c.

PARS I. ONTOLOGIA.

PROLEGOMENA.

§4: ONTOLOGIA1 (ontosophia, metaphysica, cf. §1, metaphysica universalis, architectonica, philosophia prima,) est scientia praedicatorum entis generaliorum.


1Die Grund-Wissenschaft.

§5: Entis praedicata generaliora sunt prima cognitionis humanae principia, ergo ontologia refertur, §2, cum ratione ad metaphysicam, §1, 4.

§6: Ontologia continet praedicata entis, §4, I) interna 1) universalia, quae sunt in singulis, 2) disiunctiva, quorum alterutrum est in singulis; II) relativa.

CAPUT I: PRAEDICATA ENTIS INTERNA UNIVERSALIA.

SECTIO I: POSSIBILE.

§7: Nihil negativum, cf. §54, irrepraesentabile, impossibile, repugnans, (absurdum, cf. §13,) contradictionem involvens, implicans, contradictorium, est A et non-A, seu, praedicatorum contradictoriorum nullum est subiectum, seu, nihil est, et non est. 0 = A + non-A. Haec propositio dicitur principium contradictionis, et absolute primum.

§8: Nonnihil est ALIQUID1: repraesentabile, quicquid non involvit contradictionem, quicquid non est A et non-A, est POSSIBILE2, §7.


1Etwas. 2Möglich.

§9: A et non-A non est aliquid, §8, hinc est nihil et contradictorium, §7, s. subiectum implicans nulla habet praedicata, sive, quicquid est et non est, nihil est. A + non-A = 0.

§10: Omne possibile est aut A, aut non-A, aut neutrum, §8, iam neutrum est nihilum, quia esset utrumque, §9. Ergo omne possibile aut est A, aut non-A, seu, omni subiecto ex omnibus praedicatis contradictoriis alter utrum convenit. Haec praepositio dicitur principium exclusi tertii, seu medii, inter duo contradictoria.

§11: Omne possibile A est A, seu, quicquid est, illud est, seu, omne subiectum est praedicatum sui. Si negas: quoddam possibile A est non-A, §10, hinc A et non-A, seu nihil, §7, quod impossibile, §9. Haec propositio dicitur principium positionis, seu, identitatis.

§12: Posito impossibili ORITUR CONTRADICTIO1. Quod non tantum videtur, sed et est, VERUM2, quod tantum videtur, non est, APPARENS3dicitur. Hinc orta contradictio vel vera est, vel apparens.


1Entsteht ein Widerspruch. 2Wahr. 3nur scheinend.

§13: Posito A et non-A oritur contradictio, §9, 12. Posito A et B, quo posito ponitur non-A, ponitur impossibile, §9, hinc oritur CONTRADICTIO, §12, prior PATENS1 (directa, immediata et explicita), posterior LATENS2 (indirecta, cryptica, mediata et implicita) vocatur. In quo vera contradictio patet, ABSURDUM3 est (absonum).


1Ein offenbarer. 2Ein versteckter Widerspruch. 3offenbar falsch.

§14: RATIO1, cf. §640, (condicio, hypothesis,) est id, ex quo cognoscibile est, cur aliquid sit. Quod rationem habet, seu, cuius aliquid est ratio, RATIONATUM2 eius dicitur, et ab eo DEPENDENS3. Praedicatum, quo aliquid vel ratio, vel rationatum est, vel utrumque, NEXUS4 est.


1ein Grund. 2seine Folge, das in ihm gegründete. 3das von ihm abhangende. 4der Zusammenhang, die Verknüpfung.

§15: Quod spectatur, sed non in nexu cum iis, quae extra illud ponuntur, SPECTATUR IN SE1. Quod nec in se quidem spectandum repraesentabile est, est IMPOSSIBILE IN SE2, (intrinsecus, simpliciter, absolute, per se). Quod in se spectatum est possibile, est POSSIBILE IN SE3 (intrinsecus, absolute, per se, simpliciter).


1 wird an und vor sich betrachtet. 2an und vor sich, innerlich, schlechterdings unmöglich. 3an und vor sich, innerlich, unbedingt moglich.

§16: Quod in nexu etiam cum aliquibus, quae extra illud ponuntur, tamen est possibile, est POSSIBILE HYPOTHETICE1 (respective, relative, extrinsecus, per aliud, et secundum quid).


1bedingt, äusserlich möglich.

§17: Quod non, nisi in aliquo nexu cum iis, quae extra illud ponuntur, est impossibile, est IMPOSSIBILE HYPOTHETICE1 (respective, relative, extrinsecus, per aliud, et secundum quid).


1bedingt, äusserlich, in einem gewissen Zusammenhange unmöglich.

§18: Nullum absolute impossibile est hypothetice possibile, §15, 16. Ergo nullum hypothetice possibile est absolute impossibile. Omne hypothetice impossibile et possibile est in se possibile, §17, 15. Ergo absolute impossibilia nec hypothetice possibilia sunt, nec impossibilia. Quoddam absolute possibile est hypothetice impossibile.

SECTIO II. CONNEXUM.

§19: Possibile in nexu i.e. in quo nexus est, cui nexus convenit, CONNEXUM1 (rationale) est, in nexu impossibile est IRRATIONALE2 (inconnexum, incohaerens). Hinc irrationalia vel sunt in se, vel hypothetice impossibilia, §15, 17.


1zusammenhängend, verknüpft. 2ungereimt.

§20: Omne possibile aut habet rationem, aut minus, §10, Si habet rationem, aliquid est eius ratio, §8. Si non habet, nihil est eius ratio, §7. Ergo omnis possibilis ratio aut nihil est, aut aliquid, §10. Si nihil foret ratio alicuius possibilis, foret ex nihilo cognoscibile, cur illud sit, §14, hinc ipsum nihilum repraesentabile et aliquid, §8, nihil aliquid, §14, 8. Hinc quoddam possibile impossibile, §7, 8, q. a., §9. Ergo omnis possibilis aliquid est ratio, s. omne possibile est rationatum, s. nihil est sine ratione, seu, posito aliquo, ponitur aliquid eius ratio. Haec propositio dicitur principium rationis, quam colligas etiam ex §265, 279, partim abstrahendo, partim vitando circulum.

§21: Ratio singulorum in aliquo est RATIO eius SUFFICIENS1 (completa, totalis), aliquorum tantum in eodem ratio est ratio eius INSUFFICIENS2 (incompleta, partialis).


1der zureichende Grund. 2der unzulängliche.

§22: Nihil est sine ratione sufficiente, seu, posito aliquo, ponitur aliquid eius ratio sufficiens. Singula in omni possibili habent rationem, §20, hinc omne possibile rationem sufficientem, §21. Haec propositio dicitur principium rationis sufficientis (convenientiae).

§23: Omne possibile est ratio, seu nihil est sine rationato, nihil sine corollario et auctoramento, nihil omnino sterile, otiosum et infecundum, seu posito aliquo ponitur aliquid rationatum eius. Nam omne possibile aut habet rationatum, aut minus, §10. Si habet, est aliquid rationatum eius, §8, si non habet, nihil est eius rationatum, §7. Ergo omnis possibilis rationatum aut nihil est, aut aliquid, §10. Si nihil esset rationatum possibilis alicuius, posset ex hoc cognosci, §14, hinc esset aliquid, §8, adeoque quoddam possibile impossibile, §7, 8, q. a., §9. Haec propositio dicatur principium rationati.

§24: Omne possibile est ratio et rationatum, §20, 23, hinc nexu duplici, §14, connexum et rationale, §19, tam a priori quam a posteriori cognoscibile. Haec propositio dicatur principium utrimque connexorum (a parte ante, et a parte post).

§25: Ratio A rationis B, est ratio rationati C. Ex ratione του Β cognosci potest, cur C sit, §23, hinc A est ratio του C, §14.

§26: Rationatum C rationati B, est rationatum rationis A, §25, 14.v

§27: Ratio A alicuius B, a quo dependet C, est huius C RATIO MEDIATA1 (ulterior, remota), RATIO non mediata est IMMEDIATA2 (proxima).


1mittelbarer und entfernter. 2unmittelbarer und nächster Grund.

§28: RATIO SECUNDUM QUID1 (intermedia,) dicitur, quae habet adhuc ulteriorem, quae non habet, SIMPLICITER TALIS2 (ultima). RATIONES ET RATIONATA alicuius vel spectantur, etiam ut rationes et rationata inter se, SUBORDINATA3, vel minus, COORDINATA4.


1der Zwischen-Grund. 2der letzte Grund. 3untereinander. 4neben einander stehende Gründe und Folgen.

§29: Posito rationato, ponitur eius ratio aliqua, §20, 14, et sufficiens, §22, seu a rationato ad rationem, et sufficientem, V. C.

§30: Posita ratione, hinc et sufficiente, §21, ponitur rationatum, §23, seu a ratione, et sufficiente, ad rationatum V. C.

§31: Sublata ratione, et sufficiente, tollitur aliquid rationatum, quia posito hoc, poneretur et illa, §29.

§32: Sublato rationato tollitur ratio eius, et sufficiens, quia hac posita, poneretur et illud, §30.

§33: A et B connexa tertio C sunt connexa inter se, A est connexum cum C connexo cum B, est ergo in A, de quo cognosci potest ex B, cur sit, hinc A et B sunt connexa, §19.

SECTIO III. ENS.

§34: Quod aut ponitur esse A, aut ponitur non esse A, DETERMINATUR1. Quod vero tantum ponitur esse aut A, aut non A, est INDETERMINATUM2. Seu, si de subiecto respectu praedicatorum contradictoriorum nil ponitur, nisi alterutrum ex illis ipsi convenire, subiectum illud respectu horum praedicatorum est indeterminatum; determinatur autem, si alterutrum in subiecto ponitur. Quod determinari potest, est DETERMINABILE3. De quo ergo aut poni potest, illud esse A, aut, illud esse non A, illud est determinabile.


1bestimmt. 2unbestimmt. 3bestimmlich.

§35: Ratio determinandi est DETERMINANS1. Omnis ergo ratio, sufficiens sufficienter, insufficiens insufficienter, determinat, §34, 21. Hinc posito determinante, ponitur determinatum, §30, et v.v., §29. Sublato determinato, tollitur determinans, §32, et v.v., §31.


1das bestimmende.

§36: Quae determinando ponuntur in aliquo (notae et praedicata), sunt DETERMINATIONES1, altera positiva, et affirmativa, §34, 10, quae si vere sit, est REALITAS, altera negativa, §34, 10, quae si vere sit, est NEGATIO2. Negatio apparens est REALITAS CRYPTICA, realitas apparens est VANITAS3.


1Bestimmungen. 2Verneinungen. 3Eitelkeit.

§37: DETERMINATIONES possibilis aut sunt in eo repraesentabiles, etiamsi nondum spectetur in nexu, ABSOLUTAE1, aut tunc demum, quando spectatur in nexu, §10, RESPECTIVAE2 (assumptivae). Determinationes possibilium respectivae sunt RESPECTUS3 (habitudines, τα προc τι, relationes latius dictae, vel ad extra, vel ad intra). Respectus possibilium in iisdeni in se spectatis non repraesentabiles sunt RELATIONES3 (strictius dictae, ad extra). Relationes possibilium sunt eorundem DETERMINATIONES EXTERNAE4 (relativae, ad extra, extrinsecae), reliquae omnes, INTERNAE5.


1dem möglichen an und vor sich betrachtet schon 2beziehungs-weise zukommende Bestimmungen. 3Beziehungen. 4Verhältnisse. 5äussre. 6innre Bestimmungen.

§38: Si in A sunt, quae in B, A et B sunt EADEM1. Non eadem sunt DIVERSA2 (alia).


1einerlei. 2verschieden.

§39: DETERMINATIONES possibilis internae, aut sunt internarum reliquarum rationes in internis simpliciter tales, aut minus, §10. Illae sunt PRIMAE (principes), sive ESSENTIALIA1.


1die ersten oder wesentlichen Bestimmungen.

§40: Complexus essentialium in possibili, seu possibilitas eius interna est ESSENTIA1 (esse rei, ratio formalis, natura, cf. §430, quidditas, forma, formale totius, ουσία, τινοτις, substantia, cf. §191, conceptus entis primus).


1das Wesen.

§41: Determinationes possibilis internae, rationata essentiae, sunt AFFECTIONES1.


1innere folgende Bestimmungen.

§42: Determinatio interna, quae non est essentiale, est rationatum essentiae, §39, 40, hinc affectio, §41.

§43: Posita in possibili essentia ponuntur affectiones, §41, 30.

§44: Positis in possibili affectionibus ponitur essentia aliqua, §41, 29.

§45: Sublata essentia tolluntur aliquae affectiones, §41, 31.

§46: Sublatis affectionibus tolhtur essentia, §41, 32.

§47: Omnes determinationes internae possibilis sunt inter se connexae, singulat cum singulis. Affectiones enim connectuntur singulae cum essentialibus, §39. haec cum essentia, §40, 14. Hinc singulae determinationes cum singulis, §33.

§48: NEXUS (harmonia) UNIVERSALIS1 est, qui est in singulis.


1ein allgemeiner Zusammenhang.

§49: In determinationibus possibilis internis est nexus universalis §47, 48.

§50: Affectiones habent rationem in essentia, §41, hinc aut sufficientem, aut minus, §21, 10. Illae sunt ATTRIBUTA1, hae MODI2 (accidentia praedicabilia, s. logica, cf. §191, adiuncta, praedicata secundaria).


1Eigenschaften. 2Zufälligkeiten.

§51: ATTRIBUTA rationem sufficientem habent aut in omnibus essentialibus, aut in aliquibus tantum, §50, 10. Illa PROPRIA1 sunt, haec COMMUNIA2.


1besondre. 2gemeine.

§52: Omnis possibilium determinatio aut est essentiale, §39, aut attributum, aut modus, §42, aut relatio, §37.

§53: Omne possibile determinatum est, qua possibilitatem, §34, 8, hinc in se possibile, qua possibilitatem internam, §15, quae cum sit essentia, §40, omne possibile habet essentiam, determinatum, qua essentiam. Erge omnimode indeterminatum nihil est, §7.

§54: Possibile praeter essentiam, §53, aut est determinatum, qua omnes affectiones etiam in ipso compossibiles, aut minus, §34, 10. Illud est ACTUALE1, hoc NON ENS (nihil, cf. §7) PRIVATIVUM (mere possibile)2 vocatur.


1wirklich. 2das bloss mögliche, ein mögliches Nichts.

§55: EXSISTENTIA1 (actus, cf. §210, actualitas) est complexus affectionum in aliquo compossibilium, i.e. complementum essentiae sive possibilitatis internae, quatenus haec tantum, ut complexus determinationum spectatur, §40.


1Wirklichkeit.

§56: Omnis determinatio possibilis interna aut pertinet ad essentiam eius, aut ad exsistentiam, §55, 42.

§57: Omne actuale est interne possibile, §54, seu posita exsistentia ponitur interna possibilitas, §55, 40, ab esse ad posse V. C.

§58: Nullum interne impossibile est actuale, §57, sublata possibilitate interna, tollitur actualitas, §55, 40, seu a non posse ad non esse V. C.

§59: Quoddam possibile non est actuale, §54, seu posita possibilitate quadam tamen tolli potest actualitas, seu a quodam posse ad esse N. V. C.

§60. Quoddam non actuale est possibile, §59, sublata actualitate non omnis tollitur possibilitas, seu a non esse ad omnino non posse N. V. C.

§61: Possibile, qua exsistentiam, determinabile est ENS1.


1ein Ding.

§62: NON ENS1 (negativum, cf. §54) esset possibile, qua exsistentiam, non determinabile. §61. At hoc impossibile, §10, et, si videtur esse ens, est ENS FICTUM2 (rationis ratiocinantis, cf. §647).


1ein Unding. 2ein erdichtetes Ding.

§63: Omne ens est possibile, §61, rationem, §20, sufficientem habet, §22, et rationatum, §23, hinc dupliciter connexum est, §24, habet essentiam, §53, et essentialia, §40, hinc affectiones, §43, in universali nexu, §49. Omnes entis determinationes aut sunt essentialia, aut attributa, aut modi, aut relationes, §52. Posito ente, ponitur essentia eius, hinc essentialia omnia. Sublata essentia, tollitur ens. Sublato essentiali, tollitur essentia, hinc ens ipsum, §53, 40. Omnis denique determinatio entis interna aut pertinet ad essentiam eius, aut ad exsistentiam, §56.

§64: Per essentiam attributa entis sufficienter determinantur, §35, 50, hinc posita essentia ponuntur attributa, §35. Ergo posito ente ponuntur attributa eius, §63, sublato attributo tollitur essentia et ens, §35, 63.

§65: Modi entis per essentiam non sufficienter determinantur, §50, 35, hinc non determinantur, qua exsistentiam, §55. Ens ergo, qua modos actuales, per essentiam est indeterminatum, §34, 54, i.e. modi possunt abesse et adesse salva rei essentia.

§66: Exsistentia non repugnat essentiae, sed est realitas, §36, cum ea compossibilis, §50, 55.

§67: Cognitio diversitatis est DISTINCTIO1, et ratio distinctionis in distinguendo DISCRIMEN (differentia, character, character distinctivus latius dictus, cf. §350, nota, nota characteristica)2. Iam omnis determinatio entis est id, ex quo cognosci potest, ens illud nec indeterminatum, nec alio modo determinatum esse, §36, 34. Ergo omnis determinatio est discrimen entis, §38, 14.


1Unterscheidung. 2Unterscheid, Merkmal, Kennezeichen, Unterscheidungs-Zeichen.

§68: Discrimina entis sunt vel externa seu relativa, vel interna, §67, 37, et haec vel essentialia, quae pertinent ad essentiam, vel accidentalia, quae ad exsistentiam, §56, vel absoluta, vel respectiva, §37.

§69: Discrimina interna possunt repraesentari in ente in se spectato, §68, 37, hinc quomodocumque cognosci, seu DARI1. Data vel possumus etiam (sine compraesentia) sine assumpto alio, sine relatione ad aliud, CONCIPERE2 et intelligere, i.e. distincte cognoscere, vel non possumus. Illa sunt QUALITATES3, haec QUANTITATES4.


1angegeben werden. 2begreifen und verstehn. 3Beschaffenheiten. 4Grössen.

§70: Qua qualitatem eadem sunt SIMILIA1, qua quantitatem, AEQUALIA2, qua utramque, CONGRUENTIA3. Qua qualitatem diversa, DISSIMILIA4, qua quantitatem, INAEQUALIA5, qua utramque diversa, DISCONGRUENTIA6


1ähnlich. 2gleich. 3gleichartig. 4unähnlich. 5ungleich. 6ungleichartig.

§71: Mere similia non sunt congruentia, hinc quantitate differunt, §70, hinc quantitas est discrimen internum mere similium.

SECTIO IIII: UNUM.

§72: Determinationes entis SEPARANTUR1, si ex simul positis quaedam tolluntur. Hinc INSEPARABILES2 sunt, quarum simul positarum nulla potest tolli.


1werden getrennt. 2unzertrennlich.

§73: Posito ente ponitur essentia, §63, ergo complexus essentialium, §40, hinc posito ente simul ponuntur essentialia omnia, et ita quidem, ut nullum possit tolli, §63, 40. Ergo essentialia entis sunt per se inseparabilia, §72, 15. UNUM1 est, cuius determinationes sunt inseparabiles, et TRANSCENDENTALITER2 quidem, cuius determinationes sunt per se inseparabiles. Ergo omne ens est unum transcendentale.


1Eins. 2wesentlich eins.

§74: A unum et B unum e. c. partim eadem, partim diversa sunt MULTA1. Quicquid cogitemus, aut sunt multa, aut non multa, §10. Prior determinatio est MULTITUDO (pluralitas)2, posterior UNITAS CATEGORICA3.


1Viele. 2die Vielheit, Mehrheit. 3die Einheit.

§75: Determinationes entis singulae sunt una, §73, partim eadem, dum sunt determinationes eiusdem entis, partim diversa, §38, hinc multa, §74. Potest ergo multitudo dari in ente in se spectato, §69, et est eius discrimen internum, §37, quod tamen intelligere non possumus, nisi uno alio assumpto, §74, 38, hinc multitudo est quantitas, §69.

§76: Inseparabilitas determinationum cum sit impossibilitas separationis, §72, est vel absoluta, vel hypothetica, §15, 16. Hinc unitas est vel absoluta, vel hypothetica, §73.

§77: Quicquid est, quod multa non sunt, est UNICUM (unum exclusive tale)1.


1Einzig.

SECTIO V: ORDO.

§78: Si multa iuxta vel post se invicem ponuntur, CONIUNGUNTUR1. Coniunctio plurium vel est eadem, vel diversa, §10, 38. Si prior, est COORDINATIO2, et eius identitas ORDO3. Ordinis scientia olim erat MUSICA LATIUS DICTA.


1verbunden werden. 2zusammenordnen. 3Ordnung.

§79: Diversitas in coniunctione plurium est CONFUSIO (inordinatio)1. Coniunctio inseparabilium est UNITIO2.


1Unordnung und Verwirrung. 2Vereinigung.

§80: Omnis DETERMINATIO habet rationem, §20, 36, quaeque ex aliqua determinata ratione cognosci potest, RATIOSI dicitur CONFORMIS (conveniens, consentiens)1.


1dem Grunde gemäss, übereinstimmig und zukommend.

§81: Si posito A tollitur B, A et B OPPOSITA sunt1.


1entgegen gesetzt, mit einander streitend.

§82: Determinatio opposita illi, quae rationi conformis est, est rationi contraria (difformis, disconveniens) seu DEFECTUS1.


1Mangel.

§83: Propositio enuntians determinationem rationi conformem est NORMA (regula1, lex), immo LATIUS, repraesentatio determinationis rationi conformis.


1Richtschnur, Gesetz.

§84: Ubicumque determinationes, ibi leges, §83, 80.

§85: Respectus entis ex coniunctione eius cm aliis determinatus est POSITUS1. Ubi ergo positus, ibi leges, §84, 37.


1Stelle.

§86: Coniunctione determinatur positus, hinc sunt in coniunctione leges, §85, in eadem eaedem, §38. Ergo in ordine coniunguntur plura eidem rationi conformiter, §83, 78. Quod est in A et B, ipsus COMMUNE1 est. Quod est in A, non in B, est, respectu B, τω A PROPRIUM2, ergo in ordine sunt regulae communes.


1Gemein. 2Eigen.

§87: In coniunctione diversa diversae sunt leges, §86, 38. Ergo in confusione non sunt leges communes, §79, 86.

§88: Ordinis si regula fuerit unica, SIMPLEX1, si plures, ORDO COMPOSITUS2 vocatur.


1Eine einfache 2zusammengesetzte Ordnung.

SECTIO VI: VERUM.

§89: VERITAS METAPHYSICA1 (realis, obiectiva, materialis) est ordo plurium in uno, VERITAS in essentialibus et attributis entis, TRANSCENDENTALIS2.


1die metaphysische Wahrheit. 2die nothwendige metaphysische Wahrheit.

§90: Cum omnis entis determinationes coniungantur, essentiales secundum principium contradictionis, §40, 7, et accidentales, attributa secundum principium contradictionis, §64, 7, et rationis, §20, et sufficientis, §22, 50, modi secundum principium contradictionis, §65, 7, et rationis, §42,20, essentialia et affectiones secundum principium rationati, §23, 41, hinc regulas communes, §83, 86, omne ens est verum transcendentaliter, §89.

§91: Confusio veritati transcendentali opposita esset SOMNIUM OBIECTIVE SUMPTUM1 (cf. §593). Somniorum aggregatum esset MUNDUS FABULOSUS2 (cf. §354).


1ein Traum, das geträumte. 2das Land der Wünsche.

§92: PRINCIPIA (cf. §307, 311) CATHOLICA1 (universalia) sunt singulis entibus communia. Metaphysice vera determinantur principiis catholicis, §7, 20, 22, 23, convenienter, §90, 80, et, quae determinantur his principiis conformiter, sunt metaphysice vera, §89. Hinc VERITAS METAPHYSICA potest definiri per convenientiam entis cum principiis catholicis.


1allgemeine Grund-Sätze.

§93: CERTITUDO OBIECTIVA1 (cf. §531) est apperceptibilitas veritatis in ente. Iam omnis entis veritas est clare cognoscibilis, §90, 8. Ergo omne ens est obiective certum.


1Gewissheit der Dinge.

SECTIO VII: PERFECTUM.

§94: Si plura simul sumpta unius rationem sufficientem constituunt, CONSENTIUNT1. Consensus ipse est PERFECTIO2, et unum, in quod consentitur, RATIO PERFECTIONIS DETERMINANS (focus perfectionis)3.


1 übereinstimmen. 2Vollkommenheit. 3Grund oder Brennpunkt der Vollkommenheit.

§95: In perfectione plura eidem rationi conformiter determinantur, §94, 80, ergo est in perfectione ordo, §78, et communes perfectionis regulae, §86.

§96: Ratio perfectionis determinans si fuerit unica, SIMPLEX1, si plures, COMPOSITA tunc est PERFECTIO2, §88, 95.


1 eine einfache. 2eine zusammengesetzte.

§97: REGULAE oppositae COLLIDI1 dicuntur, et defectus ex regulis perfectionis collidentibus EXCEPTIO2, prout normae vel vera vel apparente tantum oppositione colliduntur, §81, vel vera, vel apparens, §12.


1 mit einander streitende Richtschnuren. 2Ausnahme.

§98: Consensus essentialium est PERFECTIO (essentialis) TRANSCENDENTALIS1, affectionum ACCIDENTALIS2, utraque INTERNA3. Consensus relationum est PERFECTIO EXTERNA4.


1 wesentliche. 2innre ausserwesentliche. 3innre. 4äussre.

§99: Essentialia omnis entis consentiunt ad essentiam eius, §63, 40, et attributa, §50,94. Ergo omne ens est perfectum transcendentaliter.

§100: Bonum1 est, quo posito ponitur perfectio. Ergo omne ens est bonum transcendentaliter, §99.


1 gut.

CAPUT II. PRAEDICATA ENTIS INTERNA DISIUNCTIVA.

SECTIO I. NECESSARIUM ET CONTINGENS.

§101: NECESSARIUM1 est, cuius oppositum est impossibile, non necessarium est CONTINGENS2.


1 nothwendig. 2zufällig.

§102: Cuius oppositum in se impossibile est, est illud NECESSARIUM IN SE1 (metaphysice, intrinsecus, absolute, geometrice, logice). Cuius oppositum est extrinsecus tantum impossibile, est NECESSARIUM HYPOTHETICE2 (secundum quid). Entis determinatio, qua necessarium est, est eius NECESSITAS3. Ergo necessitas est vel ABSOLUTA4 (consequentis), vel HYPOTHETICA5 (consequentiae), illa, qua aliquid est in et per se, haec, qua aliquid est hypothetice tantum necessarium.


1 an sich, schlechterdings, unbedingt, nothwendig. 2bedingt nothwendig. 3Nothwendigkeit. 4die schlechterdings so genannte (unbedingte). 5die bedingte.

§103: Possibilitas oppositum involvit, §81, 7, hinc possibilitas entis est determinatio eius necessaria, §101, intrinseca intrinsecus, extrinseca extrinsecus, §102.

§104: Cuius oppositum absolute possibile est, est CONTINGENS IN SE1 (per se, intrinsecus), cuius oppositum est etiam hypothetice possibile, est et EXTRINSECUS CONTINGENS2 (hypothetice). Entis determinatio, qua contingens est, est eius: CONTINGENTIA3. Ergo contingentia est vel ABSOLUTA4, qua aliquid est saltim in et per se, vel HYPOTHETICA5, qua aliquid est hypothetice contingens.


1 an sich, schlechterdings (unbedingt). 2auch bedingt und äusserlich zufällig. 3Zufälligkeit. 4die unbedingte, schlechterdings so genannte. 5die bedingte.

§105: Nullum absolute necessarium est ullo modo contingens, §102, 104. Ergo quicquid ullo modo contingens est, non est absolute necessarium. Omne hypothetice necessarium est in et per se contingens, §18. Ergo quoddam in et per se contingens est hypothetice necessarium. Omne hypothetice contingens est et in se, §104.

§106: Essentiae rerum sunt in iis absolute necessariae, §40, 103.

§107: Sublatis essentialibus et attributis tollitur essentia, §63, 64, hinc ponitur impossibilitas entis interna, §81, 40. Sunt ergo tam essentialia, quam attributa absolute necessariae entis determinationes, §103.

§108: Modorum oppositum est in ente absolute possibile, §65, 81, hinc modi sunt determinationes entis in se contingentes, §104. Ergo non absolute necessariae, §105. Absolute necessariarum in ente determinationum oppositum est in eodem absolute impossibile, §102. Ergo ipsae sunt in ente absolute possibiles, §81, hinc in eodem in se spectato repraesentabiles, §15. Relationes autem non sunt in ente in se spectato repraesentabiles, §37. Ergo nullae relationes entis sunt absolute necessariae, omnes contingentes, §101.

§109: Cum exsistentiae oppositum in aliquo sit possibile, §54, 55, exsistentia aut erit absolute necessaria, aut in se contingens, §102, 10. Ens, cuius exsistentia est absolute necessaria, est ENS NECESSARIUM1, cuius exsistentia est intrinsecus contingens, est ENS CONTINGENS2


1 das nothwendige Ding. 2ein zufälliges Ding.

§110: Omnes entis necessarii determinationes internae sunt absolute necessariae. Pertinent enim aut ad essentiam, aut ad exsistentiam, §56. Tam haec, quam illa est in ente necessario absolute necessaria, §109, 106.

§111: In ente necessario non sunt modi, §110, 108. Ergo cui modi insunt, est ens contingens, §109.

§112: Omne ens contingens habet modos. Pone enim alicui enti contingenti nullos modos inesse, omnes affectiones eius sunt absolute necessariae, §52, 107, hinc et exsistentia eius absolute necessaria est, §55, q. a., §109.

§113: Determinationes unius sunt inseparabiles, §73, hinc cuiuslibet oppositum impossibile, §72, 81, sunt ergo determinationes unius necessariae, §101, et absolute quidem absolute unius, hypothetice hypothetice unius, §102, 76. Unita sunt necessario coniuncta, §79, vel in se, vel hypothetice, §102.

§114: Necessaria sunt unico tantum modo ac ratione determinabilia. Nam sunt aut A, aut non-A. Tertius modus, tertia ratio determinabilitatis impossibilis est, §10. Iam pone necessarium esse determinabile per A; non-A est huius determinationis oppositum, §81, hinc impossibile, §101. Non sunt ergo plures determinabilitatis modi ac rationes, praeter A unicum, §77. Unico tantum modo ac ratione determinabilia sint A, oppositum eorum esset non-A, §81, sed hoc impossibile est, §77. Sint non-A, oppositum eorum esset A, §81, sed hoc impossibile est, §77. Tertium non datur, §10. Ergo unico tantum modo ac ratione determinabilium oppositum est impossibile, adeoque ipsa necessaria sunt, §102. Contingentia non sunt necessaria, hinc nec sunt unico tantum modo ac ratione determinabilia, nec pluribus ac duobus, §10. Sunt ergo duplici modo determinabilia. Duplici modo ac ratione determinabilia non sunt necessaria, hinc contingentia, §102. Possunt itaque definiri 1) NECESSARIUM, per unico tantum, 2) CONTINGENS, per duplici modo determinabile, 3) NECESSITAS per unicitatem, 4) CONTINGENTIA per duplicitatem determinabilitatis.

§115: Unum hypothetice tale habet determinationes in se separabiles, §76, 18, hinc unitas eius est intrinsecus contingens, §104.

§116: Unitas transcendentalis est absolute necessaria, §73, 102, hinc nullum eius est oppositum, §102, 15.

§117: Ordinis opposita cum sint confusio, §79, 78, et non facta coniunctio. §78, 81, ordo absolute necessarius est in per se necessario coniunctis et quidem eodem modo, §102. Ubicumque ergo non est absolute necessaria tam coniunctio, quam coniunctionis identitas, ibi est ordo in se contingens, §104.

§118: Veritas transcendentalis est ordo in essentialibus et attributis, §89, hinc necessario per se coniunctis, §78, 107, et quidem eodem modo, §7, 22, hinc veritas transcendentalis est absolute necessaria, §117, et nullum habet oppositum, §102, 15.

§119: Ordo plurium in uno, quorum non coniunctio aut confusio est interne possibilis in ente, est veritas in se contingens, §117, 89.

§120: Somnium obiective sumptum et mundus fabulosus sunt nonentia, §118, 91, et si videantur entia, sunt entia ficta, §62.

§121: Perfectionis oppositum est IMPERFECTIO1, et quidem 1) non consensus simplex, si in pluribus simul sumptis quaedam non sunt rationes unius: haec est IMPERFECTIO PRIVATIVE DICTA, 2) dissensus, si in pluribus simul sumptis quaedam consentiunt ad unum, quaedam ad oppositum eius: haec est IMPERFECTIO CONTRARIE DICTA, §81, 94.


1 Unvollkommenheit.

§122: Perfectio eorum, quorum non consensus, hinc et dissensus est in se impossibilis, est absolute necessaria, §121, 102. At perfectio in iis, quae non consentire aut etiam dissentire est in se possibile, est in se contingens, §104,121.

§123: Perfectio transcendentalis est absolute necessaria, §122, 94, hinc nullam habet oppositam imperfectionem, §121, 102.

SECTIO II. MUTABILE ET IMMUTABILE.

§124: SUCCEDUNT1 sibi (successiva sibi sunt), quorum unum post aliud exsistit. Determinatio entium, qua sibi successiva sunt, est eorum SUCCESSIO2.


1 Folgen aufeinander. 2die Folge.

§125: Cuius determinationes sibi succedunt, MUTATUR1: hinc MUTABILE2 (variabile) est, cuius determinationes sibi possunt succedere; cuius determinationes sibi non possunt succedere, est IMMUTABILE3 (fixum, invariabile, constans). Ipsa autem determinationum in ente successio, est eius, et simul determinationum eius, MUTATIO4.


1 wird verändert. 2veränderlich. 3unveränderlich. 4Veränderung.

§126: MUTATIO entis vel est INTERNA1 internorum, vel EXTERNA2 seu relativa relationum, §125, 37.


1 eine innre. 1 äussre Veränderung.

§127: MUTABILITAS1 entis, s. possibilitas mutationum in eodem, vel est absoluta, §125, 15, vel hypothetica, §125, 16. IMMUTABILITAS2 entis, s. im possibilitas mutationum in eodem, vel est absoluta, §125, 15, vel hypothetica, §125, 17.


1 Veränderlichkeit. 2Unveränderlichkeit.

§128: Nullum per se immutabile est hypothetice mutabile. Ergo nullum hypothetice mutabile est absolute immutabile. Omne hypothetice immutabile est in se mutabile. Omne hypothetice mutabile est in se mutabile. Ergo absolute immutabilia nec sunt hypothetice mutabilia, nec immutabilia. Quoddam absolute mutabile est hypothetice immutabile, §127, 18.

§129: Mutabilium determinationes sibi possunt succedere, §125, hinc mutabilia sunt pluribus modis determinabilia, §74, 34. Necessaria non sunt pluribus modis determinabilia, §114. Ergo necessaria sunt immutabilia, §125.

§130: Absolute necessaria sunt absolute immutabilia, hypothetice necessaria sunt hypothetice immutabilia, §129, 127.

§131: Nullum mutabile est necessarium, §129, hinc omne mutabile est contingens, §101, et in se quidem mutabile est in se contingens, hypothetice mutabile est hypothetice contingens, §104, 127.

§132: Essentiae rerum, §106, essentialia et attributa, §107, exsistentia entis necessarii, §109, omnes eius determinationes internae, §110, unitas, §116, veritas. §118, et perfectio, transcendentales, §123, sunt absolute et interne immutabiles, §130, 126.

§133: Modi entis sibi in eo in se spectato possunt succedere, §124, 65, hinc et ipsi, et ens, cui insunt, sunt absolute mutabilia, §125, 127. Iam omne ens: contingens habet modos, §112. Ergo omne ens contingens est absolute et interne mutabile, §126. Relationes entis sunt intrinsecus contingentes, §108. Ergo possunt sibi in eo in se spectato succedere, §124, 104. Hinc sunt in omni ente absolute mutabiles, §127. Omne ens, qua omnes suas relationes, est mutabile, §125.

§134: Essentia non est mutabilis, §132, hinc omne ens contingens mutabile est, qua exsistentiam, §133, 56. Hinc exsistentia entis contingentis est mutabilis, §125, nec est adeo essentiale, nec attributum, §132, interna tamen determinatio, §55, ergo modus, §52. Cuius exsistentia modus est, eius exsistentia est absolute mutabilis, §133, hinc et intrinsecus contingens, §131. Ergo cuius exsistentia modus est, est ens contingens, §109. Potest hinc ENS CONTINGENS definiri per ens, cuius exsistentia modus est.

SECTIO III. REALE ET NEGATIVUM.

§135: Negatione posita realitas tollitur. §36, 10. Hinc negationes et realitates sunt sibi invicem oppositae, §81. Tam realitates ipsae, quam entia, quibus insunt, ENTIA REALIA1 seu positiva dicuntur. Negationes autem ENTIA NEGATIVA2.


1 etwas bejahendes. 2etwas verneinendes.

§136: Ens mere negativum esset, cui nulla inesset realitas, hinc nec possibilitas, §8, nec rationalitas, §19, nec actualitas, §55, nec unitas, §73, nec veritas, §89, nec perfectio, §94, realitates, §36. Ergo ens mere negativum est non ens, et, si videtur ens, est ens fictum, §62. Cum ergo omni enti quaedam insit realitas, omne ens est reale, §135.

§137: Omne ens cum sit reale, §136, aut nulla ipsi inerit negatio, aut quaedam cum realitatibus eius una inerit, §10, et haec quidem aut absolute necessaria, aut in se contingens, §102, 104. Prior est NEGATIO STRICTE DICTA1 (ens negativum stricte dictum). Posterior est PRIVATIO2 seu ens privativum. Essentialia et attributa negativa sunt negationes stricte dictae, §106, 107, modi negativi sunt privationes, §108.


1 eine Verneinung in engerer Bedeutung. 2eine Beraubung.

§138: Nullae privationes sunt in ente absolute necessariae, §137, 105, hinc internae non sunt essentialia, nec attributa, §107. Ergo modi, §52. Ens itaque necessarium non habet privationes internas, §111, et cui insunt, est ens contingens, §111.

§139: Ens negativum, qua tale, non est positivum, §135, at, si consentiret, qua negatio, ad unam realitatem, esset realitas, §94, 36, hinc ens negativum, qua tale, non consentit in ente reali, cui inest, §137, ad unam realitatem.

§140: Realitates, qua tales, non consentiunt, nisi ad realitates. Rationatum enim merarum realitatum esse est realitas, §36, 14.

§141: Omne ens est perfectum, §99, et reale, §137, hinc eius perfectio, qua talis, est consensus realitatum ad unam, §94, 140.

§142: Positis in ente negationibus ponitur non consensus, §141, 139, hinc imperfectio, §121, hinc positis in ente negationibus stricte dictis, ponitur imperfectio absolute necessaria, §137.

§143: Imperfectio entis absolute necessaria, aut est attributum eius, aut essentiale, §107, 108, at, quia in realitatibus non est ratio sufficiens negationum, §139, non est in entis attributis imperfectio, in cuius non sit etiam essentialibus, §50, nec est in essentialibus entis imperfectio, in cuius non esset etiam affectionibus, §23.

§144: Positis in ente privationibus ponitur imperfectio, §142, at in se contingens, §138.

§145: Non est perfectio essentialis sine accidentali, §98, 140-, nee accidentalis sine essentiali, §98, non est imperfectio essentialis sine accidentali, nee accidentalis sine essentiali, §143, 98, nec sunt perfectio et imperfectio essentialis opposita, §81, 142.

§146: Quo posito ponitur imperfectio, MALUM1 est, hinc negationes sunt malum, §142, eaeque vel stricte dictae, MALUM METAPHYSICUM2, quo posito ponitur imperfectio absolute necessaria, §142, vel privationes, MALUM CONTINGENS3 (physicum late dictum, cf. §788), quo posito ponitur imperfectio in se contingens, §144.


1 Das Übel, Böse. 2das schlechterdings notwendige. 3das zufällige.

§147: Positis entis realitatibus ponitur eius perfectio, §141, hinc realitates sunt bona, §100, et absolute quidem necessariae, BONUM METAPHYSICUM1, in se contingentes, BONUM CONTINGENS2 (physicum late dictum, cf. §787).


1 das schlechterdings nothwendige. 2das zufällige Gute.

SECTIO IIII. SINGULARE ET UNIVERSALE.

§148: Complexus omnium determinationum in ente compossibilium est OMNIMODA eius DETERMINATIO1. Hinc ens aut est omnimode determinatum, aut minus, §10. Illud est SINGULARE2 (individuum), hoc UNIVERSALE3. Utrumque respectu omnium minus determinatorum, quae in se continet, INFERIUS4 dicitur, illa respectu huius, SCPERIORA 5.


1 durchgängige, völlige, vollständige Bestimmung. 2einzeln. 3allgemeine. 4das untere, niedrigere, tiefere, bestimmtere. 5die obern, höheren, allgemeinem, unbestimmtem.

§149: ENS universale spectatum in suo inferiori, et singulare spectatum, qua alia etiam sua praedicata, praeter certum universale, SPECTATUR IN CONCRETO 1 et tunc CONCRETUM2 dicitur. ENS universale quod attenditur quidem, non tamen in inferiori suo, et singulare, in quo tamen certum tantum eius superius attenditur, SPECTATUR IN ABSTRACTO3, et tunc ABSTRACTUM4 dicitur. Universale in concreto est UNIVERSALE PHYSICUM5 (in multis, in re), universale in abstracto est LOGICUM 6(post multa, post rem).


1 in mehrerer Bestimmung betrachtet. 2unabgesondert. 3nur in gewisser Bestimmung betrachtet. 4abgesondert. 5das allgemeine im bestimmtem. 6das allgemeine im denkenden.

§150: Universale in solis individuis in concreto repraesentabile, seu, quod sola individua sub se continet, est SPECIES1, quod etiam in universalibus in concreto repraesentabile est, seu, quod universalia etiam sub se continet, est GENUS2, et horum INFIMUM3 quod in nullo genere est, s. quod nullum genus sub se continet, SUMMUM4 in quo nullum genus s. quod sub nullo genere continetur, SUBALTERNA 5denique vocantur, quae non sunt summa.


1 Art, Gattung. 2Geschlecht. 3das Unterste. 4das Oberste. 5untergeordnete, oder Untergeschlechte.

§151: Determinationes inferioris entis, indeterminatae in eius superiore sunt illius DIFFERENTIA1. Hinc DIFFERENTIA GENERICA2 est complexus determinationum in genere determinatarum, indeterminatarum in eius superiori. DIFFERENTIA SPECIFICA3 est complexus determinationum speciei indeterminatarum in genere eius infimo. DIFFERENTIA NUMERICA4 (haecceitas, principium individuationis) est complexus determinationum individui indetermmatarum in specie, §148.


1 die genauere Bestimmung. 2eines Geschlechtes. 3einer Art 4eines jeden einzeln.

§152: Singularia sunt interne prorsus determinata, §148, hinc actualia, §54.

§153: Cum in inferiori sit superius, §149, 148, est in individuo species, genus infimum, subalterna, summum, in specie genera, in genere infimo et subalterno superiora, in inferioribus omnibus summum, §150.

§154: Determinationes generis summi sunt in inferioribus eius, §148, i.e. generibus subalternis, infimo, speciebus et individuis; determinationes generis subalterni sunt in inferioribus eius generibus, speciebus, et individuis; determinationes generis infimi sunt in speciebus et individuis; determinationes speciei sunt in individuis, §153, 35, i.e. determinationes superioris sunt in eius inferiori, seu positivae fuerint seu negativae, §36. Haec propositio dicitur dictum de O. et N.

SECTIO V. TOTALE ET PARTIALE.

§155: Unum prorsus idem cum multis simul sumptis est TOTUM1, et multa simul sumpta prorsus eadem cum toto sunt PARTES2 eius. Quae cum data parte simul sumenda sunt, ut sit prorsus eadem cum toto, sunt eius compartes, seu COMPLEMENTA AD TOTUM3 (supplementa).


1 das Ganze. 2Theile. 3Ergänzungen.

§156: Quaelibet pars simul sumpta cum suis complementis ad totum est PARS ACTUALIS1, cum aliis simul sumpta est PARS POTENTIALIS2.


1 ein wirklicher. 2ein möglicher Theil.

§157: Totum est prorsus idem cum suis partibus actualibus, §155, 156, hinc et aequale, et simile et congruens, §70.

§158: Ens, cuius essentia est pars alterius, est ENS INCOMPLETUM1, cuius essentia non est pars alterius, est ENS COMPLETUM2.


1 ein unvollständiges. 2ein vollständiges Ding.

§159: Multitudo partium est MAGNITUDO1 (absoluta, cf. §161) seu quantitas, §75, continua. Multitudo totorum est NUMERUS2 (absolutus, cf. 161) seu quantitas, §75, discreta. Si tota, quorum est numerus, herum spectentur, ut partes, NUMERUS est FRACTUS3 (fractio, minutia), sin minus, NUMERUS est INTEGER4.


1 die Grösse des Ganzen. 2eine Zahl. 3ein Bruch. 4eine ganze Zahl.

§160: Cuius pars toti aequalis est, MAIUS ≻ est1, totum parti aequale MINUS ≺ est2.


1 das grössere. 2das kleinere.

§161: MINIMUM1 est solo nihilo maius, seu, quo minus impossibile est, MAXIMUM2 est, solo nihilo minus, seu, quo maius impossibile est. Multitudo maior est MULTITUDO COMPARATIVA3, cf. §74, minor, PAUCITAS4. Magnitudo maior est MAGNITUDO COMPARATIVA5, cf. §159, minor, PARVITAS6. NUMERUS maior est COMPARATIVUS, cf. §159, minor, RARITAS7.


1 das kleinste. 2 das grösseste. 3 eine Menge. 4Wenigkeit. 5eine Grösse des Ganzen und Zahl, auch in der Vergleichung. 6Kleinigkeit. 7Seltenheit.

§162: Mutari in minus est MINUI1, mutari in maius AUGERI2. Quicquid ergo potest augeri vel minui, est mutabile, §125, et quidem, qua quantitatem, §160, 70, hinc interne, §126, 69.


1vermindert. 2vermehrt werden.

§163: Essentiae rerum, essentialia et attributa, omnes entis necessarii determinationes internae, unitas in entibus, veritas, et perfectio, transcendentales augeri vel minui intrinsecus nequeunt, §162, 132.

§164: Determinatio entis interna, quae potest augeri vel minui, modus est, §163, 52, et in quo talis occurrit determinatio interna, quae in ipso potest augeri vel minui, illud est ens contingens, §111.

SECTIO VI. PRIMA MATHESEOS INTENSORUM PRINCIPIA.

§165: Possibilitas minima est non repugnantia minimorum paucissimorum, §161, 8. Quo ergo plura, quo maiora sunt coinpossibilia, hoc maior est possibilitas, §160, donec maxima sit, ubi plurima maxima sunt compossibilia, §161. Hinc omnis possibilitas entis hypothetica maior est eiusdem possibilitate intrinseca, §16, 15.

§166: Ratio minima est, quae unicum minimum rationatum habet, §161. Quo ergo plura, quo maiora rationata habet, hoc maior est, §160, donec maxima fiat maxima plurima rationata habens, §161. Magnitudo rationis ex numero rationatorum est FECUNDITAS1, ex magnitudine eorum PONDUS2 (gravitas, dignitas, nobilitas).


1Fruchtbarkeit. 2Wichtigkeit.

§167: Nexus minimus est unicae rationis minimae, §166, 14. Quo ergo plures, quo maiores rationes, hoc maior nexus, §160, donec fiat maximus plurimarum maximarum rationum, §161, i.e. fecundissimarum et gravissimarum, §166. Nexus maior est HARMONIA.

§168: Possibilitas hypothetica minima est, qua ens unicum minimum in minimo nexu gaudet, §16, 161. Quo ergo plura, quo maiora, quo maiore in nexu possibilia sunt, hoc maior est possibilitas hypothetica §160, donec maxima sit, ubi plurima maxima in maximo nexu possibilia sunt, §161, i.e. fecundissimarum gravissimarumque rationum rationata fecundissima, gravissima, §167.

§169: Ratio sufficiens est rationum fecundissima, §166, 21, in sufficientibus tamen minima est, quae unico minimo rationato sufficit, §166, 161. Quo ergo pluribus, quo maioribus rationatis sufficit, hoc maior est, §160, donec sit maxima, plurimis maximis rationatis sufficiens, §161, eademque fecundissima et nobilissima, §166.

§170: Ratio ulterior propiore maior est, §166, 27, hinc sufficiens simpliciter talis maior omnibus secundum quid sufficientibus, §169, 28.

§171: Essentia minima est, complexus paucissimorum minimorum essentialium, §40, 161. Quo plura, quo maiora sunt essentialia, hoc est maior, §160, donec maxima sit, complexus plurimorum maximorum essentialium, §161.

§172: Nexus universalis minimus est, ubi singula aut sunt rationes minimae, aut earum rationata, §48, 167. Quo ergo aut maiores rationes, aut maiorum rationum rationata, aut utrumque fiunt singula, hoc maior est nexus universalis, §160, donec sit maximus, ubi singula maximae rationes sunt, §161, i.e. fecundissimae gravissimaeque, §166.

§173: Unitas minima est, si paucissimae minimae determinationes unici minimi sint inseparabiles, §73, 161. Quo ergo plures, quo maiores determinationes, quo plurium, quo maiorum sunt inseparabiles, hoc unitas maior est, §160, donec sit maxima, ubi plurimae maximae determinationes plurimorum maximorumque sunt inseparabiles, §161. Unicitas minima est, qna unum minimum a paucissimis minimis unico minimo discrimine differt, §77, 161. Quo ergo maius, a quo pluribus, quo maioribus, quo plures, quo maiores per differentias distinguitur, hoc maior est unicitas, §160, donec sit maxima, qua maximum ab omnibus, maximis etiam in suo genere, per plurimas maximas differentias distinguitur, §161.

§174: Identitas minima est, si unica minima determinatio sit paucissimis minimis communis, §38, 161. Hinc quo plures, quo maiores determinationes, quo pluribus, quo maioribus sunt communes, hoc maior est identitas, §160, donec sit maxima, plurimarum maximarumque determinationuni in plurimis maximis communio, §161.

§175: Ordo minimus est minima in coniunctione identitas, §78, 161. Ergo quo maior est coniunctionis identitas, hoc maior fit ordo, §160, 174, donec sit maximus, ubi maxima coniunctionis identitas, §161, i.e. ubi plurima maxima, toties, tantumque coniunguntur eodem modo, quoties, quantumque possunt, §174. Unitio minima est paucissimorum minimorum minime necessaria coniunctio, §79, 113, 161. Quo ergo plura coniunguntur, hoc est extensive maior, quo maiora, quo maiori necessitate coniunguntur, hoc est intensive maior unitio, donec plurimorum coniunctio necessaria sit extensive, vel duorum tantum, triumve, sed maximorum et maxime necessaria, quae potest esse inter ea, sit intensive maxima unitio.

§176: DETERMINATIONIS ex ratione cognoscibilitas cum sit CONFORMITAS eius CUM RATIONE1, §80, haec conformitas erit minima, si determinatio ex minima ratione tantum cognoscibilis, §161, 166, in minima cognitionis possibilitate, §165. Quo maior ratio, ex qua cognoscenda determinatio, quo magis possibilis haec cognitio, hoc maior conformitas determinationis cum ratione, §160, donec sit maxima ex maxima ratione maxime cognoscibilis, §161.


1die Übereinstimmung einer Bestimmung mit ihrem Grunde.

§177: Determinatio rationi sufficienti, fecundiori, graviori conformis, §166, 169, hinc ulteriori et simpliciter tali, §170, maiorem habet conformitatem, quam insufficienti, minus fecundae, minusque gravi, §166, 169, propiori aut secundum quid sufficienti, §170, tantum conformis, §176.

§178: Defectus minimus est oppositus determinationi minimae conformitatis cum ratione, §82, 161, hinc eo maior est, quo maior in opposito eius conformitas, §160, 176, donec sit maximus, oppositus determinationi, in qua maxima conformitas, §176, 161.

§179: Defectus rationi sufficienti, fecundiori, graviori, ulteriori et simpliciter tali contrarius maior est contrario rationi insufficienti, minus fecundae, minus gravi, propiori et sufficienti secundum quid tantum, §178, 177.

§180: Magnitudo conformitatis cum ratione in determinatione, quam lex enuntiat, est ROBUR LEGIS1. LEX enuntians determinationem conformitatis cum ratione comparative magnae est FORTIS2, parvae DEBILIS3 est. Hinc lex maxime debilis seu minimi roboris est, quae enuntiat determinationem minimae conformitatis cum ratione, §161, 176. Quo maior conformitas cum ratione determinationi a lege enuntiatae, hoc lex est fortior, §160, donec fortissima sit enuntians determinationem, in qua maxima conformitas, §161.


1Stärke der Richtschnur. 2ein starkes. 3schwaches Gesetz.

§181: Lex enuntians determinationem rationi sufficienti, fecundiori, graviori, ulteriori, cuius rationatum sit, seu cui subordinetur comparanda propior, et simpliciter tali conformem fortior est, quam lex debilior enuntians determinationem rationi insufficienti, minus fecundae, minus gravi, propiori, quae subordinetur illi, cum qua comparatur, ulteriori, et secundum quid sufficienti tantum conformem, §180, 177.

§182: LEX enuntians determinationem rationi sufficienti ulteriori conformem SUPERIOR1, propiori conformem enuntians INFERIOR2 dicitur. Ergo leges superiores fortiores sunt inferioribus, et summa lex est fortissima, §181.


1eine höhere. 2niedrigere Richtschnur.

§183: Ordo maximus plurimas regulas communes habet, §175, 86, hinc est maxime compositus, §88, adeoque ordo simplex, quantuscumque sit, non tamen est maximus, §175, 88.

§184: Veritas metaphysica minima est ordo plurium in uno minimus, §175, 89, seu minima cum principiis catholicis conformitas, §176, 92. Quo ergo plura in ente, quo maiora, secundum quo plures, quo fortiores regulas coniuncta sunt, hoc maior est in illo veritas, §175, 180, donec sit maxima, ubi plurima maxima, fortissimis (principiorum catholicorum, §182) regulis convenientissima deprehenduntur, §160, 161.

§185: Perfectio minima est consensus paucissimorum minimorum ad unum minimum unicus minimus, §94, 161, hinc quo plura, quo maiora, in quo plura, in quo maiora, quo pluries, quo magis consentiunt, hoc maior est perfectio, §160, donec sit maxima plurimorum maximorum maximus consensus ad unum, §161, 169. At summa perfectio cum adeo sit maxime composita, §183, 96, simplex perfectio, quantacumque sit, non tamen est maxima, §96.

§186: Exceptio minima est a maxime debili perfectionis regula ob fortissimam facta, §178, 97. Ergo quo fortior est regula perfectionis, a qua, quo debilior, ob quam excipitur, hoc maior est exceptio, §160, donec sit maxima a fortissima, hinc summa perfectionis regula, §182, ob maxime debilem legem excipiens, §161. Si collidantur ratio perfectionis sufficiens et insufficiens, exceptio a sufficiente maior, ab insufficiente minor est. Si collidantur fecundior et minus fecunda, exceptio a fecundiori maior, a minus fecunda minor est. Si collidantur ratio perfectionis gravior et minus gravis, exceptio a graviori maior, a minus gravi minor est. Si collidantur ulterior et ipsi subordinanda propior, exceptio ab ulteriori maior, a propiori minor est. Si collidantur ratio simpliciter sufficiens et talis secundum quid, exceptio a simpliciter tali maior, a tali secundum quid, minor est, §181. Si collidantur regula perfectionis superior et inferior, exceptio a superiori maior, ab inferiori minor est, §182. Hinc exceptio summae perfectionis legi contraria, i.e. quae fit a summa perfectionis regula ob minimam, i.e. minimae conformis, est maxima, §187, 182.

§187: Bonum minimum est, quo posito ponitur minima perfectio, §100, 161. Quo maior est perfectio posito bono ponenda, hoc maius est bonum, §160, donec OPTIMUM1 sit, quo posito ponitur summa perfectio, §161.


1das Beste.

§188: Minime contingens est, cuius oppositum est minime possibile, §104, 161. Quo maior ergo possibilitas unius oppositorum, hoc maior alterius contingentia, §160. Maxima contingentia est illius, cuius oppositum habet maximam possibilitatem, §161.

§189: Quo maior est determinationum hypothetice unius separabilitas, hoc maior est huius unitatis contingentia, §115, 188. Quo magis tam non coniunctio, quam confusio est possibilis, hoc oppositus ordo magis est contingens, §117, 188. Quo magis non coniunctio vel confusio quorundam entis variorum possibilis est, hoc veritas eius opposita magis est contingens, §119, 188. Quo magis imperfectio possibilis est, hoc magis opposita perfectio contingens est, §122, 188.

§190: Minima mutatio est unici minimi in unico minimo successio, §161, 125. Ergo quo plura, quo maiora, in quo pluribus, quo maioribus succedunt, hoc maior est mutatio, §160, donec sit maxima, plurimorum maximorum in pluribus maximis successio. Minima minimae mutationis in ente possibilitas est eius mutabilitas minima, §161, 127. Ergo quo magis possibilis, quo maior in ente mutatio, hoc est eius maior mutabilitas, donec sit maxima, maxima maximae mutationis possibilitas, §161. Realitas in ente minima est summa paucitas et parvitas in eodem determinationum vere positivarum, §135, 161. Quo harum plures, quo maiores habet, hoc est realius. REALISSIMUM ergo est, in quo maxiinae plurimae realitates, §161, 36. Hae absolute necessariae sunt SUMMUM BONUM, s. optimum METAPHYSICUM1, §187, 147, in se contingentes SUMMUM BONUM CONTINGENS2 (physicum late dictum).


1das nothwendige höchste Gut. 2das zufällige höchste Gut.

SECTIO VII. SUBSTANTIA ET ACCIDENS.

§191: Ens vel non potest exsistere, nisi ut determinatio alterius (in alio), vel potest, §10. Prius ACCIDENS1 (praedicamentale s. physicum, cf. §50, cuius esse est inesse, συμβεβηκος), posterius est SUBSTANTIA2 (ens per se subsistens, forma, έντελεχεια, ούσια, ΰττοστασις, ένεργεία), quod potest exsistere, licet non sit in alio, licet non sit determinatio alterius.


1ein nur in ändern. 2ein vor sich bestehendes Ding.

§192: Exsistentia accidentis, qua talis, est INHAERENTIA1, exsistentia substantiae, qua talis, est SUBSISTENTIA2.


1das nur in ändern. 2das vor sich bestehn.

§193: Accidentia si videntur per se subsistentia, sunt PHAENOMENA SUBSTANTIATA1.


1das vor sich zu bestehn scheinende.

§194: Accidentia non exsistere possunt, nisi in aliis. Iam non sunt diversa ab accidentibus, nisi substantiae, §191. Ergo accidentia non exsistere possunt, nisi in substantiis, seu non exsistunt extra suas substantias, §58.

§195: Essentialia, attributa, modi, relationes accidentia, §191, 52, non exsistere possunt, nisi in substantiis, §194.

§196: Id in substantia, cui inhaerere possunt accidentia, s. substantia, quatenus est subiectum (cf. §344) id, cui accidentia inhaerere possunt, SUBSTANTIALE vocatur, nec accidentia exsistunt extra substantiale, §194.

§197: Si substantiae inhaerent accidentia, est aliquid inhaerentiae ratio, §20, s. VIS LATIUS DICTA1 (efficacia, energia, activitas, cf. §216), et sufficiens, §22. Hoc est VIS (STRICTIUS DICTA2, et brevitatis causa nonnumquam simpliciter).


1eine Kraft in weiterer. 2eine Kraft in engerer Bedeutung.

§198: Vis strictius dicta aut est substantia, aut accidens, §191. Iam non est accidens, eorum omnium cum sit ratio sufficiens, §197. Ergo est substantia, et quatenus ipsi inhaerere possunt accidentia, ut subiecto, substantiale, §196.

§199: Omnis substantia est substantiali, §191, 196, hinc vi praedita, §198, est substantiale, §196, 191, hinc vis tam latius, quam strictius dicta, §198, 197.

§200: Substantiae si videntur accidentia, sint SUBSTANTIAE PRAEDICATAE, singulares sunt SUPPOSITA1.


1einzle vor sich bestehende Dinge.

§201: Phaenomenis substantiatis vis tribuitur, §199, 193, et sunt etiam vires latius dictae, aut viribus latius dictis praedita, §197, 23. Quod si vero strictius dicta vis tribuitur accidentibus, sunt ea phaenomena substantiata, §198, 193.

§202: Omnis substantia habet essentialia et attributa absolute necessario, §107, hinc omnis substantia habet accidentia, §191, 195. Sed modos vel habet, vel non habet, §10. Quae modos habet, est ens contingens, quae non habet, ens necessarium, §111. Ergo substantia vel est necessaria vel contingens. Substantiae contingentis subsistentia modus est, §134, 192.

§203: Vis minima unici tantum minimi inhaerentis accidentis est ratio, §197, 166. Quo ergo plurium, quo maiorum inhaerentium accidentium ratio est, hoc maior est, donec sit maxima plurimorum maximorum inhaerentium accidentium, §197, 166.

§204: Scientia virium est DYNAMICA tam philosophica, quam mathematica, DYNAMEOMETRIA.

SECTIO VIII. STATUS.

§205: Suppositum contingens est determinatum, qua modos et relationes, §184, 200. Hinc coexsistunt in eo fixa, seu, intrinsecus immutabilia, §107, 132, cum mutabilibus, §133. Eiusmodi coexsistentia status1 est. Ergo suppositum contingens habet statum. Status unitorum est UNIO2.


1Zustand. 2Einigkeit.

§206: Coexsistentia modorum cum fixis est STATUS INTERNUS1, hinc suppositum contingens habet statum internum, §205.


1der innre Zustand.

§207: Relationes substantiae sunt in ea intrinsecus mutabiles, §133. Ergo fixis coexsistentes dant STATUM, §205, qui EXTERNUS dicitur1,


1der äussre Zustand.

§208: Mutato modo mutatur status internus, §125, 200, mutata relatione, mutatur status externus, §125, 207. Iam modi et relationes sunt mutabiles, §133, 207. Ergo in substantia contingenti mutationes status sunt possibiles. §206, 207.

§209: Mutatio modi est MODIFICATIO1. Ergo modificatio est mutatio status interni, §208, et substantia contingens est modificabilis, §128. Mutatio relationis VARIATIO est2.


1eine innre. 2eine äussre Veränderung.

§210: Mutationes status sunt accidentia, §191, hinc non exsistere possunt, nisi in substantiis, §194, et quidem posita vi, etiam strictius dicta, §197, 22. Vis illa mutationis, aut in genere inhaerentis acciclentis, ratio sufficiens, §197, vel est substantiale, quod mutatur, aut in genere, cui accidens inhaeret, vel vis ab eo diversa, §10, 38. Si prius est, substantia, cuius status mutatur, vel in genere, cui accidens inhaeret, AGIT1; si posterius est, substantia, cuius status mutatur, vel in genere, cui accidens inhaeret, PATITUR. Hinc ACTIO2 (actus, operatio) est mutatio status, et in genere actuatio accidentis in substantia, per vim ipsius: PASSIO3 mutatio status, et in genere actuatio accidentis in substantia, per vim alienam.


1thun, handeln. 2Handlung. 3Leiden.

§211: Substantia in substantiam extra se agens in eam INFLUIT, adeo INFLUXUS1 (actio transiens) est actio substantiae in substantiam extra se. Actio, quae non est influens, est IMMANENS.


1Einfluss.

§212: Si passio illius substantiae, in quam altera infinit, simul est ipsius patientis actio, PASSIO et INFLUXUS dicuntur IDEALES. Si vero passio non est patientis actio, PASSIO et INFLUXUS dicuntur REALES.

§213: Actio patientis in agens est REACTIO"1 et mutua substantiarum actio et reactio CONFLICTUS2.


1Gegenwirkung. 2Streit.

§214: Actio et passio reactioque minimae sunt. per quas non nisi unicum minimum accidens actuatur, §161, 210. Quo ergo plura, quo maiora accidentia actuantur, hoc maior actio, passio, reactio, §160, 213, donec sint maximae, ubi plurima maxima aetuantur accidentia, §161, 210.

§215: ACTIO et PASSIO SIMPLEX1 dicitur, quae non est totum aliarum, quae est, COMPOSITA2; et quo pluribus partialibus constat, hoc magis est composita, §160. Hinc actio et passio maxima est maxime composita, §214, 161.


1ein einfaches. 2ein zusammengesetztes Thun und Leiden.

§216: Omnis substantia exsistens agit, §210, 199, hinc habet possibilitatem agendi seu FACULTATEM1 (potentiam activam, vim, cf. §197), §57, si patitur, habet possibilitatem patiendi, i.e. (potentiam passivam, capacitatem) RECEPTIVITATEM2. §57.


1Vermögen. 2Fähigkeit, Empfänglichkeit.

§217: FACULTAS et RECEPTIVITAS influxuum realium REALES, idealium IDEALES, actionum simplicium SIMPLICES1, compositarum COMPOSITAE2 sunt.


1einfache. 2zusammengesetzte Vermögen und Fähigkeiten.

§218: Facultates et receptivitates vel absolutae sunt, §216, 15, vel hypotheticae, §16. Hae quidem semper maiores illis, §105, 216.

§219: Facultas hypothetica minima esset, qua unica tantum actio in minimo nexu substantiae possibilis esset, §216, 161. Quo plures, quo maiores actiones, quo maiori in nexu sunt substantiae possibiles, hoc maior est facultas hypothetica, §168, 160. Maior facultas hypothetica est HABITUS1 (promptitudo, dexteritas).


1Fertigkeit.

§220: Posita facultate et receptivitate cum non ponatur actio vel passio, §216, 259, ponatur tamen posita vi strictius dicta, §210, 30, haec erit complementum facultatis ad actum, i.e. quod accedit ad facultatem, ut exsistat actio. Hinc data certa vis STRICTIUS DICTA ad datam certam actionem vel sufficit, vel minus, §21, 210, prior VIVA1, posterior MORTUA2 sollicitatio dicitur.


1eine lebendige. 2eine todte Kraft.

§221: IMPEDIMENTUM1 (obstaculum) est oppositum accidentis inhaerentiae, hinc et oppositum mutationibus est impedimentum, §210.


1Hinderniss.

§222: RESISTENTIA1 est impedimentum actionis. Cumque oppositum inhaerentiae accidentium et mutationum sit accidens, §191, 81, impedimenta resistentiaeque rationem habent in vi sufficientem, §197, 27. Posito impedimento ponitur vis impediens: posita resistentia ponitur vis resistens, §22.


1Wiederstand.

§223: Substantia in substantiam propius influens illi PRAESENS1 est, et proxime praesentes sibi invicem substantiae, SE CONTINGUNT, sunt contigua2, ut adeo sit PRAESENTIA3 influxus propior, et immediata praesentia mutua, s. immediatus conflictus, CONTACTUS4. Quatenus aliquid in aliud non influit, nec ab eo patitur, propius, ABSENS5 ab illo dicitur.


1gegenwärtig, zugegen. 2sich einander berühren. 3Gegenwart. 4Berührung. 5abwesend.

SECTIO VIIII. SIMPLEX ET COMPOS1TUM.

§224: ENS COMPOSITUM (stricte et simpliciter dictum)1 est totum partium extra partes, ENS non compositum SIMPLEX (simpliciter et rigorose dictum)2 est. ENS COMPOSITUM LATIUS DICTUM3 est quicquid partes habet, et SIMPLEX COMPARATIVE4 minus compositum.


1ein zusammengesetztes Ding in enger Bedeutung. 2einfach in genauer Bedeutung. 3zusammengesetzt in weiterer Bedeutung. 4einfach in Vergleichung.

§225: Partes compositorum vel singulae et simul sumptae sunt accidentia, vel aliquae compositorum partes sunt substantiae, §10, 191. Si prius est, ens compositum est accidens, §224, 155. Posterius est ENS COMPOSITUM STRICTIUSDICTUM (reale)1.


1ein zusammengesetztes Ding in engerer Bedeutung.

§226: Pone extra se invicem posita nullo modo totum constituere, seu COMPONI1, posse: compositum erit intrinsecus impossibile, §224, 15. Modus ergo compositionis est internae impossibilitatis oppositum in compositis, §81, i.e. interna possibilitas et compositorum essentia, §40.


1zusammengesetzt werden.

§227: ORTUS1 est mutatio ex non exsistente in exsistens. Mutatio ex exsistenti in non exsistens est IXTERITUS2. Hinc entis necessarii et substantiae necessariae ortus et interitus est absolute impossibilis, §132, 202.


1das Entstehn. 2der Untergang.

§228: ORTUS EX NIHILO1 est ortus eius, cuius nulla pars ipsi praeexstitit, et ANNIHILATIO2 interitus eius, cuius nulla pars exsistit superstes. Entis et substantiae necessariae ortus ex nihilo et annihilatio est absolute impossibilis, §227.


1das aus nichts entstehn. 2Vernichtung.

§229: Ortus et ortus ex nihilo, interitus et annihilatio non possunt exsistere, nisi in substantiis, §227, 228, quia sunt aecidentia, §210, sed non in necessaria, §227, 228. Ergo in contingentibus, §202.

SECTIO X. MONAS.

§230: Substantia vel est simplex, vel composita, §224. Prior MONAS (atomus, perfecta unitas) dicitur.

§231: Substantiae compositae pars omnis est vel substantiale vel accidens. Accidentia non sunt extra substantiale, §196. Ergo substantiae compositae substantialia sunt extra se posita, §224.

§232: Substantia composita habet vires, hinc substantias extra se positas pro partibus, §231, 198, hinc est ens compositum strictius dictum, §225.

§233: Substantia composita non potest exsistere, nisi ut complexus substantiarum aliarum extra se invicem positarum, §232, 155, certoque modo compositarum, §226. Ergo non potest exsistere, nisi ut determinatio aliorum, §36, 38. Ergo est accidens, §191, et, si videtur per se subsistere, ipsique vis tribuitur, est phaenomenon substantiatum, §193, 201.

§234: Omnis substantia monas est, §233, 230, ens compositum strictius dictum non est monas, §225. Ergo phaenomenon substantiatum, §193, 201.

§235: Compositum strictius dictum monadibus constat, §225, 234.

§236: Monas non oriri potest, nisi ex nihilo. Partes enim eius sunt substantiale et accidentia ipsi inhaerentia, §196. Substantiale non praeexsistit substantiae; eo enim exsistente exsistit vis, hinc Substantia, §198. Accidentium nullum praeexsistit suae substantiae, §194. Ergo oriundae monados nulla pars praeexsistit, hinc non oriri potest, nisi ex nihilo, §228.

§237: Substantiali superstite, nondum interiit substantia, §198, accidens vero nullum suae substantiae superstes est, §194. Ergo monas non potest interire, nisi per annihilationem, §228, 196.

§238: Coniuncta iuxta se posita sunt SIMULTANEA1, post se posita SUCCESSIVA2* Totum simultaneorum est ENS SIMULTANEUM, successivorum ENS SUCCESSIVUM.


1neben einander seiende. 2aufeinanderfolgende.

§239: Ordo simultaneorum extra se invicem positorum est SPATIUM1, successivorum TEMPUS2.


1Raum. 2Zeit.

§240: Positis simultaneis extra se, ponitur spatium. Posito spatio extra se invicem ponuntur simultanea. Positis successivis, ponitur tempus, et posito tempore ponuntur diversa, §74, sibi succedentia, §239, 78.

§241: In quo spatium est, EXTENSUM1 est, et spatium vel locum replere (esse in spatio, vel loco, repletive scilicet) dicitur. Iam in omni composito stricte dicto spatium est, §240, 224. Ergo omne compositum stricte dictum extensum est et spatium replet. Omne extensum habet partes extra partes simultaneas, §240, hinc compositum est, §224.


1ausgedehnt.

§242: Monas non extensa est, nec spatium replet, §241, 230. At totum monadum, §235, est extensum, §241.

§243: Omne compositum habet magnitudinem, §159, 224. MAGNITUDO compositi stricte et strictius dicti est QUANTITATIVA1. Hinc monas non habet magnitudinem quantitativam, §230.


1ausgedehnte Grösse.

§244: DIVISIO PHYSICA1 est imminutio magnitudinis quantitativae. Sicut individui impossibilis est divisio logica, §148, ita INDIVISIBILE2 est, cuius impossibilis est divisio physica. Ergo indivisibilitas est vel absoluta vel hypothetica, §15, 17. Nullum absolute indivisibile est hypothetice divisibile. Quoddam absolute divisibile est hypothetice indivisibile, §18. Hinc monas est indivisibilis, §243, et quidem per se, §15.


1Zerlegung, Theilung. 2untheilbar.

§245: Composita non possunt exsistere, nisi ut determinationes aliorum, §225, 233. Iam non sunt alia, praeter composita, quam simplicia, §224, 38. Ergo exsistente composito exsistunt monades, §230, 233.

SECTIO XI. FINITUM ET INFINITUM.

§246: Quantitas qualitatis est GRADUS1 (quantitas virtutis). Hinc gradum non nisi alio assumpto intelligere possumus, §69.


1eine Stufe, Staffel.

§247: Gradus infimus seu minimus est, quo minor impossibilis, quo maior impossibilis, maximus est, §246, 161. Gradus maiores sunt plurium minimorum tota, §155, 160. Hinc ab affirmato gradu maiore ad affirmandum minorem, a negato gradu minore ad negandum gradum maiorem valet consequentia, §157. In quovis gradu maiore est multitudo graduum, quae INTENSIO1 dicitur, §159. Haec si augetur, QUALITAS, cuius gradus est, INTENDITUR2, si minuitur, qualitas, cuius gradus est, REMITTITUR3.


1das höhere. 2zunehmen, stärker, angestrengt. 3schwächer werden, nachlassen, abnehmen.

§248: Ens reale esse est qualitas, §69, omni enti conveniens, §136. Cumque in omni ente sit certus realitatum numerus, §136, 159, omne ens habet certum realitatis gradum, §246, 159. Hinc vel erit maximus, vel non maximus, §10, 247. Cumque gradus realitatis, quo maior possibilis est, seu non maximus, §247, LIMES1 (terminus, cf. §350, finis, cf. §341) dicatur, limitem autem habens FINITUM2 (cf. §341, limitatum), non habens limitem INFINITUM3 (reale, illimitatum) erit. Ens ergo gradum realitatis maximum habens s. realissimum, §190, est infinitum, finita reliqua omnia. Finitum, cuius limites determinare vel non possumus, vel non placet, est INDEFINITUM4 (infinitum imaginarium, mathematice tale).


1der Schranken. 2endlich, eingeschränkt. 3uneingeschränkt. 4mathematisch unendlich, unendlichscheinend.

§249: Finita habent limitem, hinc gradum, §248, ergo quantitatem, §246, hinc omnium finitorum possibilis est cognitio philosophica et mathematica, §93, 22. LIMES dati finiti, citra quem plus ultra in eodem per eius essentiam impossibile est, est ESSENTIALIS1. MATHESIS non extensorum INTENSORUM2 est, §247.


1der wesentliche Schranken. 2Wissenschaft unausgedehnter Grössen.

§250: In omni finito quaedam realitas tollenda est, §248, 247. Ergo quaedam ponenda negatio, §135, 81, adeoque imperfectio, §142, tam essentialis, quam accidentalis, §143, hinc absolute necessaria, §107, negatio, §36, stricte dicta, §137, malum metaphysicum, §146.

§251: Infiniti gradus realitatis maximus est absolute necessarius, §248, 102, hinc absolute immutabilis, §130.

§252: Si ens infinitum esset interne mutabile, determinationes, quae aliis succederent, mutarent realitatis gradum, §246, 125. At hic interne immutabilis est, §251. Ergo ens infinitum est interne immutabile.

§253: Interne immutabile est, qua determinationes internas, actu quicquid esse potest, §125. Ergo ens infinitum, qua determinationes internas, est actu, quicquid esse potest, §252.

§254: Quod non est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, est ens finitum, §253, 248.

§255: Interne mutabile est ens finitum, §252, 126. Ergo omne ens contingens est finitum, §133, licet esse possit multis rationibus indefinitum et mathematice infinitum, §248.

§256: Ens infinitum est ens necessarium, §255, 109.

§257: Quod habet gradum realitatis, quo maior possibilis est, eius qualitas quaedam, §248, hinc interna determinatio intendi potest, §247, 69, hinc mutari, §247, 162. Ergo ens finitum est interne mutabile, §248, 126, hinc non est ens necessarium, §132, eius exsistentia modus est, §134, et ipsum ens contingens, §109.

§258: Ens necessarium est infinitum, §257, 248.

§259: Quod est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, est ens irecessarium, §132, ergo infinitum, §258. Hinc definiri potest ens infinitum per ens, quod actu est, qua determinationes internas, quicquid esse potest, §253.

§260: Ens contingens non est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, §133. Ens finitum est ens contingens, §257. Ergo ens finitum definiri potest per ens, quod non est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, §254. Quod et hinc patet, quia contradictorie oppositorum uno definito affirmative, alterum iisdem notis, sed negativis, definiri potest,: §81, 248.

§261: Infinitudo est realitas, §36, cuius ratio est gradus realitatis maximus, §248, 14, finitudo seu limitatio est negatio, §36, cuius ratio limes est, §248, 14.

§262: Modi et relationes entis vel sunt realitates, vel negationes, §36, hinc iis in ente finito mutatis mutatur limes eius, §248. Iam omnis mutatio entis fiuiti est rautatio modi aut relationis, §52, 132. Ergo omnis mutatio entis finiti est mutatio limitum eius, hinc et limitationis, §261, 30.

§263: Ens finitum habet modos, §257, 112. Hi vel realitates sunt, vel negationes, §36. Utrarumque oppositum est in ente finito absolute possibile, §108. Hinc privationes sunt in omni ente finito absolute possibiles, §137. Hinc et imperfectio et malum contingens, §144, 146 (physicum late dictum).

§264: Omne ens finitum partim malum, partim bonum est, §147, 137, et omni finito bonum malumque contingens est intrinsecus possibile, §147, 263.

CAPUT III. PRAEDICATA ENTIS RELATIVA.

SECTIO I. IDEM ET DIVERSUM.

§265: Similitudo minima est in duobus, in quibus unica minima qualitas est communis, §174, 70. Iam vero in omnibus entibus quaedam qualitates communes sunt, §8–100. Ergo omnia entia sibi sunt in aliquo gradu similia, §246. Est hinc in entibus similitudo quaedam adeoque identitas universalis, §70. Quo plures, quo maiores qualitates, quo pluribus sunt communes, hoc maior est similitudo, §174, 70. Aequalitas minima est in duobus, in quibus unica minima quantitas est communis, quo ergo plures, in quo pluribus, quo maiores quantitates communes sunt, hoc maior est aequalitas, §174, 70.

§266: Congruentia minima est similitudo et aequalitas minima, quoque illae simul maiores, hoc maior est congruentia, §265, 70. IDENTITAS, SIMILITUDO, AEQUALITAS, CONGRUENTIA essentialium ESSENTIALES1, essentialium et attributoruru NECESSARIAE2, modorum CONTINGENTES, affectionum ACCIDENTALES3 vocantur.


1wesentliche. 2nothwendige. 3zufällige.

§267: IDENTITAS et DIVERSITAS, qua singula praedicata, est TOTALIS1, qua quaedam, PARTIALIS2. Ergo similitudo, aequalitas, congruentia, sunt vel totales, vel partiales, §70.


1völlig, gänzlich. 2zum Theil statt findend.

§268: Cum sit omnium entium similitudo partialis, §265, non sunt entia totaliter diversa, §267. Hanc propositionem dicamus principium. negatae totalis dissimilitudinis et diversitatis.

§269: IDENTITAS totalis singularium est NUMERICA. Impossibilia sunt duo extra se singularia prorsm seu totaliter eadem. Cum enim ponantur duo, ponuntur multa, hinc partim eadem, partim diversa, §74. Ergo non sunt totaliter eadem, §267. Quae sunt totaliter eadem singularia, sunt eadem numero, nec partim eadem, partim diversa, §267. Hinc non sunt multa, nec duo, §74. Haec propositio dicitur principium (identitatis) indiscernibilium late sumptum, aut negatae totalis identitatis.

§270: Impossibilia sunt plura extra se actualia totaliter congruentia. Dum enim extra se invicem exsisterent, sua et propria cuilibet exsistentia conveniret, §86, ab exsistentia alterius diversa, §38, hinc aut attributum, aut modus, saltim unicus, §77, in altero esset, qui non esset in altero, §38, 55, adeoque aut qualitas, aut quantitas, §69, nec essent hinc ambo totaliter congruentia, §70, 267. Totaliter congruentia, qua omnia discrimina interna, sunt eadem, §267, 70, hinc exsistentia unius non est diversa ab exsistentia alterius, §70, ergo non exsistunt extra se invicem. Haec propositio sit principium negatae totalis congruentiae.

§271: Impossibilia sunt plura extra se invicem actualia totaliter similia. Aut enim essent etiam totaliter aequalia, aut minus. Si prius, essent totaliter congruentia, §70, 267, q. a., §270. Si non essent totaliter aequalia, esset in uno quantitas, quae non esset in altero, §70, 38. Haec haberet rationem sufficientem, §22. Hinc esset in totaliter similium uno qualitas, quae non esset in altero, §69, 14, q. a., §70, 267. Haec propositio est principium (identitatis) indiscernibilium stricte sumptum aut negatae totalis similitudinis.

§272: Impossibilia sunt plura extra se invicem actualia totaliter aequalia. Aut enim erunt simul totaliter similia, aut partialiter tantum, §265. Si prius, essent totaliter congruentia, §70, 267, q. a., §270. Si partialiter tantum essent similia, esset qualitas in uno, quae non esset in altero, §267, 70, hinc in utroque non esset idem totaliter realitatis gradus, §248, adeoque quaedam quantitas unius non esset quantitas alterius, §246, ergo nec essent totaliter aequalia, §267, 70. Haec propositio sit principium negatae totalis aequalitatis.

§273: Omnia extra se invicem actualia sunt partialiter diversa, §268, discongruentia, §270, 70, dissimilia, §271, inaequalia, §272.

§274: Eadem A et C eidem tertio B, sunt eadem inter se. Quae enim sunt in B, sunt in A, §38. Quae sunt in C, sunt in B, §38. Ergo quae sunt in C, sunt in A. Hinc A et C sunt eadem, §38.

§275: Congruentia, similia, aequalia eidem tertio sunt congruentia, similia, aequalia inter se, §70, 274.

§276: Posita eadem, congruenti, simili, aequali ratione sufficiente, ponitur idem, congruens, simile, aequale rationatum, et vice versa, §38, 70.

§277: Posita eadem essentia, ponuntur eadem attributa, et vice versa, §276, 50.

§278: Posita diversa, discongruenti, dissimili, inaequali ratione sufficiente, ponitur diversum, dissimile, discongruens, inaequale rationatum, et vice versa, hinc posita diversa essentia, ponuntur diversa attributa, et vice versa, §277, 276.

§279: Identitas, diversitas, §38, congruentia, discongruentia, similitudo, dissimilitudo, aequalitas, inaequalitas, §70, extra se invicem actualium in nullo eorum repraesentabiles sunt, nisi spectetur in nexu cum iis, quae extra illud ponuntur, §14, hinc sunt relationes, §37. Inter quae ergo intercedit, ea sunt connexa, §14, 19. Iam intercedit inter singula extra se invicem actualia, §265–273. Ergo singula actualia sunt connexa, §47. Hinc in omnibus actualibus nexus, immo harmonia est universalis, §48, 167.

SECTIO II. SIMULTANEA.

§280: Extensio cum sit qualitas compositi entis, qua spatium replet, §69, 241, et spatium possit esse maius et minus, §239, 175, in extenso possibilis est gradus extensionis, §246, i.e. FIGURA. Hinc monas non admittit, at totum monadum admittit figuram, §242. Compositum extensionis maioris est SPATIOSUM1, minoris ANGUSTUM2.


1räumlich. 2eng.

§281: Positus simuitanei extra alia actualis eius LOCUS1 est, successivi positus est AETAS2.


1Ort. 2Alter.

§282: Simuitanei cuiuslibet locus ex coniunctione cum diversis extra illud actualibus determinatur, §85, 281. Hinc diversus est a loco coexsistentium, §38. Ergo simultanea sibi invicem extra se posita non sunt in eodem loco, §281. Successivi cuiuslibet aetas ex coniunctione eius cum actualibus ante et post illud positis determinatur, §85, 78, hinc diversa est ab eorum aetate, §38. Hinc successiva sibi invicem non possunt esse in eadem aetate.

§283: Mutatio loci MOTUS1 est, hinc omnis motus est mutatio relationis, §281, 85, et minimus esset, si unici minimi unicus tantum positus erga unicum miniraum extra ipsum actuale mutaretur, §161, hinc eo maior est, quo plures, quo plurium, quo maiorum positus erga quo plura, quo maiora extra mobilia mutantur. Quae non moventur, QUIESCUNT2, et absentia motus QUIES3 est.


1Bewegung. 2ruhen. 3Ruhe.

§284: Coordinata se mutuo contingentia sunt CONTIGUA1, non contigua DISTANT2. Locus inter se distantium SITUS3 est. Actio s. influxus immediatus et proximus in distans est impossibilis in et per se, §223, 15.


1zunächst an einander. 2von einander abstehend. 3Lage.

§285: Ens simultaneum et successivum partium contiguarum est CONTINUUM1, at ens simultaneum et successivum partium inter se distantmm est INTERRUPTUM2.


1stetig, ununterbrochen, in einem fortgehend. 2unterbrochen.

§286: Partes extensi extra se positae vel simplices sunt, vel compositae, §224. Priores quatenus extensae non sunt, §242, PUNCTA vocantur. Series punctorum punctis distantibus interpositorum continua est LINEA.

§287: Extensio lineae ex numero punctorum, quibus constat, determinatur, §241, 286, et in qua datis distantibus paucissima interponuntur, est haec linea inter ista BREvissiMA1. LINEA inter data puncta brevissima est RECTA2, non recta, CURVA3 est.


1die kürzeste. 2grade. 3krumm.

§288: Linea recta inter distantia est eorum DISTANTIA1, quoque haec maior est, hoc magis distantia inter se distant, §287, 284. Quod si maior fuerit distantia, distantia sunt REMOTIORA2, si minor, PROPIORA3.


1Entfernung. 2entfernter. 3näher.

§289: Series linearum lineis distantibus interpositarum continua est SUPERFICIES1. Extensio superficiei ex numero linearum, quibus constat, determinatur, §241, 175, eaque inter datas lineas distantes brevissima, est SUPERFICIES PLANA2, non plana CURVA3 est (gibba). Series superficierum superficiebus distantibus interpositarum continua est MATHEMATICE SOLIDUM4 (corpus, cf. §296, mathematicum).


1Fläche. 2ebene. 3gebogene. 4das der dreifachen Ausmessung fähige.

§290: Extensio in linea sola possibilis est LONGITUDO1, quae ad longitudinem accedit in superficie est LATITUDO2, quae ad extensionem superficierum in mathematice solidis accedit, est (altitudo) seu PROFUNDITAS3.


1Länge. 2Breite. 3Dicke, Höhe, Tiefe.

§291: Si ex quantitate pro una assumpta aliam homogeneam, seu similem, intelligimus, hanc MENSURATAM1 ex illa MENSURA2 METIMUR3, et ipsa haec actio dicitur DIMENSIO4.


1das gemessene. 2das Maass. 3messen. 4Ausmessung.

§292: Linea tantum admittit extensionis unicam dimensionem, §291, 287, superficies duplicem, §291, 289, mathematice solidum triplicem, §280, 246.

§293: Spatii partes cum sint in simultaneis extra se positis, §239, 155, sunt simultaneae, et spatium adeo est ens simultaneum, §238.

§294: Motus cum sit accidens, §283, non exsistere potest, nisi in substantiis, et quidem posita vi, §210, quae VIS MOTRIX1 dicitur. Cumque quies sit impedimentum motus, §221, 283, posita quiete ponitur vis motui resistens, §222, quae vis INERTIAE2 (antitypia, ignavia, vis insita) vocatur.


1bewegende Kraft. 2Kraft der Trägheit, widerstehende Kraft.

§295: Extensum, cui vis inertiae tribuitur, est MATERIA, cf. §344, et phaenomenon substantiatum, §234, 201. MATERIA, cui haec sola vis tribuitur, est PRIMA, cf. §423 (mere passiva).

§296: Materia, cui vis motrix tribuitur, est CORPUS physicum (cf. §289, materia secunda, cf. §295) et phaenomenon substantiatum, §295, 201.

SECTIO III. SUCCESSIVA.

§297: TEMPUS cogitationis de ipso simultaneum PRAESENS1 est, cui praesens succedit, PRAETERITUM2, praesentis successivum FUTURUM3.


1die gegenwärtige. 2vergangene. 3zukünftige Zeit.

§298: Actualia temporis praesentis sunt EXSISTENTIA1 (tempore praesentia, entia actu). Actualia temporis praeteriti, si non sint simul entia actu, s. si non amplius exsistant, sunt PRAETERITA2 (res facti). Actualia temporis futuri sunt FUTURA3, eaque, si non sint simul entia actu, sunt ENTIA IN POTENTIA4.


1das jetzt daseiende. 2das vergangene. 3das zukünftige. 4das noch werden soll.

§299: Exsistentiae continuatio est DURATIO1. In quo possibilis est duratio, PERDURABILE2 dicitur. Actuale vero non perdurabile INSTANTANEUM3 (momentaneum). Perdurabile durationis maioris est DIUTURNUM4 (stabile, constans, perpetuum, aeternum), minoris est BREVE5 (fluxum, transitorium, inconstans).


1die Dauer. 2einer Dauer fähig. 3keiner Dauer fähig. 4dauerhaft. 5von kurzer Dauer.

§300: Tempus momentanei simultaneum INSTANS (momentum) dicitur1. Successivum aliorum POSTERIUS2, cuius alia successiva sunt, PRIUS3, omnibus prius, PRIMUM4, omnibus posterius, POSTREMUM5 est.


1ein Augenblick. 2das spätere. 3das frühere. 4das erste. 5das letzte der Zeit nach.

§301: Mutatio entis in praesens est INITIUM1, in praeteritum FINIS2. Unitio est unionis initium, §79, 205, initium contactus ICTUS3 est.


1Anfang. 2Ende. 3Stoss.

§302: AETERNITAS1 (rigorose dicta, cf. §299) est duratio sine initio et fine. Duratio sine fine tantum est AEVITERNITAS2, et omni tempori simultanea SEMPITERNITAS3.


1die Ewigkeit. 2das nur ohne Ende. 3das zu aller Zeit sein.

§303: Exsistentiam continuans sine initio est simultaneum omni praeterito tempori et praesenti, §301, 297, eandem continuaturum sine fine erit simultaneum omni futuro tempori, §301, 297. Ergo omne aeternum sempiternum est, §302.

§304: Ens in potentia vel rationem exsistentiae sufficientem proximam habet in entibus actu, vel minus, §27, 10. Prius est ENS IN POTENTIA PROXIMA1, posterius ENS IN POTENTIA EMOTA2.


1das sogleich. 2das einmal werden soll.

§305: Ens actu, dum durat, non potest non durare, §9, 7, hinc exsistit necessario, §299, 101, s. quicquid est, dum est, est necessario.

§306: Quae locum et aetatem sibi mutuo determinant, sunt connexa, §281, 85. Hinc simultanea connexa sunt, qua spatium, successiva, qua tempus, §238, 239. Iam vero singula actualia extra se invicem posita sunt vel simultanea, vel successiva, §238, 298. Ergo inter singula actualia intercedit nexus et harmonia universalis, §48, 167.

SECTIO IIII. CAUSA ET CAUSATUM.

§307: Quod continet rationem alterius, eius est PRINCIPIUM1. Dependens a principio PRINCIPIATUM2 est. Principium exsistentiae est CAUSA3, principiatum causae CAUSATUM4. Quod non potest exsistere, nisi ut causatum alterius extra se positi, est ENS AB ALIO5 (dependens), quod potest etiam exsistere, licet non sit causatum alterius extra se positi, est ENS A SE6 (independens).


1die Quelle. 2das abgeleitete. 3die Ursach. 4das verursachte. 5abhängend. 6selbstständig.

§308: Entis contingentis, hinc et finiti, exsistentia modus est, §134, 257. Hinc non sufficienter determinatur per entis contingentis et finiti essentiam, §65. Ergo nec per eius attributa, §64, 25. Ergo in internis entis contingentis et finiti determinationibus non est eius exsistentiae ratio sufficiens, §52 At necessaria est tamen enti contingenti et finito ad exsistendum, §22, 101. Ergo extra ens contingens et finitum ratio exsistentiae eius sufficiens ut sit, necesse est, quam quae continent cum causae sint, §307, ens finitum et contingens non potest exsistere, nisi ut causatum extra se positi, i.e. est ens ab alio, §307.

§309: Ens a se non est contingens, nec finitum, §308, 307, hinc necessarium, §109, et infinitum, §258.

§310: Ens necessarium et infinitum, §258, potest exsistere, licet non sit causatum alterius extra se positi, §109, 102, ergo est ens a se et independens, §307.

§311: Principium possibilitatis PRINCIPIUM ESSENDI1 (compositionis), causa PRINCIPIUM FIENDI2 (generationis), principium cognitionis PRINCIPIUM COGNOSCENDI3 dicitur, idque si nec plura, nec pauciora inde cognosci possunt, quam datum principiatum, illi principiato ADAEQUATUM4 dicitur. Essentia est principium essendi et cognoscendi modorum, §65, 50.


1Quelle der Möglichkeit. 2Quelle der Wirklichkeit. 3Erkenntniss-Quelle. 4hinlänglich-eigen.

§312: Relatorum principium TERMINUS RELATIONIS1, dependens vero SUBIECTUM RELATIONIS2 dicitur. Quorumque potest unum alterius fieri terminus relationis,: sunt CORRELATA3.


1der Grund. 2der Gegenstand der Verhältniss. 3beziehen sich wechselweise auf einander.

§313: Inter causam et causatum NEXUS est, §307, 14, qui CAUSALIS1 dicitur, et, quatenus causae tribuitur, CAUSALITAS2, quatenus causato, DEPENDENTIA3.


1Zusammenhang der Ursachen. 2das Verursachen. 3verursacht sein, oder werden, die Abhänglichkeit.

§314: Causae plures unius eiusdemque causati sunt CONCAUSAE1, et ad causatum COCURRERE2 dicuntur. CAUSA, quae non habet concausam, est SOLITARIA3. Concausarum ea, quae maximam rationem causati inter reliquas continet, est PRINCIPALIS (primaria)4. Concausae causae principalis sunt (minus principales) SECUNDARIAE5. Omnes concausae connectuntur inter se, §313, 33.


1Mitursachen. 2zusammenkommen. 3die einzige Ursach. 4die Haupt-Ursach. 5Neben-Ursachen.

§315: Concausarum una vel est causa alterius, vel minus, §10. In casu priore CONCAUSAE sunt SUBORDINATAE1, in posteriori COORDINATAE2. Subordinatarum omnium CAUSA PRIMA3, reliquae SECUNDAE4 sunt.


1unter einander. 2bei und neben einander geordnete Ursachen. 3die erste. 4Unter-Ursachen.

§316: In concausis subordinatis aut in causa propiori idem dependebit a causa ulteriori, a quo causatum propioris pendet, aut aliud quid, §315, 27. Si prius, CONCAUSAE SUBORDINANTUR ESSENTIALITER1, si posterius, ACCIDENTALITER2.


1so sind die Mitursachen in einerlei. 2in verschiedenen Stücken untereinander geordnet.

§317: Causa causae essentialiter sibi subordinatae est etiam causa causati, §316, 25.

§318: Causa vel est sufficiens vel insufficiens, §307, 21, et ista vel secundum quid, vel simpliciter talis, §28. Causa vel est mediata, a qua datum causatum per aliam dependet, vel immediata, a qua datum causatum, sed non per aliam, dependet, §27.

SECTIO V. CAUSA EFFICIENS.

§319: CAUSA realitatis per actionem est EFFICIENS1, negationis vero DEFICIENS2. Causa tam efficiens, quam deficiens agunt, hinc sunt substantiae, §210, adeoque accidentia spectata, ut causae efficientes, sunt phaenomena substantiata, §201, 200. Causae efficientis deficientisve causata sunt EFFECTUS3.


1eine wirkende. 2fehlende Ursach. 3Wirkung.

§320: Causa efficiens et deficiens vel est mediata, quae per aliam causam efficientem deficientemve, vel immediata, quae effectum, sed non per aliam causam efficientem deficientemve, actuat. CAUSA efficiens et deficiens alteri efficienti et deficienti coordinata eius SOCIA1 dicitur, et si altera sive socia una ad datum effectum insufficiens fuerit, socia altera vocatur AUXILIARIS2.


1vergesellschaftete Ursachen. 2eine helfende Ursach.

§321: AUXILIUM1 est complementum ad effectum causae sociae insufficientis. Causam auxiliarem esse est IUVARE2. Ergo iuvans non est causa solitaria, §320, et causa solitaria non iuvat, §314.


1Hülfe. 2helfen.

§322: Causa efficiens deficiensve minus principalis efficienti deficientive subordinata INSTRUMENTALIS1 (administra, et ministerialis) est.


1ein Werkzeug.

§323: Actio singularis cum effectu suo EVENTUS1 dicitur. Relatio eventus est CIRCUMSTANTIA2. Complexus relationum ad eventum concurrentium OCCASIO3, eiusque causa CAUSA OCCASIONALIS est4. Paucissimarum minimarum circumstantiarum minimus ad eventum datum consensus est occasio minima, §161. Quo plures, quo maiores circumstantiae, quo magis ad eum consentiunt, hoc maior est occasio, §160, donec sit maxima plurimarum maximarum circumstantiarum ad datum eventum consensus maximus, §161. Occasio maior respectu loci OPPORTUNITAS, eiusque oppositum INOPPORTUNITAS, respectu temporis TEMPESTIVITAS, eiusque oppositum INTEMPESTIVITAS est5.


1ein Vorfall, eine Begebenheit. 2ein Umstand. 3die Gelegenheit. 4eine gelegentliche Ursach. 5bequemre und unbequemre Zeiten und Orte.

§324: Si minima circumstantia sit in eventu A, quae non est in eventu B, eventus A et B non sunt totaliter iidem, §267, 323, hinc partialiter diversi, §267, i.e. minima circumstantia rariat rem externe.

§325: Sint eventus A et B interne in aliquo gradu iidem, et spectentur in diversissimis circumstantiis, diversitas inde pendens non est, nisi in relationibus, §323, hinc externa, §37. Ergo interna eventuum identitas diversitate circumstantiarum, loci, aetatis, §281, 85, e. c. nec augetur, nec minuitur, §162. i.e. Locus et tempus non variant rem interne.

§326: Posito principio, ponitur principiatum, §307, 30. Posita causa, ponitur causatum, §311. Posita causa e/iciente et deficiente, ponitur effectus, §319, posita causa occasionali, ponitur occasio, §323, et v.v., §29.

§327: Posito eodem, simili, aequali, conaruenti principio, hinc causis, §307, efficientibus, deficientibus, §319, occasionalibus, §323, ponuntur eadem, similia, aequalia, congruentia principiata, §276, 307, causata, efectus, occasiones, et v.v.

§328: Sublato principio, hinc causa, §307, e/iciente, deficiente, §319, et occasionali, §223, tollitur principiatum, causatum, effectus, occasio, §307, 31, et v. r., §32.

§329: Omnis effectus causae deficienti vel efficienti similis est, §265, i.e. qualis causa, talis effectus, §70. Effectus causae efficienti vel similis, qua differentiam utriusque specificam, vel minus, §10. Prior EFFECTUS UNIVOCUS1, posterior AEQUIVOCUS2 dicitur.


1eine Wirkung von einerlei. 2von verschiedener Art.

§330: EFFECTUS in data actione rationem exsistentiae proximam habens est effectus eius IMMEDIATUS1 (proximus, et continuus, cf. §285). MEDIATI2 (remoti) sunt, qui ulteriorem tantum rationem exsistentiae suae in data actione habent. Effectus actionis omnes in omni intensione sumpti sunt EFFECTUS PLENUS3. MINUS PLENUS4 est vel quidam tantum, vel in minori gradu spectatus.


1unmittelbare. 2mittelbare. 3völlige. 4Wirkung, die nicht völlig ist.

§331: Effectus plenus tantus est, quanta actio, per quam actuatur, §330, 214, hinc actioni aequalis est, §70. Iam actio tanta, quanta vis viva, per quam actuatur, §220, 166, hinc actio viribus vivis, a quibus actuatur, aequalis est, §70. Ergo actio causae efficientis aequalis est viribus eius vivis, §319. Hinc effectus plenus aequalis (proportionatus) est viribus causae efficientis vivis, §275.

§332: Nobilitas seu dignitas alicuius effectus causae alicui efficienti essentialiter subordinandi ad huius effectum plenum pertinet, §330, 317, 166. Ergo effectus non est nobilior sua causa efficiente, cui essentialiter subordinatur, §331, 160.

§333: Ex effectu qualitates, §329, et quantitates, §331, hinc determinationes causae cognosci possunt, §70, 67. Ergo effectus est principium cognoscendi causam, §311, i.e. effectus testatur de causa.

§334: Omne ens contingens et finitum est ens ab alio, §308. Ergo exsistenti exsistentia non inhaeret per vim ipsi propriam, §307, hinc vis aliena extra finitum et contingens reale posita est ratio sufficiens inhaerentis enti finito et contingenti reali exsistentiae, §210. Ergo substantia extra ipsum posita in illud agit exsistentiam influendo, §211. Hinc omne ens contingens et finitum reale est effectus, §319, et habet causam efficientem, §326.

§335: NEXUS causalis inter causam efficientem, deficientem et effectum EFFECTIVCS dicitur1. Hinc causae sociae connectuntur nexu effectivo, §320, 314.


1Zusammenhang der Ursachen und Wirkungen.

SECTIO VI. UTILITAS.

§336: UTILE1 est alteri bonum, non bonum alteri INUTILE2, alten malum NOXIUM3 est. Hinc UTILITAS4 est bonitas respectiva, §37, quae si tribuitur rei, cui alterum prodesse potest, PASSIVA5, si illi, quod prodesse potest, ACTIVA6 dici potest.


1nützlich, nutzbar. 2unnütz. 3schädlich. 4Nutzbarkeit. 5des, dem genutzt werden kann. 6die thätige Nutzbarkeit.

§337: Utilitas minima est, qua unicum minimum in altero unico minimo ponit unicam minimam perfectionem, §336, 161, hinc augetur, quo plura, quo maiora. in quo pluribus, quo maioribus, quo plures, quo maiores perfectiones ponunt §187. Gradus utilitatis VALOR1, et iudicium de valore PRETIUM2 (aestimatio) dicitur. Hinc aestimatio cum pretio vel vera, vel apparens s. imaginaria est, §12.


1Werth. 2Preis, Achtung, Schätzung, Würdigung.

§338: Usus1 est utilitatis actuatio. ABUSUS vel usus apparens2, vel usus, quo utile interit3. Cumque cognosci possit ex utili perfectio eius, cui prodest, §336, 100, utile et illud, cui prodesse potest, connexa sunt, eorumque nexus NEXUS UTILITATIS4 dici potest.


1der Gebrauch, Nutzen. 2Missbrauch. 3Verbrauch. 4Zusammenhang der Nutzbarkeiten.

§339: Si quis utatur utili, actuatur per illud alterius perfectio, §338, 100, et utile per usum fit causa perfectionis illius, cui prodest, §307. Et hic nexus causalis dici potest NEXUS USUUM1. Quo quis utitur, est illud utile, §336, 57, oranino inutili nemo utitur, §338, 58, quoddam tamen utile caret usu, §59, hinc aliquid, quo nemo utitur, nihilo minus est utile, §60.


1Zusammenhang der Nutzen.

§340: Utilia uni eidemque rei cum ea connexa sunt, §339. Ergo omnia utilia ad unum connexa sunt inter se, §314. Utile A utili B essentialiter sibi subordinato, utile est et illi C, cui prodest B, §317.

SECTIO VII. RELIQUA CAUSSARUM GENERA.

§341: Si quis utitur vel abutitur aliquo ad bonum sibi visum actuandum: ipsum honum agenti visum FINIS1, cf. §248, causae finis, quibus ad finem uti vel abuti potest. MEDIA2 (destinata, finita, cf. §248, remedia), finisque repraesentatio INTENTIO3 dicitur. Iam finis est principium usus vel abusus, §338, 3o7, hinc causa finalis, §338, 307.


1Zweck. 2Mittel. 3Absicht,

§342: Intentionis rationes in intendente vocantur CAUSAE IMPULSIVAE1. Finis est effectus actionis et mediorum, quibus agens utitur vel abutitur, §341, 319. Hinc finis plenus est aequalis actioni et mediis. Media et actio sunt aequalia (proportionata) fini pleno, §331. Captatio occasionis, §323, et impedimentorum remotio, §221, sunt media, §341.


1Trieb oder bewegende Ursachen.

§343: Nexus causalis mediorum et finium FINALIS1 est, omnes cofines connectuntur inter se, §314, 341. Finis finium essentialiter sibi subordinatorum est et finis mediorum, §317, 341. FINIS primus, seu cui cofines omnes subordinantur, ULTIMUS seu SCOPUS2 dicitur, et hic est vel simpliciter ultimus, vel talis secundum quid in data finium subordinatione, §28, reliqui INTERMEDII3.


1Zusammenhang der Mittel und Zwecke. 2Endzweck. 3MittelZwecke.

§344: Si ens concipitur, ut determinabile, MATERIA, cf. §295, 296, EX QUA1, in ipso determinationis actu MATERIA CIRCA QUAM (obiectum, subiectum occupationis)2, facta determinatione MATERIA IN QUA, et haec cum materia ex qua SUBIECTUM vocatur.


1der Stoff, der Zeug. 2der Gegenstand.

§345: Materia et forma cum actualis determinationis rationem contineant, §344, 40, causae sunt, §307. Illa materialis, haec formalis. Concausae materiales et formales sunt inter se connexae, §314, earumque NEXUS cum suis principiatis, §307, et inter se, §314, ille SUBIECTIVUS dici potest, hic FORMALIS (essentialis).

§346: EXEMPLAR1 est, cui simile intenditu., et causa impulsiva cum sit, §342, est causa, §307, quae exemplaris dicitur, eiusque causatum EXEMPLATUM2 (ectypon, copia) vocatur. EXEMPLAR, quod non habet aliud, est ARCHETYPON3 (originale). Exemplar et exemplatum et coexemplaria connectuntur nexu eausali. §313, qui NEXUS EXEMPLARIS est (typicus).


1das Muster. 2der Abdruck. 3das Urbild.

SECTIO VIII. SIGNUM ET SIGNATUM.

§347: Medium cognoscendae alterius exsistentiae SIGNUM1 est, signi finis SIGNATUM2. Hinc signum est signati principium cognoscendi, §311, et NEXUS inter signum et signatum SIGNIFICATIVUS3 est, signoque tributus SIGNIFICATUS4 dicitur (vis, potestas).


1das Zeichen. 2das bezeichnete. 3der Zusammenhang der Zeichen. 4die Bedeutung.

§348: Signatum actuale, §347, vel praesens est, tunc SIGNUM dicitur DEMONSTRATIVUM1; vel praeteritum, tunc signum dicitur MNEMONICUM2 (rememorativum, μνημοσυνον); vel futurum, §298, tunc signum dicitur PROGNOSTICON.


1ein Anzeigungs-Zeichen. 2ein Erinnerungs-Zeichen.

§349: Scientia signorum est (semiotica, semiologia philosophica, symbolice) CHARACTERISTICA1, eaque, I. HEURISTICA2, de inveniendis signis tam PRIMITIVIS3, quae non habent signa pro partibus, quam DERIVATIVIS4, quae ex signis sunt composita. Horum modus compositionis essentiae signati si sit similior, sunt ea ESSENTIALIA5. Heuristica signorum derivativorum est COMBINATORIA6, et II. HERMENEUTICA7, de cognoscendis signorum signatis. Haec HERMENEUTICA UNIVERSALIS est8. Characteristica prognosticorum est MANTICA9.


1 die allgemeine Zeichen-Kunst. 2die erfindende. 3einfache. 4zusammen gesetzte Zeichen. 5wesentliche Zeichen. 6die verbindende. 7die deutende. 8die allgemeine Auslegungs-Kunst. 9die Kunst der Vorbedeutungen.

§350: Signum repraesentationis est TERMINUS (cf. §248, symbolum). Termini per vocem humanam usitatiores sunt VOCABULA1. Series vocabulorum repraesentationes connexas significantium est ORATIO (latius dicta)2. Complexus vocabulorum in certa regione maiori usitatiorum est LINGUA PARTICULARIS3. Lingua in certa minori regione usitatior, a se ipsa, uti in aliis minoribus regionibus usitatior est, differens IDIOMA est4. Idioma perfectius est DIALECTUS. Termini, ductus oculis observandi, sunt CHARACTERES STRICTIUS DICTI5, cf. §67. Hi vel vocabulorum, NOMINALES6, vel rerum signandarum vocabulis immediati, REALES7, qui si aliam rem significent, quam cui simillimi sunt, sunt HIEROGLYPHICI, societatum INSIGNIA8, si in omni lingua particulari legi possunt, eorum complexus est LINGUA UNIVERSALIS9.


1Wort. 2Rede. 3besondre Sprache. 4Mund-Art. 5Züge. 6Wort-7Sach-Charactere. 8Siegel, Pettschaft, Wapen. 9die allgemeine Sprache.

PARS II. COSMOLOGIA.

PROLEGOMENA.

§351: COSMOLOGIA GENERALIS est Scientia praedicatorum mundi generalium, eaque vel ex experientia propius, EMPIRICA, vel ex notione mundi, RATIONALIS.

§352: Cosmologia principia psychologiae, theologiarum, physicae, teleologiae, philosophiae practicae prima continens, refertur, §2, cum ratione, ad metaphysicam, §1.

§353: Cosmologia mundi 1) notionem, 2) partes, 3) perfectionem docet.

CAPUT I. NOTIO MUNDI.

SECTIO I. NOTIO AFFIRMATIVA.

§354: MUNDUS1 (cf. §91, 403, 434, Universum, παν) est series (multitudo, totum) actualium finitorum, quae non est pars alterius.


1die ganze Welt.

§355: Hic mundus exsistit. Ergo mundus est in se possibilis, §57, 18.

§356: In hoc mundo sunt actualia extra se posita, hinc nexus universalis actualis, §279, 306.

§357: In omni mundo sunt partes actuales, §354, 155, hae singulae connectuntur cum toto, §14, 157, hinc singulae connectuntur cum singulis, §33. Ergo in omni mundo nexus est partium et harmonia universalis, §48, i.e. in mundo non datur insula. Aliter: partes mundi vel sunt extra se invicem posita actualia, et connectuntur singula cum siugulis, §279, 306, vel sunt eius determinationes internae non positae extra se invicem, §10, 37, et connectuntur singulae cum singulis, §49. Ουκ εστιν επεισοδιωδης, εστιν ωσπερ στράτευμα.

§358: In hoc mundo exsistit nexus effectivus (regnum potentiae), §335, utilitatis, §338, usuum, §339, finalis (regnum sapientiae), §343, subiectivus et formalis, §345, exemplaris, §346, significativus, §347. Hinc nexus eiusmodi sunt in mundo possibiles, §57.

§359: Omnis mundus cum sit ens, §355, 62, erit unum, §73 (§354, 155), verum, §90 (§357, 355, 354, 92). Hinc in omni mundo est ordo, §89, et regulae communes, §86. Mundus fabulosus non est mundus, §120.

§360: Omnis mundus est perfectus, §99, 359, et bonus, §100.

§361: Partes omnis mundi singulae sunt entia contingentia, §354, 257. Hinc earum exsistentia modus est, §134. Iam exsistentia singularum mundi partium simul sumptarum est exsistentia mundi, §155. Ergo mundi exsistentia modus est. et omnis mundus est ens contingens, §111. Aliter: Pone quendam mundum esse ens necessarium, omnes eius determinationes internae erunt absolute necessariae, nec hinc ulla pars istius mundi habebit modos, §108, 157, nec erit ens contingens, §134, sed omnis pars illius mundi erit ens necessarium, §109. hinc infinitum, §258, q. a., §354.

§362: Omnis mundus est unum, §359, modos tamen habet, §361, 112, hinc determinationes in se separabiles, §72, 65, hinc unitatem hypotheticam, §76, et intrinsecus contingentem, §115.

§363: Nullius mundi partium coniunctio est absolute necessaria, §362, 102, est tamen coordinatio, §78. Ergo in omni mundo est ordo in se contingens, §117 hinc et veritas intrinsecus contingens, §119.

§364: Omnes partes nmndi reales, §136, cum consentiant ad gradum realitatis mundo ipsarum tribuendum, §248, 140, ita tamen, ut in se possint etiam non consentire, aut non tantum consentire, utpote entia contingentia, §354, 257: in omni mundo est perfectio in se contingens, §122.

§365: Omnis mundus est absolute et interne mutabilis, §361, 133.

§366: In omni mundo sunt realitates absolute necessariae, §359, 360, hinc bonum metaphysicum, §147, et in se contingentes, §362–364, hinc bonum physicum late dictum, §147.

§367: Hic mundus est unum, §359, in se contingenter, §362. Est in hoc mundo ordo, §359, et veritas intrinsecus contingentes, §363, est et perfectio et bonitas intrinsecus contingens, §364, bonum metaphysicum et physicum late dictum, §366, et est hic mundus absolute, est interne mutabilis, §365, 154.

§368: Mundus minimus esset totum paucissimorum minimorum actualium, §161, 354, hinc quo plura, quo maiora finita pro partibus habet, hoc fit maior, §160, donec sit maximus plurimorum maximorum in finitis aggregatum, §161.

§369: STATUS MUNDI1 est totum omnium statuum in partibus eius simultaneorum. Iam hic mundus habet partes, in quibus coexsistunt fixa cum mutabilibus, §367. Ergo hic mundus habet statum, §205.


1der Zustand einer ganzen Welt.

§370: Omnis et huius mundi exsistentia modus est, §361, 134, hinc potest abesse et adesse salva mundi essentia, §65. Cumque sit absolute mutabilis omnis et huius mundi actualitas, §133, omnis mundi initium et finis est absolute possibilis, §301, 65.

§371: Mundus non potest oriri, nisi ex nihilo. Ponatur enim aliquis mundus ita oriri, ut tamen iam aliqua pars eius ipsi praeexstiterit: quoniam et quamdiu haec pars eius exstitit, fuit ex parte exsistens, uti semper erit, si exstiterit, non vero non exsistens, hinc post partem praeexsistentem oriri visus non oritur: §227, cum nondum ortus esset talis mundus, non tamen fuit amplius mere possibilis, dum totum exsistentis partis esset, adeoque iam, qua exsistentiam, determinatus, §54. Ergo mundus non oriens ex nihilo non oritur, §228. Sic et mundus non annihilatus non interit, dum superstite parte manet ex parte exsistens, uti semper fuit, si exstitit, hinc non mutatur in non exsistens, §227. Ergo mundus non potest interire, nisi per annihilationem, §228.

§372: Omnis et hic mundus est ens finitum, §255, 361, hinc possibilis eius cognitio philosophica et mathematica, §249. Omnis mundus et hic habet malum metaphysicum, §250, et contingens, s. physicum late dictum, imperfectionem in se contingentem absolute possibilem, §263, partim bonus, partim malus, §264.

§373: Omnes mundi sunt et enti infinito, et sibi invicem, et cuilibet partium suarum partialiter similes, §265, 267, sed impossibiles sunt plures extra se invicem actuales totaliter iidem, §269, diversi, §268, congruentes, §270, similes, §271, aequales, §272.

§374: Cum partes mundi vel sint simultanea, vel successiva, §238, 354, si extra se invicem ponantur, connectentur in mundo aut per tempus, aut per spatium, aut per utrumque, §239, 306.

§375: Omnis mundus est ens ab alio, §361, seu dependens, §308, et hic mundus habet causam efficientem extra se positam, eiusque effectus est, §334, testans de causa, §333.

§376: Omnis mundi partes sunt actualia, §354, hinc singulae in suo mundo, adeoque partes huius mundi in hoc mundo habent veritatem, §90, et certitudinem, §93, ut determinationes internas, §37, 93, determinatas, §54.

§377: Finita, quae non absolute solum, nec hypothetice tantum in qualicumque nexu, sed etiam in universali nexu ALICUIUS MUNDI possibilia sunt, POSSIBILIA1 illius mundi vocantur. Hinc possibilia huius mundi sunt, quae in universali eius nexu spectata tamen sunt hypothetice possibilia, hinc maiorem possibilitatis gradum habent, §165, 246.


1das Mögliche einer gewissen ganzen Welt.

§378: Si vel unica pars huius mundi esset alia, quam est, mundus hic non esset totaliter idem, qui est, §155, 267. Iam omnes partes huius universi possunt esse aliae, quam sunt, §354, 260. Ergo possibiles sunt mundi partim ab hoc diversi, §38, partim iidem cum eo, §265, i.e. plures, §74.

§379: Hic mundus unice singularis est, §77. Pone enim plures esse, constituerent cum hoc multitudinem seu seriem, §74. Hinc hic non esset mundus, §354, aut omnes isti mundi partes huius, tantum unici, §354, 77.

SECTIO II. ΝΟΤΙΟ MUNDI NEGATIVA.

§380: PROGRESSUS (regressus) IN INFINITUM1 esset series entium contingentium extra se invicem positorum, quorum unum est alterius causa secundum quid, sine causa simpliciter tali. In quo progressu in infinitum causatum sumitur causa sui, esset ille CURVILINEUS2 (circularis): in quo causatum non sumitur causa sui, esset ille RECTILINEUS3.


1der Fort- oder Rückgang in das Unendliche. 2dergleichen Fortgang im Kreise. 3der grade Fort- oder Rückgang.

§381: Progressus in infinitum, quantuscumque poneretur, esset ens contingens, §380, 155, hinc haberet causam efficientem extra se positam, §334. Haec non posset esse ens contingens, dum enim illud iterum esset ens ab alio, §308, non esset causa progressus in infinitum, nisi secundum quid talis, §28. Ergo non extra progressum ipsum posita, sed pars eius, §155, 380. Ergo causa efficiens progressus in infinitum deberet esse ens necessarium, §109, et independens, §310. Quocumque modo hoc potest exsistere, eo modo exsistit, §259. At potest exsistere, licet non sit causatum alterius extra se positi, §310. Ergo nec est causatum alterius extra se positi, adeoque causa effectuum suorum simpliciter talis, §28. Hinc progressus in infinitum, qui deberet esse sine causa simpliciter tali, §380, et tamen eam habere, est impossibilis, §7, nec in hoc, nec in ullo mundo ponendus, §354, 58.

§382: FATUM1 est necessitas eventuum in mundo. FATUM ex necessitate mundi absoluta esset SPINOSISTICUM, non ens, §361, 105, nec in hoc, nec in ullo mundo ponendum, §354, 58.


1das Schicksal, Verhängniss.

§383: Eventus in mundo, cuius ignoratur ratio sufficiens, CASUS1 est. CASUS, cuius nec est ratio sufficiens, PURUS2 esset, impossibilis, §22, nec in hoc, nec in ullo mundo ponendus, §354, 58.


1ein Zufall, ein ungefähr. 2ein blinder Zufall.

§384: Eventus ORDINARIUS1 est, cuius exsistentia determinatur secundum certi alicuius ordinis regulas: EXTRAORDINARIUS2 est non Ordinarius. EXTRAORDINARIUS ABSOLUTE3 esset, cuius exsistentia secundum nullas ullius ordinis regulas determinaretur; RELATIVE4 talis est, qui non fit per regulas dati certi alicuius ordinis. Extraordinarius ob confusionem INORDINATUS5 est.


1eine ordentliche. 2ausserordentliche. 3ganz und völlig ausserordentliche. 4gewisser maassen ausserordentliche. 5unordentliche Begebenheit.

§385: Absolute extraordinarium non esset verum, §384, 89, hinc impossibile, §90, 62, nec in hoc, nec in ullo mundo ponendum, §354, 58.

§386: Eventus sine ulla ratione sufficiente proxima esset SALTUS ABSOLUTUS1. Eventus sine ratione sufficiente proxima ordinaria est SALTUS RESPECTIVUS2


1das völlig durch einen Sprung geschähe. 2wobei gewisser maassen ein Sprung statt hat.

§387: Quod exsisteret sine ratione sufficiente ulla proxima, §27, exsisteret per casum purum, §22, 383, hinc saltus absolutus est impossibilis, §386, 284, nec in hoc, nec in ullo mundo ponendus, §354, 58. Respectivus etiam omnis, si non inordinati quid est, est tamen aliquid extraordinarii, §384.

§388: Mundus nec est substantia infinita, §372, 248, nec determinatio eius interna, §365, 252, hinc nec essentia entis infiniti, §40, nec attributum, nec modus, §50, nec modificatio, §209. Hinc omnis mundus extra substantiam infinitam ponendus est, adeoque hic etiam mundus exsistit extra ens infinitum, quod ideo vocatur ENS EXTRAMUNDANUM1, ens extra hunc mundum actuale.


1das Wesen ausser der Welt.

§389: Omnis, hinc et hic, mundus, aut est substantia, aut accidens, §191. Si hic mundus substantia fuerit, extra substantiam infinitam subsistit, §388, ut adeo infinita substantia non sit unica substantia, §77.

§390: Si hic mundus fuerit accidens, non tamen est accidens substantiae infinitae, alias non exstiturus extra suum substantiale, §196, 388, nec exsistere potest, nisi in substantia, aut substantiis, §194. Ergo si hic mundus sit accidens, infinita substantia nec tunc est unica substantia, §77, 389. Iam alteruter casus est necessarius, §191, 10. Ergo substantia infinita non est substantia unica.

§391: Vis infinita non est unica vis, §390, 198, in omni et hoc mundo sunt vires finitae, §390, 388.

CAPUT II. PARTES UNIVERSI.

SECTIO I. PARTES UNIVERSI SIMPLICES.

§392: Omnis mundus aut est ens simplex, aut compositum, §224, hic est ens compositum. Qui hunc mundum se putat ens simplex est EGOISTA.

§393: Mundi compositi partes singulae et simul sumptae non possunt esse accidentia. Cum enim exsistere talis mundus non posset, nisi in substantiis, §155, 191, nec posset tamen infinitae inhaerere, §388, nec imicae finitae, §224, 194, requireret plures substantias finitas, quibus inhaereret, §77. At hae constituerent seriem finitorum actualium, quae si non esset pars mundi ex meris accidentibus compositi, cum ipso tamen constitueret seriem finitorum actualium ipso maiorem, §160, hiiic ipse non esset mundus, §354. Si series illa, quam substantiae finitae constituerent, esset pars eius mundi, non esset ille ex meris accidentibus compositus, §155. Hinc impossibilis est mundus ex meris accidentibus compositus, §61, 62. Omnis mundus compositus est compositum strictius dictum, §225. Omnis mundus aut est substantia, §389, 392, aut compositum strictius dictum.

§394: Partes mundi compositi sunt vel substantiales, vel accidentales, §393, et illae qui dem monades, §235. Hinc omnis mundus compositus, et hic monadibus constat, §392. Unde denuo patet, nullum mundum oriri posse, nisi ex nihilo, §236, nec interire, nisi per annihilationem, §237, 393

§395: Hic mundus compositum strictius dictum, §393, monadibus constat, nec est in eo quicquam substantiale, praeter monades, §394. Qui negat exsistentiam monadum est MATERIALISTA UNIVERSALIS. Qui negat exsistentiam monadum universi, e. g. huius, partium est MATERIALISTA COSMOLOGICUS (cf. §757).

§396: Monades omnis, hinc et huius, compositi mundi sunt possibilia, §8, rationalia, §24, entia, §63, una, §73, vera, §90, obiective certa, §93, perfecta, §99, bona, §100, entia contingentia, §257, mutabilia, §133, realia, §136, universaliter connexa, §357, sunt vi praeditae, immo vires, etiam strictius dictae, §199, habent statum internum, §206, et externum, §207, modificabiles, §209, non extensae, nec spatium replentes singulae, at aggregatae, §242, nec habent magnitudinem quantitativam, §243, indivisibiles, §244, flnitae, §354, hinc habent certum virium limitem, §249, malum metaphysicum, §250, partialiter sibi similes, §265, 268, at partialiter etiam tam dissimiles, quam inaequales, §273, singulae non admittentes figuram, ita tamen, ut totum earum admittat figuram, §280.

§397: Monades omnis, hinc et huius, compositi mundi, cum sint actuales extra se invicem positae, §354, 224, aut erunt entia simultanea, aut successiva, aut utraque, §238, hinc singulares habent positum, §148, aut in simultaneis, locum, aut in successivis, aetatem, aut utrumque, §281, licet singulae locum non repleant, §396.

§398: Monadum omnis, hinc et huius, universi finitarum, §354, quaelibet extra reliquas, si subsistere ponatur, substitura, §192, non potest cum ulla altera esse in eodem totaliter loco, §282. Substantia, in cuius loco nequit esse alia extra eam posita, est IMPENETRABILIS1 (solida). Ergo omnis substantia, hinc et monades, tam huius, quam omnis compositi mundi, sunt impenetrabiles, §230.


1undurchdringlich.

§399: Monades huius et omnis compositi, hinc extensi, mundi, §241, 393, sunt PUNCTA, §286, sed neutiquam MATHEMATICA, in quibus nihil, praeter non extensionem, ponitur, §396–398, nec iuxta se positae congruunt aut coincidunt, §70, 396, sed positis earum coexsistentibus pluribus, quia quaevis impenetrabilis est, §398, ponuntur simultanea extra se invicem certo quodam ordine, §396, 78, hinc in earum aggregato est spatium, §239. Ergo omne aggregatum monadum huius et omnis compositi mundi extensum est, §241. Punctum mathematicum, abstractum possibile, §149, si fingatur exsistere, ZENONICUM est PUNCTUM, ens fictum, §62, PUNCTUM PHYSICUM si dicas actuale et praeter simplicitatem omnimode determinatum, quaedam monades huius universi sunt puncta physica, nempe quarum ex aggregato extensum.

§400: Omnes compositi, hinc et huius, mundi monades sunt in universali nexu, §357, hinc singulae singularum aut rationes sunt aut rationata, aut utrumque, §14, 48. Ex rationato cognosci potest ratio, §29. Ergo ex quavis omnis compositi, hinc et huius, mundi monade singulae mundi, ad quem pertinet, partes cognosci possunt, §14, i.e. singulae omnis, hinc et huius, compositi mundi monades sunt vires, §199, repraesentativae sui universi (sunt specula eius activa, §210, indivisibilia, §244, microcosmi, mundi in compendio, suique mundi concentrationes, seu habent vim, praeditae sunt vi repraesentativa sui universi).

§401: Monades mundum suum repraesentantes, §400, aut sibi eum repraesentant, suae perceptionis, saltim ex parte, consciae, aut minus, §10. Hinc et monades huius universi mundum hunc aut obscure tantum repraesentant, aut clare, saltim ex parte. Illae sunt MONADES NUDAE1 (sopitae).


1im tiefen Schlaf liegende Monaden.

§402: Monades clare mundum repraesentantes aut sibi eum distincte, saltim ex parte, repraesentant, aut minus, §10. Priores intelligunt, §69. Ergo facultatem habent distincte cognoscendi, §216, i.e. INTELLECTUM1 (strictius dictum, cf. §519). Substantia INTELLECTUALIS2, i.e. intellectu praedita, est SPIRITUS3 (intelligentia, persona). Ergo monades huius universi intellectuales sunt spiritus, §230. Solos in hoc mundo spiritus admittens est IDEALISTA.


1Verstand. 2das mit Verstand begabt. 3ein Geist.

§403: NEXUS spirituum alicuius mundi inter se est PNEUMATICCS1. Iam in omni et hoc mundo, cui spiritus insunt, singulis singuli connectuntur. Ergo in hoc et omni mundo, cui spiritus insunt, est nexus pneumaticus universalis, §357 (mundus, cf. §354, pneumaticus, intellectualis, moralis, cf. §723, regnum gratiae).


1Verbindung der Geister.

§404: Omnis substantia monas est, §234. Omnis spiritus est substantia, §402. Ergo monas est et ens simplex, §230.

§405: Omnes omnis et huius mundi, cui spiritus insunt, spiritus sunt monades, §404, vires repraesentativae mundi sui ex parte saltim distincte, §402, non extensi, nec singuli spatium replentes, nec habent magnitudinem quantitativam, indivisibiles, finiti, certo tantum virium gradu praediti, malo metaphysico obnoxii, partialiter sibi similes, sed et singuli partialiter dissimiles et inaequales, nec singuli figuram agnoscentes, §396, unicus omnium perfectissimus est, §77, 185.

SECTIO II. PRIMA CORPORUM GENESIS.

§406: Totum monadum est MONADATUM. Ergo mundus hic et omnis compositus est monadatum, §394.

§407: Monades in mundo composito aut partes etiam eius pro monadatis suis habent aut minus, §10, 406. In utroque casu monadatum eiusmodi erit EXTENSUM, §396, partium impenetrabilium, §398, partialiter dissimilium, §396, i.e. PARTIALITER HETEROGENEUM (difforme, dissimilare), hinc non erit EXTENSUM TOTALITER HOMOGENEUM (uniforme, similare), i.e. partium totaliter similium, §271.

§408: Monades huius mundi simultaneae locum, successivae sibi mutuo determinant aetatem, §281, 85, hinc in se mutuo influunt, §211, in conflictu positae, §213. Ergo est in hoc mundo influxus et conflictus universalis, §48, 306 (bellum omnium contra omnia, concordia discors, discordia concors, §364).

§409: Monadum in hoc mundo quaedam in se remotius influunt mutuo, §408, 27, quaedam propius, sibi praesentes, §223, et quia saltus absolutus in mundo impossibilis est, §387, quaedam proxime, se contingentes, §223.

§410: Quia omnes monades huius mundi in se mutuo influunt, §408, non est earundem actio transiens seu influxus sine reactione, §213.

§411: Actio transiens seu iufluxus partium mundi in alias extra ipsas est aut simplex aut compositus, §215. Simplex est etiam minimus, §247, 214. Huic respondet reactio, aut minima, aut maior, §160, 161. Si minima est, est influxui aequalis, §70. Si maior ponatur reactio, id, quo excedit influxum reactio, ponit reactionem influentis, §410, hinc influxus eius non erit simplex, §215, quod contra hypothesin. Ergo influxui simplici respondet aequalis reactio, §70.

§412: Influxus compositus partium mundi in alias extra ipsas est totum plurium simplicium influxuum, §215, 214. Cuivis ex his respondet reactio aequalis, §411. Iam si addas aequalibus aequalia, summae sunt aequales, §70. Ergo omni influxui composito partium mundi respondet aequalis reactio. Hinc reactio partium mundi omnis in alias extra ipsas est influxui seu actioni transeunti aequalis, §411.

§413: Vires vivae monadum in mundo per contactum mutuum inter se confligentium sunt aequales, §412, 331, et quia eaedem non possunt rationes proximae contradictoriorum esse, §140, 36, proxime locum, §408, 409, hinc coniunctionem sibi mutuo determinantes, §281, 85, non continent rationem separationis mutuae proximam, §72. Hinc, nisi accedat vis tertia, contingunt se inseparabiliter, §386, unum constituentes, §73, unitae, §79.

§414: Ita se mutuo contingentia, ut non nisi per vim tertiam separari possint, COHAERENT1. Ergo monades mundi se mutuo contingentes cohaerent, §413. Nullus contactus sine cohaesione est. Ergo quaedam monades huius mundi cohaerent, §409, unum constituentes, §413, extensum, §407.


1hangen an einander.

§415: Nulla mutatio fit in mundo composito sine motu. Sit enim A mutandum ex B in non-B. Coexstiterat cum simultaneis suis extra illud positis, ut B, nunc coexsistet, ut non-B, hinc diversam ad ea relationem, §37, 38, positum, §85, et locum nanciscetur, §281, et fiet motus, §283, 125. Quoties talis mutatio, talis in mundo composito motus fit, status mutati, et universi, cuius pars est, partim idem est cum praecedentibus, §265, partim diversus, §125. Hinc sicuti certus aliquis motus fuit, quatenus status novus a pristino differt; ita, quatenus status idem mansit, haec duratio status, est in mundo composito simul duratio loci, §299, certi motus absentia, quies, §283, certique motus impedimentum fuit, §221, et resistentia, §222.

§416: Monades in universo constituentes extensum, §414, semper agunt, §216, 285, vi sua, §400, repraesentantes universi sui singulos status, et suos, etiam futuros, §298, quatenus hi iidem sunt cum antecedentibus perdurantes, certum motum impediente, certo motui resistente, §415, 210, quatenus autem hi diversi sunt ab antecedentibus, certum alium motum efficiente, s. movente, §415, 210. Praedicatorum singulis partibus convenientium aggregatum toti tribuitur, §155. Hinc monades quaedam huius universi constituunt extensum, cui vis inertiae tribuatur, §294, hinc materiam, §295. Materia nec huius universi, nec ullius ulla potest esse totaliter homogenea, §407.

§417: Monades huius universi materiam constituentes, non eam exhibent primam ex significatu §295, et mere passivam, sed materiam, cui vis motrix tribuatur, §416, secundam, et corpus physicum, §296. Si moveatur una pars huius mundi, mutatur eius relatio ad reliquas simultaneas singulas, §283, 281, hinc non est MOTUS in mundo PARTICULARIS1, id est, cuiusdam mundi partis, sine universali, §283. Hinc in hoc mundo omnis materia est in motu, §415, et QUIES eius non est, nisi RESPECTIVA2, i.e. absentia determinati alicuius motus, §283, quae si tanta fuerit, ut observetur nullus quiescentis motus, erit MOTUS EVANESCENS3. Nulla in mundo QUIES ABSOLUTA, absentia omnis motus.


1eine besondre Bewegung. 2Ruhe von einer gewissen Bewegung, oder in Absicht auf eine gewisse Bewegung. 3eine unmerklich werdende, oder verschwindende Bewegung.

§418: Extensum, aggregatum monadum, quarum singulae sunt impenetrabiles, iam hinc resistet motui suum locum occupaturorum extra ipsum positorum, §398, 222, iam hinc exseret vim inertiae, §294. Extensum, aggregatum monadum, quarum nulla vis est ulli alteri extra se positae totaliter aequalis, quarum nullum totum ulli alteri extra prius posito monadato, qua vires, totaliter aequale est, §272, 406, numquam est in totali AEQUILIBRIO1, aequalitate virium in confligentibus, et iam hinc exseret vim motricem, §294. Tale autem extensum est omne monadatum in hoc mundo, §414, 396. Ergo monadata in hoc mundo ob unam eandemque vim suarum monadum repraesentativam, §400, quatenus ea in impenetrabilibus rationem durantis loci, quietis, certique motus absentis continet, vim inertiae, quatenus eadem in numquam totaliter aequilibrantibus, mutationis loci, motusque certi rationem continet, vim motricem prodent. materia, §416, et corpora physica, §417. Quae duae vires tantum abest, ut ita sint oppositae sibi invicem, ut posita una diverso respectu non possit simul in eodem subiecto poni altera, §87, ut potius in respectu ad diversos motus sint simul in quocumque huius mundi extenso, §417, eademque vis dato extenso tributa respectu dati motus motrix, respectu motus huic oppositi sit vis inertiae, et v.v., §415.


1Gleichgewicht der Kräfte.

§419: Cum corporibus tribuantur vires, §296, sunt composita strictius dicta, §225, 198, hinc modus compositionis est ipsorum essentia, §226, monadibus constant, §235, habent magnitudinem quantitativam, §243.

§420: Corpora habent partes extra partes, §296, 224. Partes corporum extra se invicem actuales primae ELEMENTA1 vocantur.


1die allerersten Grund-Theile.

§421: Elementa aut sunt partes corporum absolute primae, i.e. quae non habent ipsae iterum partes extra partes, aut relative tales, Ultra quas in attentione compositionis progredi non placet, §420. Illae sunt entia simplicia seu monades, §419, 224.

§422: IMMATERIALE vocatur, quod non est materia, quod est materia, MATERIALE vocatur. Elementa corporum absolute talia sunt immaterialia, §421, 295. INCORPOREUM est, quod non est corpus, quod est, CORPOREUM. Iam omne corporeum est materiale, §296. Ergo elementa corporum absolute talia sunt incorporea, hinc singula non sunt corpora, §296.

§423: PHILOSOPHIA respective primum pro absolute primo habens philosophia PIGRORUM dicitur, quae cum falsa sit, elementa relative talia, §421, materialia et corporea, §422, non habenda sunt pro elementis absolute talibus, immaterialibus et incorporeis, §422. Hinc haec commodius ELEMENTA simpliciter, illa dicuntur MATERIAE PRIMAE1, cf. §295.


1ein allererster Grund-Stoff.

§424: ATOMUS1 dicitur ens per se indivisibile. Omnis monas est indivisibilis per se, §244. Hinc omnis monas est atomus. Ergo elementa sunt atomi, §423, hinc atomi naturae dicuntur.


1das an und vor sich tintheilbare.

§425: OBSERVABILIA1 (phaenomena) dicimus, quae per sensus possumus cognoscere (confusius). Corpora minora nobis non observabilia CORPUSCULA vocantur. PHILOSOPHIA phaenomena corporum ex corpusculis explicans CORPUSCULARIS est.


1das wahrzunehmende.

§426: CORPUSCULA vel alia iterum corpuscula pro partibus habent, vel minus, §10, 155. Haec PRIMITIVA1 dicuntur, illa DERIVATIVA2.


1die ersten. 2zusammengesetztere.

§427: Omnem materiam, qualis est in hoc mundo, constituunt elementa, §418, 419. Hinc magnitudo quantitativa ipsi tribuenda, §419, 423, est multitudo elementorum ad certam materiam constituendam unitorum, §159, 413. Hinc elementa partes certae materiae cum ea, tamquam monadato suo, sunt in eodem loco, §155, 406. Ergo si locus eorum ita mutetur, ut non sint cum materia, quam ante constituerant, in eodem loco, non manent partes illius materiae, §155. Iam vero omnis relationis mutatio est in ente in se spectato possibilis, §133. Ergo omnis loci mutatio est in omnibus elementis in se spectatis possibilis, §281, 85. Ergo et ille motus, quo cessant esse partes materiae, cuius partes fuerant, §283. Si ita moveantur, materia dividitur, §244, 162. Ergo omnis materia, qualis in mundo, est divisibilis, saltim in et per se, §18.

§428: Si materia in mundo dicatur divisibilis in infinitum: id vel intelligitur absolute, ipsi non esse partes indivisibiles, et est falsum, §424, 419, vel respective, nobis in ea dividenda non observabiles partes esse, nisi iterum divisibiles, §248, et est verum materiam esse in indefinitum divisibilem, §425.

§429: ATOMUS MATERIALIS esset corpusculum per se indivisibile, quod nihil est, §427, 425. PHILOSOPHIA igitur ATOMISTICA, phaenomena corporum ex atomis materialibus explicans, fallitur.

SECTIO III. NATURA CORPORUM.

§430: NATURA (cf. §431, 466) entis est complexus earum eius determinationum internarum, quae mutationum eius, aut in genere accidentium ipsi inhaerentium sunt principia. Hinc ad naturam entis pertinent 1) essentialia eius, §39, 2) essentia, §40, 3) facultates, 4) receptivitates, §216, 5) vires, quibus instructum est, omnes, §197. Initium naturae est ORIGO1, duratio VITA2, finis MORS3, cf. §556.


1Erzeugung. 2Leben. 3Tod.

§431: Natura corporum est modus compositionis eorum, §419, cum omni facultate, receptivitate, vi inertiae et motrice, qua pollent, §296, 430. Nonnumquam etiam natura simpliciter dicitur, cf. §430, 466.

§432: Cum in mundo sit universalis veritas, §363, 90, omnes eius mutationes habent normas communes, §86, 89, secundum quas natura partium eius determinatur, §431, hinc et motus corporum in mundo, §283, quarum superiores LEGES1, inferiores REGULAE MOTUS2 dicuntur.


1gemeine. 2besondre Gesetze der Bewegung.

§433: MACHINA est compositum stricte dictum secundum leges motus mobile. Ergo omne corpus in mundo est machina, §419, 432. Nec datur in mundo machina, nisi ens contingens, §361. Machinae natura per leges motus determinata MECHANISMUS est. At, quicquid non est compositum, non est machina, hinc nulla monas est machina, §230.

§434: NEXUS machinarum est MECHANICUS, hinc nexus corporum in mundo est mechanicus (mundus, cf. §354, corporeus, materialis, regnum naturae), §433. At, in quo mundo sunt spiritus et corpora, in eo connexa sunt etiam corpora cum spiritibus, §357, hinc in mundo, in quo sunt spiritus et corpora, est nexus 1) corporum inter se, 2) spirituum inter se, §403, 3) corporum et spirituum mutuus, pneumatico-mechanicus et mechanico-pneumaticus (harmonia regni naturae et gratiae).

§435: PHILOSOPHIA MECHANICA est phaenomena corporum ex eorum mechanismo explicans. FATUM ex mechanismo corporum est PHYSICOMECHANICUM (physicum aut mechanicum simpliciter), at si quis eventus mundi per illud determineiur, est in se contingens, §361, 354, non nisi hypothetice necessarius, §382, 105.

CAPUT III. PERFECTIO UNIVERSI.

SECTIO I. MUNDUS OPTIMUS.

§436: Mundus perfectissimus est, in quo plurimarum partium maximae, et maximarum plurimae partes in mundo compossibiles tantum ad unum consentiunt, quantum in mundo fieri potest. Hinc mundus perfectissimus habet perfectionem maxime compositam, cuique mundo non nisi simplex convenit perfectio, non est perfectissimus, §185.

§437: Posito mundo perfectissimo ponitur summa, quae in mundo possibilis est, perfectio, §436. Hinc mundus perfectissimus est etiam mundorum possibilium omnium optimus, §187. Iam mundi partes sunt actualia, §354, haec vel simultanea, vel successiva, §306. Ergo mundus perfectissimus tot 1) simultanea, tot 2) successiva complectitur, et 3) tanta, quot et quanta in mundo sunt optimo compossibilia, i.e. 1) extensive, 2) protensive, 3) intensive, mundorum est optimus maximus, §436, 368.

§438: Si vel duo tantum contingentia extra se posita sunt in mundo compossibilia, vel ut simultanea, vel ut successiva, quorum unius perfectio vel nihil, vel non tantum alterius perfectioni deroget, qantum perfectioni totius addat, MUNDUS EGOISTICUS, qualem egoista hunc ponit, non est perfectissimus. Si vel unica tantum monas non intellectualis in se possibilis et cum spiritibus in mundo compossibilis est, cuius perfectio aut nihil, aut non tantum perfectioni spirituum deroget, quantum perfectioni totius addat, MUNDUS IDEALISTICUS, qualem idealista hunc ponit, non est perfectissimus, §437.

§439: Materialista negat in hoc mundo dari monada, §395, hinc mundum sibi format impossibilem, §394, ergo MUNDUS nec ullus, nec perfectissimus est, qualem materialista fingit hunc esse, MATERIALISTICUS, §436.

§440: Perfectissimus etiam mundus finitus est, §372, et omnes eius, etiam perfectissimae, partes finitae, §354, 257. Ergo nec ipse, nec quicquam in eodem est infinitum realiter, §248. Non possunt tamen solum et ipse, et multae eius partes multis rationibus mathematice infinita esse, sed est ipse etiam omnibus, qui aut nequeunt, aut quibus non placet contingentis maximi determinare limites, extensionis, protensionis, intensionis infinitae mathematice talis, s. intensive, extensive, protensive indefinitus, §248, 437.

§441: In mundo perfectissimo est maximus, qui in mundo possibilis, nexus universalis, §437, 94, harmonia et consensus, §436, 357.

§442: Cum omnis mundus sit perfectus, §360, imperfectissimus est, in quo minima, quae in mundo esse potest, perfectio, consensus paucissimorum minimorum ad unum minimum minimus, §354, 185, hinc simplex, §96, sine exceptionibus, §97. Mundus imperfectissimus est minimus, §368.

§443: Etiamsi mundus perfectissimus ponatur mundorum optimus, §437, non tamen ideo ponitur summum bonum, s. optimum metaphysicum, etiamsi ponantur in eo maximae plurimae realitates, quae in ullo mundo sunt compossibiles, non tamen absolute plurimae maximae, §190, multo minus absolute necessariae, quoniam singularum exsistentia modus est, §361. Etiamsi mundo perfectissimo tribuatur maximus realitatis in universo quodam obtinendae gradus, ille tamen in ente contingenti non nisi limes erit, §248, 250, a realiter infiniti gradu realitatis absolute maximo, necessario, immutabili, §251, probe diversus, §38.

§444: In omni perfectione est ordo, §95. Hinc in mundo perfectissimo maximus est ordo, qui in mundo possibilis, §437, 175. Ergo plurimae regulae perfectionis communes, e. g. Quo plura, quo maiora, quo spatiosiora, §280, quo diutumiora, §299, ceteris paribus, hoc melius, §437, 187, et ordo maxime compositus, §183, ita tamen, ut inferiores superioresque regulae tandem ad unam omnes ex una summa perfectionis regula, eademque fortissima, cognosci possint, §182, 185.

§445: In mundo perfectissimo cum plurimae sint perfectionis regulae, §444, possunt etiam esse exceptiones admodum multae, §97, 372, modo maximum non tollant consensum, §440, hinc sint, quae possunt, ceteris paribus, paucissimae, §161, minimae, §186.

§446: Si in mundo perfectissimo collidantur ratio perfectionis sufficiens et insufficiens, fit exceptio ab insufficienti: si collidantur fecundior et minus fecunda, fit exceptio a minus fecunda; si gravior et minus gravis, fit exceptio a minus gravi; si ulterior et propior ulteriori subordinata, fit exceptio a propiori; si secundum quid sufficiens et simpliciter talis, fit exceptio a sufficiente secundum quid; si inferior et superior, fit exceptio ab inferiori. Quaecumquae tandem regula perfectionis in mundo perfectissimo collidatur cum summa, ab ea excipitur, §186, 445.

§447: De mundo perfectissimo non valent solum §361–376, 354, 436, sed etiam absunt ab eodem longissime, quae abesse ab omni mundo docent §380–388, 247, 354. e. g. Tantum abest ab eo fatum spinosisticum, §382, ut ipsi potius indefinita extensive, intensive et protensive tribuenda sit contingentia et mutabilitas, §440, 437, etiam hypothetica, §104, 127.

SECTIO II. SUBSTANTIARUM MUNDANARUM COMMERCIUM.

§448: Cum in hoc mundo sit harmonia, §356, sit influxus universalis, §408, aut erit hic ubique realis, aut ubique idealis, aut aliquando realis, aliquando idealis, §212. Harmonia monadum mundi in se mutuo influentium est SUBSTANTIARUM MUNDANARUM COMMERCIUM1. Ergo substantiae omnis et huius mundi sunt in universali commercio, §357. Sententiae, huic explicando aptae quae videntur, SYSTEMATA EXPLICANDI COMMERCII INTER SUBSTANTIAS MUNDI2 dicuntur, eaque si explicando omni omnium commercio adhibeantur, UNIVERSALIA3, cf. §761 (generalia). MUTATIONES partium mundi in commercio positarum, quarum in una parte commercii evenientium cognosci potest ratio sufficiens ex vi alterius partis commercii, sunt HARMONICAE4. Influxus omnium substantiarum mundi in se invicem idealis est HARMONIA PRAESTABILITA UNIVERSALIS5, cf. §462, eamque ponens in hoc mundo, est HARMONISTA UNIVERSALIS, cuius systema vocatur SYSTEM A HARMONIAE PRAESTABILITAE UNIVERSALIS6.


1die Verbindung des in einer ganzen Welt vor sich bestehenden. 2Meinungen von der Art und Weise solcher Verbindung. 3allgemeine. 4übereinstimmende Veränderungen. 5die allgemeine vorherbestimmte Übereinstimmung. 6die Meinung der allgemeinen vorherbestimmten Übereinstimmung.

§449: Systema harmoniae praestabilitae universalis non tollit influxum substantiarum huius mundi in se invicem, sed eum ponit, §448, non tollit unam mundi substantiam pati ab altera, §448, 212, sed quamlibet tamen mutationem suam, quam ab altera substantia huius mundi patitur, vi sua producere ponit, §210, non tollit partium huius mundi conflictum mutuum, §213, facultatem receptivitatemque actionum transeuntium, §217, multo minus influxum substantiae infinitae, receptivitatemque illius influxus in finitis, §448, non solum non tollit agere posse spiritus in corpora, et corpora in spiritus, sed ponit etiam in hoc mundo corpora et spiritus in se mutuo influere, §408, 434, seque posse mutuo contingere, §223, 409.

§450: INFLUXUS realis substantiae mundi partis in aliam mundi partem est PHYSICUS. Hinc INFLUXUS PHYSICUS UNIVERSALIS est universalis substantiarum in mundo harmonia, qua una in alteram realiter influit, eumque ponens in hoc mundo est INFLUXIONISTA UNIVERSALIS. Huius systema est SYSTEMA INFLUXUS PHYSICI UNIVERSALIS.

§451: Systema influxus physici universalis non tollit harmoniam substantiarum mundi mutuam eamque universalem, §450, 48, sed praestabilitam, §44S. Non omnis, qui ponit substantias huius mundi in se mutuo influere, inter se confiigere, a se invicem pati, et utrumque posse corpora respectu spirituum, spiritus respectu corporum, immo se posse mutuo contingere, est influxionista universalis, §449, 450. Influxionista universalis 1) negat ullam substantiam huius mundi, quando patitur ab alia substantia huius mundi, agere et passiones suas vi sua producere, §450, 212, 2) ponit realiter passiones unius substantiae huius mundi produci ab altera substantia huius mundi in eam influente, §450. Hinc per systema influxus physici universalis nulla substantia, pars mundi, in ullis suis mutationibus harmonicis agit vi propria, §448. Iam vero omnes mutationes substantiae mundanae possunt ex vi cuiuscumque alius monados ad eundem mundum pertinentis sufficienter cognosci, §354, 400. Ergo omnes sunt harmonicae, §448, et hinc in nullis suis mutationibus ulla substantia mundana agit, ex systemate influxus physici universalis, in omnibus realiter patiens ab aliis substantiis mundanis, quae tamen ob eandem rationem prorsus non agerent, §210, hinc nec vires essent, §197, q. c., §199.

§452: Qui ponit in omnes substantias huius mundi pati visas ab aliis huius mundi substantiis, et realiter quidem patientes, ex ipsius sententia, solam realiter influere substantiam infinitam, est OCCASIONALISTA (assistentianus) UNIVERSALIS, eiusque systema est SYSTEMA CAUSARUM OCCASIONALIUM UNIVERSALE1 (Cartesianum, s. Malebranchianum potius assistentiae), contradicens §400, 408, hinc falsum. Idem patet inde, quod per occasionalismum nulla mutatio harmonica in substantia ulla mundana est ipsius, sed tantum substantiae infinitae actio, §448. Hinc etiam hoc systema omnem in finitis tollit vim et energian, §451.


1die Meinung der allgemeinen sogenannten nur gelegentlichen Ursachen.

§453: Systema causarum occasionalium, nisi harmoniam, influxum tamen mutuum substantiarum huius mundi universalem verum tollit, §452, 448, hunc physicum, §450, et idealem, §212 (nisi sic dicas imaginarium apparentem, §12), illam praestabilitam, §448. Non omnis, qui ponit substantiam infinitam in omnes finitarum substantiarum passiones realiter influere, nec omnis ille, qui substantiam infinitam solam in eas realiter influere ponit, est occasionalista universalis, sed qui ponit 1) reales esse passiones substantiarum finitarum omnes, 2) a solo influxu substantiae infinitae dependere, §452.

§454: Systemata harmoniae praestabilitae et influxus physici universalium in hoc sunt similia, §70, ut 1) iiec influxum mutuum substantiarum huius mundi, nec harmoniam, nec influxum substantiae infinitae in easdem realem tollant universales, §448, 450, 2) passiones substantiarum huius mundi ponant esse actiones alicuius substantiae finitae; in eo sunt dissimilia, ut posterius excludat ab actione patientem substantiam, prius non excludat, §449, 451.

§455: Systema harmoniae praestabilitae et causarum occasionalium universalia in eo sunt similia, ut tollant influxum realem substantiae huius mundi in aliam, eiusdem partem, §70, in eo sunt dissimilia, §70, ut prius ideales ponat passiones quasdam earum, quas posterius reales ponit, §449, 453.

§456: Systema influxus physici et causarum occasionalium universalia in eo sunt similia, ut passiones unius in hoc mundo substantiae ab altera eiusdem mundi parte utrumque ponat reales: in eo sunt dissimilia, §70, ut prius influere solam substantiam infinitam in eas tollat, ponat posterius, §451, 452.

§457: SYSTEMATA EXPLICANDI SUBSTANTIARUM MUNDANARUM COMMERCIUM UNIVERSALIA, si singula singularum mundi substantiarum commercia simili modo explicant, SIMPLICIA1 dicuntur. Ergo systema harmoniae praestabilitae, influxus physici et causarum occasionalium universalia sunt systemata simplicia, §448, 456. SYSTEMATA UNIVERSALIA COMPOSITA2 sunt, quae quaedam quarundam substantiarum mundi commercia diverso modo, quam alia, explicant.


1die allgemeine Meinungen von der Art und Weise der Verbindung des vor sich bestehenden in einer ganzen Welt sind entweder einfach. 2oder zusammengesetzt.

§458: Praeter harmoniae praestabilitae, influxus physici, et causarum occasionalium systemata universalia, quartum aliquod simplex universale, §457, non est possibile, §448, 452, infinita seu potius indefinita possunt esse composita, §457, 248.

§459: Per harmoniam praestabilitam, influxum plurium substantiarum mundi in commercio positarum idealem in se invicem maior nexus actuatur, quam per influxum earundein physicum, §167. Nam in influxu physico passio realiter patientis non habet rationem sufficientem in patientis viribus, §450, 212. In harmonia praestabilita habet passio patientis substantiae rationem sufficientem 1) in ipsius viribus, 2) in idealiter influente substantia, §449. Hinc substantia influens in harmonia praestabilita est aeque fecunda, ac in influxu physico, substantia vero patiens est in harmonia praestabilita fecundior, quam in influxu physico, §166.

§460: Per influxum substantiae infinitae soli tributum in substantias in commercio positas realiter patientes, quicquid patiuntur, substantia patiens non est fecundior, quam per influxum physicum, §453, altera autem pars commercii finita adhuc minus fecunda, §453, 166. Ergo per harmoniam praestabilitam coniunctam cum concursu substantiae infinitae maior nexus actuatur in substantiis in commercio positis, quam per influxum soli infinitae substantiae tributum, §167.

§461: In mundo perfectissimo est nexus possibilium in mundo maximus, §441. Ergo substantiae, quae et quot possunt in eo, connectuntur per harmoniam praestabilitam coniunctam cum concursu substantiae infinitae, §460, 459.

§462: Si harmonia praestabilita universalis coniuncta cum concursu substantiae infinitae est in mundo perfectissimo possibilis, est ille, qualem harmonista universalis hunc ponit esse, §448, 461, nec est, qualemcumque systema quoddam compositum adoptaturus concipiat, §451, omnis contra PARTICULARIS HARMONIA PRAESTABILITA1, i.e. quarundam mundi partium, in eodem admittenda est, §154


1besondre vorherbestimmte Übereinstimmung.

§463: Cum harmoniae praestabilitae universalis condicio, sine qua non, sit possibilitas eius in mundo perfectissimo, haec demonstranda est harmoniam praestabilitam demonstraturo per §462. Alias ita patet: ex quavis cuiusvis mundi monade singulae mundi, ad quem pertinet, partes cognosci possunt, §400, ergo et singulae mutationes mundanae, §354, 155. Tales autem sunt omnes passiones cuiusvis monadis mundanae, quam ab alia sui mundi monade patitur, §210. Monas autem patiens est vis, §199. Ergo ipsa illa monas ab alia monade mundana patiens est ratio huius passionis suae, et singularum eius partium, §354, 155, hinc ratio huius suae passionis sufficiens, §14, 21, adeoque data passio ipsius simul est patientis actio, §210. Ergo passiones omnes monadum cuiusvis mundi, quas ab aliis monadibus mundanis patiuntur, sunt tantum ideales, §212. Ergo talis etiam semper influxus monadis mundanae in aliam, numquam realis, numquam physicus, §450. Hinc in hoc etiam mundo omnes eius substantiae sunt tantum per harmoniam praestabilitam in commercio universali, §448, nullae umquam per influxum physicum. Systema harmoniae praestabilitae universalis est vera sententia, ergo et omnis particularis harmonia praestabilita vera est, §462, omnis et universalis et particularis influxus physicus, et eius systema, §450, et systema causarum occasionalium, §452, falsa sunt.

§464: In mundo perfectissimo nexus est, qui in mundo possibilis, maximus, §441. Ergo si sunt in mundo perfectissimo corpora et spiritus, §438, est nexus mechanicus, pneumaticus, et pneumaticomechanicus in eodem maximus, §441 (maxima regni naturae et gratiae harmonia, §434,403, praestabilita, §463).

§465: DUALISTA est, qui ponit hunc mundum constare spiritibus et corporibus extra se. Hinc mundus perfectissimus non egoisticus, non idealisticus, §438, est, qualem hunc dualista concipit, §439.

SECTIO III. NATURALE.

§466: Complexus naturarum in singulis et simul sumptis partibus mundi est NATURA UNIVERSA (naturata, cf. §859). Hinc natura huius et perfectissimi universi est aggregatum seu complexus omnium essentialium, essentiarum, facultatum, receptivitatum, virium, quibus omnes eius partes, monades, elementa, spiritus, materiae, corpora instructa sunt, §430, hinc omnis omnium in eo corporum modus compositionis, vis inertiae, vis motrix, et mechanismus est pars naturae universae, §431, 433.

§467: Essentia mundi eiusque compositi modus compositionis, §226, cum essentiis singularum eius partium, non est, nisi pars, satis parva, §161, naturae universae, §466, 155.

§468: Natura universa habet partes internas mutabiles, §466, easque perfectissimi mundi natura universa plurimas, §437. Hinc natura universa cuiusvis mundi est ens contingens, §131, et finitum, §255, et perfectissimi quidem mundi natura universa habet contingentiam mathematice ter infinitam, §447.

§469: EVENTUS ab ullius entis contingentis natura actuandus est NATURALIS SUPERNATURALI CONTRADISTINCTUS, cf. §474. At eventus a determinata determinati entis contingentis natura actuandus est NATURALIS, PRAETERNATURALI, cf. §474, CONTRADISTINCTUS. Quicquid ab alicuius natura actuari potest, est ipsi PHYSICE POSSIBILE, quicquid non potest, est ipsi PHYSICE IMPOSSIBILE. Quaedam in se possibilia non tamen a quavis natura actuari possunt, §15, 430, ergo multis possunt esse physice impossibilia. Non omne physice nonnullis impossibile est et absolute tale. Physice alicui contingenti impossibilia sunt talia aut in quocumque eius natura spectetur statu, NATURALITER IMPOSSIBILIA SIMPLICITER (mere, omnino, prorsus), aut tunc demum, si in certo statu spectetur eius natura, NATURALITER IMPOSSIBILIA SECUNDUM QuiD (pro nunc et sic). Impossibilitas naturalis simpliciter talis realitatum est IMPOTENTIA MERE NATURALIS. Non omnis impossibilitas naturalis est impotentia mere naturalis aut absoluta impossibilitas, §467. Oppositum physice impossibilis est PHYSICE NECESSARIUM, physice possibilis PHYSICE CONTINGENS. Non omne physice necessarium est absolute necessarium, §102. Quaedam in se contingentia possunt multis esse physice necessaria, §104. Physice necessaria vel sunt simpliciter, vel secundum quid talia.

§470: NATURALE CERTO CORPORI est a determinata eius natura actuandum, CERTO MUNDO CORPOREO est, quod per naturam corporum certi mundi universam actuandum, §466. NATURALE CERTO SPIRITUI CONTINGENTI est per determinatam eius naturam actuandum. NATURALE CERTO MUNDO PNEUMATICO est, quod per naturam spirituum certi mundi universam actuandum est, §469.

§471: Successio naturalium in mundo est CURSUS NATURAE. Hinc cursus naturae opponitur successioni vel supernaturalium, vel praeternaturalium, §469, et vel in aliquo corpore, vel in toto aliquo mundo corporeo, vel in spiritu aliquo, vel in toto aliquo mundo pneumatico, vel in universa natura spectatur, §470, 466.

§472: Ordo naturalium in mundo est ORDO NATURAE, isque vel supernaturalium, vel praeternaturalium opponitur coniunctioni, et vel in certo tantum corpore, vel mundo corporeo, vel spiritu, vel mundo pneumatico spectatur, §469, 470, vel in universa natura, §466. Horum ordinum singuli normas suas communes habent, §86. Ergo sunt in hoc mundo normae naturalis ordinis leges regulaeque communes, §432, diversae, §38, at similes, §70. Complexus legum similium IUS1 est, cf. §971 (latius dictum). Legum ordinis naturae complexus ius naturae latissimum est, huius partes sunt leges regulaeque motus, §432, legesque naturae spirituum.


1ein Recht.

§473: Naturale si sequatur naturale, EVENIT SECUNDUM CURSUM NATURAE, idque secundum cursum naturae vel certi corporis, vel certi nexus in certo mundo materialis, vel certi spiritus, vel certi nexus in certo mundo pneumatici etiam §471, vel saltim secundum cursum naturae universae, §466, si succedat, vel coexsistat naturali, EVENIT SECUNDUM ORDINEM NATURAE, idque secundum ordinem naturae vel certi corporis, vel certi nexus in certo mundo materialis, vel certi spiritus, vel certi nexus in certo mundo pneumatici etiam, §472, vel saltim secundum ordinem naturae universae, §466. Ergo naturale succedens et coexsistens naturalibus actuatur secundum leges naturales, §472. Naturale certo corpori, aut certo nexui in mundo materiali secundum leges regulasque motus per mechanismum corporum actuatur, §433, hinc explicari potest mecbanice, §435, 433.

SECTIO IIII. SUPERNATURALE.

§474: EVENTUS mundi a nullius entis contingentis natura actuatus SUPERNATURALIS est. Eventus a determinata certi entis contingentis, in quo evenit, natura non actuatus, respectu illius entis PRAETERNATURALIS est. Hinc supernaturalia sunt praeternaturalia respectu naturae universae; et praeternaturalia respectu naturae universae sunt supernaturalia, §466. Eventus supernaturalis, qua spectatur ut extraordinarius, est MIRACULUM1. Hinc miraculum est praeternaturale respectu naturae universae. Omne miraculum est supernaturale, sed non omne supernaturale refertur ad miracula.


1ein Wunder, Wunderwerk.

§475: Supernaturalia et miracula sunt naturalium, et naturaliter ordinariorum opposita, §81, 474. Iam naturalia et naturaliter ordinaria in omni mundo sunt contingentia, §354, 257. Ergo supernaturalia et miracula sunt possibilia, §101.

§476: Quae per naturam entis contingentis in mundo actuantur, non sunt supernaturalia, nec miracula, §474. Hinc per naturam spiritus, qui pars mundi est, actuata non sunt supernaturalia, non miracula, §354, 257.

§477: Actiones spirituum finitorum in alias mundi partes, per determinatam naturam patientium non actuatae, hinc respectu patientium praeternaturales, §474, et extraordinariae, §472, 384, non sunt tamen supernaturales, nec miracula, §474. Hinc si dicuntur MIRACULA COMPARATIVA1, miracula comparativa non sunt miracula, quae illis contradistinguenda RIGOROSA2 vocantur. Si tales actiones supra naturam ponantur, id tantum de certa certi corporis mundive corporei natura concedi potest, §470.


1Vergleichungs-Weise. 2nach der Strenge sogenannte Wunder.

§478: Cuius causam naturalem nos non novimus, eventus extraordinarius est PRODIGIUM1 (signum, cf. §347, ostentum, portentum). Prodigia sunt vel miracula rigorosa, §474, 477, vel naturales eventus, MIRACULA QUOAD NOS2.


1ein geschehendes Zeichen. 2Wunder nach der Fassung des Wahrnehmenden.

§479: Supernaturalia et miracula cum per universam naturam non actuentur, §474, 466, et sint tamen entia contingentia, §474, 354, hinc effectus, §334, quando exsistunt, habent causam efficientem ens extramundanum, §388, de quo testantur, §333.

§480: CONTRA CURSUM NATURAE EVENIT eventus non naturalis naturalibus succedens, §471, 473. Iam supernaturale et miraculum non est eventus naturalis, §474, 469. Ergo supernaturale et miraculum fit contra cursum naturae naturalibus succedens, et quidem contra cursum naturae universae, §471. Praeternaturale certo corpori, aut certo mundo corporeo, certo spiritui, aut certo mundo pneumatico fit contra cursum naturae aliquem tantum, §474, 471. Hinc non omne contra qualemcumque cursum naturae eveniens est supernaturale, vel miraculum, §474.

§481: Supernaturalia et miracula non sunt absolute extraordinaria, §475, 385, nec contra ordinem mundi omnem, §359, 7, nec tamen sunt naturaliter ordinaria, §472, 474. Cumque eventus non naturalis naturalibus coexsistens vel succedens EVENIT CONTRA ORDINEM NATURAE, supernaturalia et miracula sunt contra omnem ordinem naturae universae. Ergo non eveniunt secundum normas certi ordinis naturae communes, §472. Ergo sunt relative ad ordinem naturae extraordinaria, §384. Supernaturalia et miracula sunt extraordinaria respectu ordinis naturae universae, §472. Praeternaturale est extraordinarium respectu certi corporis, aut mundi corporei, certi spiritus, aut nexus pneumatici, et ordinis naturae in iisdem determinati, §474, 472, ita, ut contra hunc eveniat, §384. Ergo non omne extraordinarium respectu qualiscumque ordinis naturae, non omne, quod est contra qualemcumque naturae ordinem, est supernaturale, multo minus miraculum, §474.

SECTIO V. POSSIBILITAS SUPERNATURALIUM HYPOTHETICA.

§482: Lex ordinis in mundo perfectissimo, §84, eaque una ex superioribus, §182, haec est: Optimum compossibilium in mundo perfectissimo coniungatur optimo, §444. Haec lex dicitur lex optimi in mundo, cf. §822, cui subordinatur lex optimi in natura: optimum naturalium in mundo perfectissimo coniungatur optimo, §4C9, 444.

§483: Pone in mundo perfectissimo eventum naturalem, hinc secundum ordinem naturae eventurum, §473, reliquis compossibilem. Pone sub iisdem circumstantiis eventum supernaturalem, hinc contra omnem ordinem naturae eventurum, §481, reliquis compossibilem, sed naturali meliorem. Cum oppositi, naturalis et supernaturalis, e. g. miraculosus, eventus simul exsistere nequeant, §81, in hoc casu regulae ordinis naturae universae, et superior regula perfectionis, §482, collidentur, §97.

§484: Regulae ordinis naturae, et peculiaris, et universae, cum in mundo perfectissimo sint inferiores et subordinatae legi optimi in mundo, §182, 482, in casu per §483 posito fiet exceptio a legibus ordinis naturae, §446, et fiet supernaturale quid, immo miraculum, §483, ordini mundi perfectissimi summo convenientissime, §444.

§485: Supernaturalia et miracula per saltum absolutum essent impossibilia, §387, hinc supernaturalia nulla, miracula nulla fiunt per saltum absolutum, §475. Cum tamen eventuum in mundo naturaliter ordinaria ratio sufficiens proxima sit natura cuiusdam entis contingentis, §472, 469, quando eveniunt supernaturalia et miracula, eveniunt per saltum respectivum, §474, 386.

§486: Supernaturalia et miracula in mundo corporeo evenientia mechanice explicari non possunt, §435, 433, multo minus PNEUMATICA, in mundo pneumatico (regno gratiae) evenientia, §422, 403.

§487: Si pro eventu naturali in mundo ponatur supernaturalis et miraculosus non est mundus totaliter idem, qui esset, si naturalis eventus pars eius esset, §267, 155. Ergo posito supernaturali et miraculo in mundo, pro effectu naturali, ponitur Status mundi supernaturali dato, vel miraculo coexsistens partialiter alius, quam esset supernaturali vel miraculo non patrato, §378, 369.

§488: Nihil prorsus sterile, §23, hinc nullum supernaturale, nullum miraculum est sine corollario, seu rationato, posito hoc, ponitur Herum aliquid, §14, hinc eius denuo rationatum, §23, et sic porro. Ergo omnis supernaturalis, omnis miraculi ponuntur consectaria in indefinitum, §248, per status mundi post eventum supernaturalem, post miraculum successivos, §30, 369.

§489: Si pro eventu supernaturali, pro miraculo positus in mundo fuisset in casu §487, 488 memorato eventus naturalis, habuisset et hic sua rationata in indefinitum per omnes mundi Status succedentes ipsi, §23, 369, sed consectaria effectus naturalis et supernaturalis vel miraculosi non possunt esse totaliter eadem, §267, 38. Ergo posito supernaturali, posito miraculo in mundo pro effectu naturali omnes mundi status eventui supernaturali, vel miraculo succedentes sunt partialiter alii, quam fuissent dato supernaturali, vel miraculo non patrato, §369.

§490: In systemate occasionalismi omnis passio substantiae finitae supernaturalis est, §474, 453, licet quaedam concipi possit, quae non sit miraculum, quatenus spectatur, ut ordinaria, §384.

§491: Supernaturale et miraculum cum sit actio, §474, 323, erit vel simplex, vel compositum, §215, et hoc quidem vel ens simultaneum, vel ens successivum, vel utrumque, §238. Tam simplex, quam compositum, modo ens simultaneum, evenit in instanti, destitutum prioribus posterioribusque partibus, §300.

§492: Quo fecundius, quo nobilius supernaturale et miraculum, §166, hoc maius est, §491, 214, hinc maximum erit fecundissimum, nobilissimum, et maxime compositum, §214, 215.

§493: NATURALISTA LATIUS DICTUS, cf. §999, est, qui in hoc mundo supernaturales omnes eventus tollit. Ergo tollit miraculorum in hoc mundo exsistentiam, §474, si id facit, ob negatam eorundem possibilitatem, errat, §475.

§494: Posita natura huius mundi, uti est, extensionis intensionis protensionis mathematice infinitae, §440, 466, est et infinitae eiusmodi contingentiae, §468, 361, nec potest exsistere, nisi ut effectus causae extramundanae, de qua testatur, §375, sicut supernaturalia et miracula, quando exsistunt, §479. Hinc limites suae theoriae de natura huius mundi universa non confundens cum limitibus dictae naturae ipsius, nec inde secure concludens ex sua tantum ignorantia causae naturalis ad hanc omnino negandam: non est ideo iam iniurius in causam universae naturae supernaturalibus et miraculis communem, §375, 479, neque naturalista, §493.

§495: Pone eventum naturalem et supernaturalem in mundo perfectissimo sub iisdem circumstantiis reliquis mundi partibus compossibilem, sed, qua consectaria, aequaliter bonos. Naturalis aeque satisfaciet legi optimi in mundo ac supernaturalis, §482, simulque regulis perfectionis, quas ordo naturae praescribit, §472, hinc pluribus, quam supernaturalis, §481. In hoc ergo casu non fiet supernaturale quid, vel miraculum in mundo perfectissimo, §482, 445.

§496: Cum natura etiam perfectissimi mundi universa sit finita, §468, non est principium omnium accidentium, quae mundo optimo inhaerere possunt, sufficiens, §430, 259. Pone ergo eventum reliquis in mundo optimo compossibilem optimis optimum, sed naturaliter et ordinario non actuandum, pone eundem supernaturaliter et extraordinario actuari posse; fiet in hoc etiam casu, ut §484, supernaturale quid, immo miraculum ordini mundi perfectissimi convenientissime, §482, 444.

§497: Quot et quanta possunt in mundo optimo optima evenire naturaliter, et ordinario fiunt in eodem naturaliter, §495. Quot et quanta aut prorsus non possunt in eodem, aut non aeque bene evenire naturaliter et ordinario, fiunt in eodem optima supernaturaliter et miraculose, §484, 496. Priora miracula dici possunt MIRACULA SUPPLENTIA1, posteriora EMENDANTIA2. Par est ratio supernaturalium.


1ergänzende. 2ausbessernde Wunder.

§498: Numerus supernaturalium et miraculorum in mundo perfectissimo tantus est, quantus possibilium eius numerus, quae naturaliter et secundum ordinem naturae aeque bene actuari nequeunt, §159,497, nec maior, nec minor, §160.

§499: Si quis umquam supernaturalis eventus in mundo optimo melior est quam naturalis, qua consectaria etiam, si quis umquam eventus possibilis mundi optimi est naturaliter per naturam universam impossibilis: mundus perfectissimus non est, qualem hunc naturalista significatu generaliori statuit, §498, 493

§500: Non omnis, qui quaedam praeternaturalia, §474, spirituum finitorum effectus extraordinarios, §476, miracula comparativa, §477, prodigia et miracula quoad nos, §478, contra cursum naturae, §480, et ordinem aliquem evenientia, §481, negat esse miracula in hoc mundo, §474, est naturalista significatu generaliori talis, §493.

PARS III. PSYCHOLOGIA.

PROLEGOMENA.

§501: PSYCHOLOGIA est scientia praedicatorum animae generalium.

§502: Psychologia principia theologiarum, aestheticae, logicae, practicarum scientiarum prima continens, cum ratione, §501, refertur, §2, ad metaphysicam, §1.

§503: PSYCHOLOGIA asserta sua 1) ex experientia propius, EMPIRICA, 2) ex notione animae longiori ratiociniorum serie deducit, RATIONALIS.

CAPUT I. PSYCHOLOGIA EMPIRICA.

SECTIO I. EXSISTENTIA ANIMAE.

§504: Si quid in ente est, quod sibi alicuius potest esse conscium, illud est ANIMA. 1 In me exsistit, §55, quod sibi alicuius potest esse conscium, §57. Ergo in me exsistit anima (ego anima exsisto).


1eine Seele.

§505: Cogito, mutatur anima mea, §125, 504. Ergo cogitationes sunt accidentia animae meae, §210, quarum aliquae saltim rationem sufficientem habent in anima mea, §21. Ergo anima mea est vis, §197.

§506: Cogitationes sunt repraesentationes. Ergo anima mea est vis repraesentativa, §505.

§507: Cogitat anima mea saltim quasdam partes huius universi, §354. Ergo anima mea est vis repraesentativa huius universi, saltim partialiter, §155.

§508: Cogito quaedam corpora huius universi eorumque mutationes, huius pauciores, illius plures, unius plurimas, et ultimum quidem pars mei est, §155, hinc CORPUS MEUM1 est, cuius mutationes plures cogito, quam ullius alius corporis.


1mein Leib.

§509: Corpus meum habet determinatum in hoc mundo positum, §85, locum, aetatem, §281, situm, §284.

§510: Quaedam distincte, quaedam confuse cogito. Confuse aliquid cogitans eius notas non distinguit, repraesentat tamen, seu percipit. Nam si notas confuse repraesentati distingueret, quae confuse repraesentat, distincte cogitaret; si prorsus non perciperet notas confuse cogitati, per eas confuse perceptum non distinguere valeret ab aliis. Ergo confuse quid cogitans quaedam obscure repraesentat.

§511: Sunt in anima perceptiones obscurae, §510. Harum complexus FUNDUS ANIMAE1 dicitur.


1der Grund der Seele.

§512: Ex positu corporis mei in hoc universo cognosci potest, cur haec obscurius, illa clarius, alia distinctius percipiam, §306, 509, i.e. REPRAESENTO PRO POSITU CORPORIS1 mei in hoc universo.


1meine Vorstellungen richten sich nach der Stelle meines Leibes.

§513: Anima mea est vis, §505, repraesentativa, §506, universi, §507, pro positu corporis sui, §512.

§514: Totum repraesentationum in anima PERCEPTIO TOTALIS1 est, eiusque partes PERCEPTIONES PARTIALES2, et harum quidem obscurarum complexus CAMPUS OBSCURITATIS3 (tenebrarum), qui est fundus animae, §511, complexus clararum CAMPUS CLARITATIS4 (lucis) est, comprehendens CAMPOS CONFUSIONIS, DISTINCTIONIS5, ADAEQUATIONIS e. c.


1die ganze Vorstellung. 2jener Theile. 3das Feld der Dunkelheit. 4das Feld des Lichtes. 5die Felder der Verwirrung, der Deutlichkeit, u. s. w.

§515: Cognitio vera est realitas, §12, 36, cuius oppositum cognitio nulla s. defectus cognitionis, IGNORANTIA1, et cognitio apparens s. ERROR2 sunt negationes, §81, 36. Cognitio minima est unici minimi minime vera, §161. Ergo quo plurium, quo maiorum, quo verior est, hoc maior est, §160, donec sit maxima plurimorum maximorum verissima. Gradus COGNITIONIS, quo plura cognoscit, est eius UBERTAS3 (copia, extensio, divitiae, vastitas), quo pauciora, ANGUSTIA4quo maiora, est DIGNITAS5 (nobilitas, magnitudo, gravitas, maiestas), quo minora, VILITAS6 (exilitas, levitas). Quo veriora, quo maiori ordine coniungit cognitio, hoc verior, §184, hinc maior est. COGNITIO veriora sistens EXACTA7 (exasciata) est, minus vera exhibens CRASSA8. Maior in cognitione ordo s. METHODUS est COGNITIONIS METHODICUM (acroamaticum, disciplinale), minor TUMULTUARIUM9. Cognitio eiusque repraesentationes in anima mea sunt vel minores, vel maiores, §214, iisque, qua rationes sunt, ARGUMENTA LATIUS DICTA, vis et efficacia tribuitur, §197. Nulla cognitio est totaliter sterilis, §23, cognitio tamen maioris efficaciae, s. ROBORIS, est FORTIOR10, minoris, quae IMBECILLITAS, DEBILIOR11 (inbellis, iners). Repraesentationes debiliores ortae statum animae minus, fortiores magis mutant, §208, 214.


1Unwissenheit. 2Irrthum. 3Weite, Verbreitung, Ausdehnung, Vorrath, Reichthum der Erkenntniss. 4enge Einschränkung, Armuth, Dürftigkeit der Erkenntniss. 5Grösse, Werth, Würde, Wichtigkeit. 6Geringschätzigkeit. 7 genau. 8 grob. 9 ein Gemenge. 10 stärker. 11 schwächer.

§516: PERCEPTIONES cum partiali aliqua partes eiusdem totalis SOCIAE1 vocantur, sociarum perceptionum fortissima REGNAT2 (dominatur in anima).


1vergesellschaftete Vorstellungen. 2die herrschende.

§517: Quo plures notas perceptio complectitur, hoc est fortior, §23, 515. Hinc obscura perceptio plures notas comprehendens, quam clara, est eadem fortior, confusa plures notas comprehendens, quam distincta, est eadem fortior. PERCEPTIONES plures in se continentes PRAEGNANTES1 vocantur. Ergo perceptiones praegnantes fortiores sunt. Hinc ideae habent magnum robur, §148. Termini significatus praegnantis sunt EMPHATICI2 (emphases). Horum scientia EMPHASEOLOGIA est. Nominum propriorum non parva vis est.


1vielsagende Vorstellungen. 2ein Nachdruck.

§518: Status animae, in quo perceptiones dominantes obscurae sunt, est REGNUM TENEBRARUM1, in quo clarae regnant, REGNUM LUCIS2 est.


1das Reich der Finsterniss. 2das Reich des Lichtes in der Seele.

SECTIO II. FACULTAS COGNOSCITIVA INFERIOR.

§519: Anima mea cognoscit quaedam, §506. Ergo habet FACULTATEM COGNOSCITIVAM1, i.e. quaedam cognoscendi, §57, 216, (intellectum latius dictum, cf. §402).


1Vermögen zu erkennen.

§520: Anima mea quaedam cognoscit obscure, quaedam confuse cognoscit, §510, iam, ceteris paribus, percipiens rem, eamque diversam ab aliis, plus percipit, quam percipiens rem, sed non distinguens, §67. Ergo, ceteris paribus, cognitio clara maior est, quam obscura, §515. Hinc obscuritas minor, claritas maior cognitionis gradus est, §160, 246, et eandem ob rationem confusio minor s. inferior, distinctio maior s. superior. Unde FACULTAS obscure confuseque seu indistincte aliquid cognoscendi COGNOSCITIVA INFERIOR1 est. Ergo anima mea habet facultatem cognoscitivam inferiorem, §57, 216.


1das untere Vermögen zu erkennen.

§521: REPRAESENTATIO non distincta SENSITIVA1 vocatur. Ergo vis animae meae repraesentat per facultatem inferiorem perceptiones sensitivas, §520, 513.


1eine sinnliche Vorstellung.

§522: Repraesento mihi quaedam ita, ut aliqui eorum characteres clari sint, aliqui obscuri. Eiusmodi perceptio, qua notas ciaras, distincta est, qua obscuras, sensitiva, §521 Hinc est distincta, cui aliquid adraixtum est confusionis et obscuritatis, et sensitiva, cui aliquid distinctionis inest. Haec ex parte sequiori formatur per facultatem cognoscitivam inferiorem, §520.

§523: Notae repraesentationis sunt vel mediatae vel immediatae, §67, 27. Hae tantum respiciuntur in diiudicatione claritatis in aliqua perceptione.

§524: Notae perceptionis sunt vel sufficientes, vel insufficientes, §21, 67, vel absolute necessariae, §106, 107, vel in se contingentes, §108, vel absolute immutabiles et constantes, §132, vel in se variabiles seu mutabiles, §133, quarum priores notae nonnunquam per eminentiam dicuntur solae.

§525: Notae repraesentationis sunt vel negativae, vel reales, §135. Quae priores habet PERCEPTIO, NEGATIVA1, quae posteriores, PERCEPTIO POSITIVA2 vocatur. PERCEPTIONES NEGATIVAE vel essent TOTALITER3 tales, quarum singulae notae negativae essent, quibus nihil perciperetur, §136, vel PARTIALITER4 tales sunt, quarum aliquae notae negativae sunt, aut vere, aut apparenter, §12.


1verneinende. 2bejahende. 3völlig verneinende. 4zum Theil verneinende Vorstellungen.

§526: Notarum aliae aliis fecundiores sunt et graviores, §166, utrumque sufficientes insufficientibus, §169, 524.

§527: FACILE1 est, ad quod actuandum paucae vires necessariae sunt, ad quod maiores requiruntur vires, est DIFFICILE2. Hinc FACILE CERTO SUBIECTO3 est, ad quod actuandum exigua pars virium, quibus illud pollet, necessaria est; CERTO SUBIECTO DIFFICILE4, ad quod actuandum magna pars virium, quibus substantia ista pollet, requiritur. Ergo facilitas et difficultas admittunt gradus, §246.


1leicht. 2schwer. 3diesem oder jenem leicht. 4diesem oder jenem schwer.

§528: Minime clara est perceptio, cuius notae tantum sufficiunt ad eandem ab unico diversissimo difficillime distinguendam, §161. A quo pluribus ergo, a quo magis iisdem, quo facilius perceptionem distinguere valeo, hoc est mihi clarior, §160, donec sit mihi clarissima, quam ab omnibus, etiam maxime iisdem, facillime valeo distinguere, §161. Minime obscura est repraesentatio, cuius notae ad eam ab unico tantum maxime eodem facillime distinguendam non sufficiunt, §161. A quo pluribus ergo, a quo magis diversis, quo maiori vi adhibita perceptio tamen non potest distingui, hoc maior est eius obscuritas, donec mihi sit obscurissima, quae a nullis, etiam maxime diversis, omni vi mea adhibita distingui potest, §161.

§529: Quod aliis clarius percipio, ATTENDO1, quod aliis obscurius, ABSTRAHO AB EO2. Ergo habeo facultatem attendendi et abstrahendi, §216, sed finitas, §354, hinc in certo tantum non maximo gradu utrasque, §248. Quo plus quantitati finitae demitur, hoc minus est residuum. Ergo quo magis attendo uni rei, hoc minus possum attendere aliis: ergo perceptio fortior attentionem admodum occupans obscurat debiliorem, seu facit a debiliori abstrahere, §528, 515.


1daran gedenke ich, darauf habe oder gebe ich acht. 2das lasse ich aus der Acht, das werfe ich in Gedanken weg, das verdunkle ich mir, das entziehe ich meinen Gedanken.

§530: PERCEPTIO praeter notas, quas maxime in eius notis attendo, alias etiam minus ciaras continens est COMPLEXA1. COGITATIONIS COMPLEXAE notarum ille complexus, quem in notis maxime attendo, PERCEPTIO PRIMARIA2, complexus notarum minus clararum PERCEPTIO (secundaria) ADHAERENS3 dicitur. Hinc perceptio complexa est totum perceptionis primariae et adhaerentis, §155.


1eine gehäufte. 2die Haupt-3 Neben-Vorstellung.

§531: Pone duas cogitationes ciaras trium notarum, sed sint in una clarae, quae in altera obscurae sunt, prior erit clarior, §528. Ergo claritas perceptionis augetur claritate notarum per distinctionem, adaequationem e. c. Pone duas cogitationes ciaras notarum aequaliter clararum, quarum tres sint in una, sex sint in altera: posterior erit clarior, §528. Ergo multitudine notarum augetur claritas, §162. CLARITAS claritate notarum maior INTENSIVE1, multitudine notarum EXTENSIVE MAIOR2 dici potest. Extensive clarior PERCEPTIO est VIVIDA3. Vividitas COGITATIONUM et ORATIONIS NITOR4 (splendor) est, cuius oppositum est SICCITAS5 (spinosum cogitandi dicendique genus). Utraque claritas est PERSPICUITAS6. Hinc perspicuitas vel est vivida, vel intellectualis, vel utraque. PERCEPTIO, cuius vis se exserit in veritate alterius perceptionis cognoscenda, et vis EIUS est PROBANS7, cuius vis alteram claram reddit, et vis EIUS est EXPLICANS8 (declarans), cuius vis alteram vividam reddit, et vis EIUS est ILLUSTRANS9 (pingens), quae alteram distinctam, et vis EIUS est RESOLVENS10 (evolvens). Conscientia veritatis est CERTITUDO11 (subiective spectata, cf. §93). Certitudo sensitiva est PERSUASIO12 intellectualis CONVICTIO13. Cogitans rem et veritatem eius, ceteris paribus, plura cogitat, quam cogitans rein tantum. Hinc COGITATIO et COGNITIO certa, ceteris paribus, maior est INCERTA14, quae non est certa, §515. COGNITIO iusto incertior est SUPERFICIARIA15, adeo certa, ac requiritur, est SOLIDA16. Quo clarior, quo vividior, quo distinctior, quo certior cognitio est, hoc maior est. PERCEPTIO certitudinem alterius habens pro corollario et vis EIUS est vel PERSUASORIA17, vel CONVINCENS18. Certa perspicuitas est EVIDENTIA19.


1 ein schärferes, strengeres. 2 ein verbreiteteres Licht. 3 eine lebhafte Vorstellung. 4 das schimmernde der Erkenntniss und Rede. 5 das trockne. 6 die Fasslichkeit, Verständlichkeit. 7 die beweist, wahrmacht. 8 die entdeckt, anzeigt, woraus erhellt. 9 die erläutert, aufhellt. 10 die aufschliesst, auseinandersetzt, entwickelt. 11 Gewissheit. 12 Überredung. 13 Überzeugung, Überführung. 14 Ungewisse Erkenntniss und Gedanken. 15 seichte, unsichre. 16 sichre, gründliche Kenntniss. 17 von überredender. 18 von überzeugender Kraft und Wirksamkeit. 19 das völlig ausgemachte.

§532: Tam intensive, quam extensive clarior possunt esse sensitivae, §522, 531, et tunc vividior est perfectior, quam minus vivida, §531, 185. Potest vividior intensive clariore ipsaque distincta perceptione fortior esse, §517, 531.

§533: Scientia sensitive cognoscendi et proponendi est AESTHETICA1 (logica facultatis cognoscitivae inferioris, philosophia gratiarum et musarum, gnoseologia inferior, ars pulcre cogitandi, ars analogi rationis).


1die Wissenschaft des Schönen.

SECTIO III. SENSUS.

§534: Cogito statum meum praesentem. Ergo repraesento statum meum praesentem, i.e. SENTIO1. Repraesentationes status mei praesentis seu SENSATIONES2 (apparitiones) sunt repraesentationes status mundi praesentis, §369. Ergo sensatio mea actuatur per vim animae repraesentativam pro positu corporis mei. §513.


1ich empfinde. 2Empfindungen.

§535: Habeo facultatem sentiendi, §534, 216, i.e. SENSUM1. SENSUS repraesentat vel statum animae meae, INTERNUS2, vel statum corporis mei, EXTERNUS3, §508. Hinc SENSATIO est vel INTERNA4 per sensum internum (conscientia strictius dicta), vel EXTERNA5, sensu externo actuata, §534.


1der Sinn. 2der innre. 3die äussre Sinnen. 4eine innre. 5eine äussre Empfindung.

§536: Partes corporis, quarum convenienti motui sensatio externa coexsistit, sunt AESTHETERIA1 (organa sensuum). Per ea habeo facultatem sentiendi 1) quodvis corpus contingens meum, TACTUM2, 2) lucem, VISUM3, 3) sonum, AUDITUM4, 4) effluvia corporum in nasum adscendentia, OLFACTUM5 5) resoluta per internas oris partes salia, GUSTUM6.


1Werkzeuge der Sinnen. 2Gefühl. 3Gesicht. 4Gehör. 5Geruch. 6Geschmack.

§537: Quo magis movetur convenienter organon sensuum, hoc fortior, hoc clarior est sensatio, quo minus, hoc debilior, hoc obscurior est sensatio externa, §513, 512. Locus, in quo constituta tam convenienter adhuc movere organon sensus possunt, ut clare sentiantur, est SPHAERA SENSATIONIS1. In sphaera sensationis locus convenientissimus PUNCTUM SENSATIONIS est2.


1eines jeden Empfindungs-Kreis. 2eines jeden Empfindungs-Punkt.

§538: Quo minora, quo remotiora a puncto sensationis sunt sentienda, hoc obscurior, hoc debilior est ipsorum sensatio, quae hoc est fortior, hoc clarior, quo propiora puncto sensationis sunt, quo maiora sentienda, §537, 288.

§539: Sensus minimus esset, qui unicum maximum proxime convenientissimeque praesens in minimo gradu veritatis, lucis et certitudinis repraesentaret, §531, 538. Hinc quo plura, quo minora, quo remotiora, quo minus convenienter moventia organon, quo verius, clarius, certius repraesentat, hoc maior est, §219, 535.

§540: SENSUS maior ACUTUS1, minor HEBES2 dicitur. Quo aptiora ad motum convenientem organa sensuum aut sunt, aut redduntur, hoc aut est acutior, aut magis acuitur sensus externus. Quo ineptiora aut sunt, aut redduntur organa sensoria, hoc hebetior aut est, aut magis hebescit sensus externus, §537, 539.


1scharfe. 2stumpfe Sinnen.

§541: Lex sensationis est: Ut sibi succedunt Status mundi et Status mei, sic sequantur se invicem repraesentationes eorum praesentium, §534. Hinc regula sensationis internae: Ut sibi succedunt Status animae meae, sic se sequantur invicem repraesentationes eorundem praesentium; et regula sensationis externae: Ut sibi succedunt Status corporis mei, sic se sequantur invicem repraesentationes eorundem pracaentium.

§542: Sensationum magnum prae aliis singulis perceptionibus robur est, §512, 517. Hinc sensationes alias singulas obscurant, §529. Possunt tamen aliae plures simul sumptae fortiores fieri una vel altera, praesertim debiliore, sensatione, eamque vicissim obscurare, multo magis una sensatio potest obscurari per alteram fortiorem aut plures alias singulas debiliores, simul sumptas tamen fortiores, §529, 517.

§543: Facilior fit sensatio externa 1) organi bene praeparati, §536, 2) sphaerae sensationis, immo, 3) quantum fieri potest, puncto, §537, 4) corpus ad excitandum modo convenienti moturn in organo aptius et qualitate, §536, et 5) quantitate, §538, si admoveatur, 6) non sensationes solum fortiores heterogeneae, sed et 7) debiliores non nihil quidem singulae, at plures, immo 8) perceptiones etiam aliae admodum heterogeneae si impediantur, §542. Impeditur sensatio externa 1) organon sensorium impediendo, ne modo convenienti moveatur, 2) saltim praestando, ut minus moveatur, §537, 3) sensibile removendo, 4) imminuendo, 5) prorsus impediendo, ne praesens fiat, 6) sensationem fortiorem excitando, 7) per plures sensationes, aut 8) plures perceptiones alias ita dispertiendo attentionem, ut, singulae licet debiliores, tamen simul sumptae obscurent sensationem impediendam, §542, 221.

§544: Cum sensus singularia huius mundi, hinc omnimode determinata, repraesentent, §535, 148, ut talia, hinc in universali nexu, §357, nexus autem, praesertim relativi, repraesentari nequeant sine connexorum utroque, §14, 37, in omni sensatione connexa cum senso, s. eo, quod sentitur, singula repraesentantur, at non clare, hinc obscure maximam partem plerumque. Ergo in omni sensatione est aliquid obscuri, hinc in sensatione etiam distincta semper aliquid admixtum est confusionis. Unde omnis sensatio est sensitiva perceptio formanda per facultatem cognoscitivam inferiorem, §522. Cumque EXPERIENTIA1 sit cognitio sensu clara, AESTHETICA comparandae et proponendae experientiae est EMPIRICA.


1Erfahrung.

§545: FALLACIAE SENSUUM1 sunt repraesentationes falsae, a sensibus dependentes, eaeque vel sensationes ipsae, vel ratiocinia, quorum praemissa est sensatio, vel perceptiones pro sensationibus per vitium subreptionis habitae, §30, 35.


1Betrug der Sinne.

§546: Sensationes ipsae cum repraesentent statum corporis, vel animae, vel utriusque praesentem, §535, tam internae, quam externae percipiunt actualia, §205, 298, hinc et possibilia, §57, et quidem huius mundi, §377, sunt ergo verissimae totius mundi, §184, nee ulla earum est fallacia sensuum, §545. Quodsi ergo fallacia sensuum sit ratiocinium, vitium eins aut latet in forma, aut in altera praemissa; si sit alius generis perceptio per vitium subreptionis pro sensatione habita, duplex error est per praecipitantiam iudicantis ortus, facile tamen reducendus ad casum secundum, §545.

§547: PRAESTIGIAE1 sunt artificia fallendorum sensuum; si oriuntur ex iis fallaciae sensuum, sunt EFFICACES2, si minus, sunt INEFFICACES3. Quo quis ergo pluribus praeiudiciis cum sensationibus terminum communem habentibus laborat, quo minus sibi cavet a vitio subreptionis, hoc plures apud ipsnm praestigiae possunt esse efficaces, §545. Apud liberum a praeiudiciis et vitiis subreptionis omnibus omnes praestigiae inefficaces forent, §546.


1Blendwerk der Sinne. 2kräftig. 3unkräftig.

§548: Propositiones: Quicquid non experior, seu clare sentio, §544, non exsistit, s. PRAEIUDICIUM THOMISTICUM1, aut est impossibile; quicquid repraesentationi alteri (partialiter) idem est, est ipsa illa perceptio; quae coexsistunt, vel succedunt sibi invicei») eorum unum in alterum realiter influit, s. sophisma: post hoc, ergo propter hoc, sunt aptae fallaciis sensuum propositiones maiores, §546, hinc et praestigiis efficacibus, §547.


1das Vorurtheil des Thomas.

§549: Quam ob causam debiliorem obscurat fortior perceptio diversa, §529, ob eandem debiliores diversae fortiorem illustrant, §531. Hinc debiliori alicuius obiecti perceptioni succedens clara fortior diversa eo ipso, quod nova est, in campo clararum perceptionum, magis appercipitur, §529. Ergo clara sensatio fortior succedens diversae debiliori per ipsam novitatem illustratur, §542, 534. Hinc opposita debiliora rem illustrant, §81, 531. Opposita iuxta se posita magis elucescunt.

§550: Si sensatio, quantum observatur, prorsus eadem contineatur in pluribus perceptionibus totalibus immediate se excipientibus, in prima habet lucem novitatis, §549. Haec ipsi deest in sequenti ex parte, magis in tertia, et sic porro. Hinc, nisi aliunde illustretur, minus clara fiet in secunda perceptione totali, adhuc minus clara in tertia, semper succedens tali, quae eam magis obscuret, §529. Ergo sensationes diu, quantum observari potest, eaedem obscurantur ipso tempore, §539.

§551: Sensationes in aequali robore non durant, §550. Ergo si fuerunt, quae esse possunt, fortissimae, remittuntur, §247.

§552: VIGILO1, dum externe clare sentio, dum sic sentire incipio, EVIGIIO2. Si consuetum in sano sensationes singulae claritatis gradum habent, sui COMPOS3 vocatur. Si quaedam ex iis apud aliquem tam vividae fiant, ut notabiliter obscurent reliquas, EXTRA SE RAPITUR4 (sui obliviscitur, non est apud se). Status sensationibus internis extra se rapti est ECSTASIS5 (visio, mota mens, mentis excessus).


1ich wache. 2ich erwache. 3so sagt man, er sei bei sich selbst, seiner mächtig. 4so kommt er von sich, so wird er ausser sich gegesetzt. 5eine Entzückung.

§553: Ecstasis animae naturalis erit per naturam ipsius actuata, §552, 470, per ipsius naturam non actuata praeternaturalis animae erit, §474, quae si per naturam universam non actuetur, supernaturalis erit, §474. Ecstases miraculosae sunt possibiles, §475, 552, etiam hypothetice, §482-500.

§554: Si claritatis gradus in sensationibus vigilantis notabiliter remittitur ob vapores in cerebrum adscendentes ex potu, INEBRIATUR seu fit EBRIUS1; si ex morbo fiat idem, status ille VERTIGO2 dicitur, vel simplex, vel tenebrosa, seu scotomia.


1trunken. 2Schwindel.

§555: Si clarae sensationes externae cessant, vel motus corporis vitales, quantum observatur, fere iidem manent, et DORMITO1 (obdormio), vel hi etiam notabilius remittuntur, et DELIQUIUM ANIMI PATIOR2.


1einschlafen. 2in Ohnmacht fallen.

§556: Status obscurarum sensationum externarum, in quo motus corporis vitales, quantum observatur, fere iidem manent, qui sunt in statu vigiliarum, SOMNUS1 est, in eoque constitutus DORMIT2; in quo et hi notabilius remittuntur, est DELIQUIUM ANIMI3 (syncope, lipothymia, lipopsychia, ecthlipsis); in quo prorsus cessabunt, MORS4 erit. Ergo somnus, syncope et mors sunt sibi admodum similes, §265.


1Schlaf. 2schlafen. 3Ohnmacht. 4Tod.

SECTIO IIII. PHANTASIA.

§557: Conscius sum status mei, hinc status mundi, praeteriti, §369. Repraesentatio status mundi praeteriti, hinc status mei praeteriti, §369, est PHANTASMA1 (imaginatio, visum, visio). Ergo phantasmata formo, seu imaginor, idque per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei, §513.


1eine Einbildung.

§558: Habeo facultatem imaginandi seu PHANTASIAN, §557, 216. Cumque imaginationes meae sint perceptiones rerum, quae olim praesentes fuerunt, §557, 298, sunt sensorum, dum imaginor, absentium, §223.

§559: PRODUCITUR (evolvitur) PERCEPTIO1, quae fit in anima minus obscura, quae fit obscurior, INVOLVITUR2, quae involuta olim producitur, REPRODUCITUR3 (recurrit). Iam imaginationibus producuntur sensa, §558, hinc olim producta, §542, post involuta, §551. Ergo phantasia perceptiones reproducuntur, et nihil est in phantasia, quod non ante fuerit in sensu, §558, 534.


1eine Vorstellung wird hervorgebracht. 2verdunkelt. 3wieder hervorgebracht, erneuert.

§560: Motus cerebri, coexsistentes animae repraesentationibus successivis, IDEAB MATERIALES vocantur. Hinc ideae materiales sunt in corpore sentientis vel imaginantis animae, §503.

§561: Imaginatio et sensatio sunt singularium, §559, 534, hinc in universali nexu constitutorum, §357. Unde lex imaginationis: percepta idea partiali recurrit eius totalis, §306, 514. Haec propositio etiam associatio idearum dicitur.

§562: Cum repraesentem, hinc et imaginer, §557, pro positu corporis mei, §512, ea vero, quae externe sentio, propiora sint corpori, quam quae imaginor, §535, 558: patet, cur his illa possint clariora et fortiora esse, §538. Immo dum sensationes imaginationibus coexsistentes eas adhuc obscurant, §542, nihil tam clare imaginor, quam sensi, ita tamen, ut gradus claritatis in imaginatione a gradu claritatis in sensatione dependeant, §561.

§563: Quae saepius sensi, saepius reproduxi, sunt partes plurium idearum totalium, quam quae rarius, §514. Ergo illorum phantasmata in maiori nexu, §561, cum pluribus notis adhaerentibus percipiuntur, quam horum, §530, hinc his sunt extensive clariora, seu magis vivida, §531. Quae rarius sensi, rarius reproduxi, ob rationem oppositorum oppositam, §81, si sentiuntur, habent maiorem novitatis lucem, quam quae saepius, §549. Ergo sensationes rarius sensorum et reproductorum sunt, ceteris paribus, magis vividae, quam saepius sensorum et reproductorum, §531.

§564: Sicut sensatio imaginationes obscurat, sic ob eandem rationem imaginatio recentioris fortior obscurat antiquioris imaginationem debiliorem, §562, hinc aeque clare sensorum, nisi aliunde impediar, recentius clarius imaginor.

§565: Phantasia minima esset, quae unicum fortissime sensum, §562, saepissime reproductum, §563, et recentissime, §564, cum maxime debilibus et antecedentibus et sociis perceptionibus heterogeneis, §529, tamen obscurissime repraesentaret. Ergo quo plura, quo debilius sensa, quo rarius reproducta, post. quo longius tempus, quo fortioribus cum perceptionibus sociis et antecedentibus, quo verius, clarius, certius reproducere potest, hoc maior est, §219.

§566: Quo hebetior, aut acutior est sensus, a quo sensam rem imaginor, hoc obscurior, aut clarior esse potest eius rei imaginatio, §562, 540.

§567: Imaginationes a sensationibus distinguo 1) gradu claritas, §562, 2) status, quem sistunt, praeteriti et praesentis, quem sensationes sistunt, impossibili coexsistentia, §298. Hinc si imaginationes fortiores et debiliores sensationes sint, quantum observatur, claritate aequales, tamen restat discrimen alterum, circumstantiarum diversitas, §323. Ex quibus ubi patet ambas perceptiones non esse sensationes, illam pro sensatione habeo, in qua maximam compossibilitatem et nexum cum sensationibus sociis, imaginationibus, praesertiin proxime praeviis, et futurorum, praesertim instantium, perceptionibus clare percipio, §544. Ergo alteram non esse sensationem clare cognosco, §38, 67.

§568: Facilior fit imaginatio, §527, 1) si imaginandum clarius sensum est, §562. 2) saepius reproductum, §563, 3) per intervalla debiliorum repraesentationum, ut semper habuerit lucem novitatis, §549, 4) non ita pridem, §564, 5) debiliores sequatur, et 6) comitetur perceptiones heterogeneas, §516, 549, hinc aut nullas, aut non admodum ciaras sensationes heterogeneas, §562, 7) sequatur autem aut comitetur repraesentationes, quae sociae imaginandi saepius fuerunt, §561.

§569: lmpeditur imaginatio 1) impedieudo parum aut prorsus non imaginandi sensationem, secundum §543, et 2) reproductionem, praesertim 3) interruptam debilioribus perceptionibus, quia ipsa continuatio non interrupta obscurat, §550, 4) ipsa reproductionis mora, dum interim multa vividius cogitantur, §564, 5) si fortiores perceptiones sequatur, aut 6) comitetur heterogeneas, hinc tales sensationes, aut imaginationes, aut perceptiones, vel singulas, vel simul sumptas, §542, quaeque 7) parum aut prorsus non imaginando nuriquam aut rarius sociae fuerunt, §561, 221.

§570: Cum in omni sensatione sit aliquid obscuri, §544, et imagiuatio semper sit sensatione eiusdem minus clara, §562, imaginationi etiam distinctae multum inerit confusionis, et omnis imaginatio est sensitiva, §522, forraanda per facultatem cognoscitivam inferiorem, §520. Scientia imaginando cogitandi et ita cogitata proponendi est AESTHETICA PHANTASIAE.

§571: Phantasia si repraesentet totaliter eadem, quae sensi, imaginationes verae unt, §546, 38, nec VANA PHANTASMATA1 seu imaginationes falsae, licet non aequali totaliter claritate percipiantur, §558, 562. Habitus vana phantasmata formandi est PHANTASIA EFFRENIS2, SUBACTA3 contra habitus vere imaginandi.


1leere Einbildungen. 2eine ausschweifende. 3eine wohlgeordnete Einbildungskraft.

SECTIO V. PERSPICACIA.

§572: Identitates diversitatesque rerum percipio. Ergo habeo facultatem identitates diversitatesque rerum percipiendi, §216. Prior facultas esset minima, si ad duorum tantum fortissime perceptorum, maxime eorundem, unicam minimam identitatem, inter maxime debiles socias et antecedentes perceptiones heterogeneas, debilissime repraesentandas sufficeret. Ergo quo plurium,quo minus notorum, quo magis diversorum, quo plures, quo maiores identitates, hinc congruentias, aequalitates, ergo et aequalitates rationum s. PROPORTIONES1, similitudines, quo fortiores inter socias et antecedentes perceptiones heterogeneas, quo clarius percipit, hoc maior est, §219. Habitus identitates rerum observandi est INGENIUM STRICTIUS DICTUM2.


1Vergleichungen der Grössen. 2Witz in engrer Bedeutung.

§573: Facultas diversitates rerum percipiendi minima esset, quae duorum tantum, fortissime perceptorum, maxime diversorum, unicam minimam diversitatem, inter maxime debiles antecedentes et socias perceptiones heterogeneas, remississime perciperet. Ergo quo plurium, quo minus notorum, quo magis eorundem, quo plures, quo maiores diversitates, hinc discongruentias, inaequalitates, ergo et inaequalitates rationum s. DISPROPORTIONES1, dissimilitudines, quo fortiores inter antecedentes et socias heterogeneas perceptiones, quo fortius repraesentat, hoc maior est, §219. Habitus diversitates rerum observandi ACUMEN2 est. Acutum ingenium est PERSPICACIA3.


1Ungleichheit der Verhältnisse. 2Scharfsinnigkeit. 3eine artige oder feine Einsicht.

§574: Facultatis identitates rerum perspiciendi, hinc ingenii, §572, haec est lex: Repraesentata nota του A, ut nota του B, repraesentantur A et B, ut eadem, §38. Facultatis diversitates rerum percipiendi, hinc acuminis, §573, haec est lex: Repraesentata nota του A, ut repugnante τφ B, A et B percipiuntur, ut diversa, §38.

§575: Identitates diversitatesque rerum, vel distincte percipio, vel sensitive, §521. Hinc facultates identitates diversitatesque percipiendi, adeoque ingenium, acumen et perspicacia, §572, 573, vel sensitiva sunt, vel intellectualia, §402. AESTHETICA PERSPICACIAE est aestheticcs pars de ingeniose et acute cogitando et proponendo.

§576: Cum omnia in hoc mundo sint partim eadem, partim diversa, §265, 269, repraesentationes identitatum diversitatumque in iisdem, hinc et INGENII (fetus) LUSUS1, i.e. cogitationes ab ingenio dependentes, et SUBTILITATES2, cogitationes ab acumine dependentes, actuantur per vim animae repraesentativam universi, §513. Lusus INGENII falsi eius ILLUSIONES3, et falsae subtilitates INANES ARGUTATIONES4 vocantur.


1Spiele des Witzes. 2Scharfsinnige Gedanken. 3Betrug des Witzes. 4Spitzfindigkeiten, leere Grübeleien.

§577: Facultatum animae maiores gradus cum sint habitus, §219, et crebra repetitio actionum homogenearum, seu qua diiferentiam specificam similium, sit EXERCITIUM1: exercitio augentur animae habitus, §162. HABITUS animae non dependentes ab exercitio, naturales tamen, CONNATI2 (dispositiones naturales), dependentes ab exercitio ACQUISITI3, supernaturales INFUSI4, facultatum cognoscitivarum habitus THEORETICI vocantur.


1Übung. 2angeborne. 3erworbene. 4göttliche Fertigkeiten der Seele.

§578: Acumen et ingenium strictius sumptum, hinc perspicacia, §572, 573, sunt habitus theoretici, §577, 519, quo maiores sunt connati, hoc facilius augentur exercitio, §577, o27. Jdem valet de habitu sentiendi et imaginandi, §535, 558, In quo notabilior mgenii defectus, STUPIDUM1 (pingue ingenium), acuminis, OBTUSUM CAPUT2 est. In quo notabilior utriusque defectus, est HOMO BLITEUS3. Omnis error, cum falsum cum vero pro eodem habeat, §515, est illusio facultatis identitates rerum percipiendi, §576, 572, acumine impediendus, §573. 221. Hinc errores sunt occasio subtilitatum, §576, 323.


1ein dummer, 2ein stumpfer Kopf. 3ein abgeschmackter Mensch.

SECTIO VI. MEMORlA.

§579: Reproductam repraesentationem percipio eandem, quam olim produxeram, §572, 559, i.e. RECOGNOSCO1 (recordor). Ergo habeo facultatem reproductas perceptiones recognoscendi seu MEMORIAM, §216, eamque vel sensitivam, vel intellectualem, §575.


1ich erkenne etwas wieder. 2Gedächtniss.

§580: Lex memoriae est: Repraesentatis pluribus perceptionibus successivis, usquv ad praesentem, partialem communem habentibus, partialis communis repraesentatur, ut contenta in antecedente et sequente, §572, adeoque memoria actuatur per vim animae repraesentativam universi, §557, 576.

§581: Quae ita percipiuntur, ut facilius olim recognosci possint, MEMORIAE MANDO1. Hinc quae saepius clariusque reproducuntur, secundum §537, 538, 549, 568, attendendo ad identitates diversitatesque singularum perceptionum, §580, alte memoriae mandantur, §527.


1in das Gedächtniss fassen.

§582: Si perceptio recurrit, eam aut valeo clare recognoscere, tunc obiectum eius MEMORIA TENERE1 dicor, aut non possum, §10, et obiecti illius OBLITUS SUM2. Hinc impotentia reproductam perceptionem recognoscendi est OBLIVIO. Per quod memini, cuius oblitus eram, id mihi ALIQUID IN MEMORIAM REVOCAT3. Per ideas socias mihi aliquid in memoriam revoco, i.e. REMINISCOR4. Ergo habeo facultatem reminiscendi, seu REMINISCENTIAM5, §216.


1etwas noch im Gedächtniss. 2vergessen haben. 3Vergessenheit. 4das Andenken von etwas erneuern. 5ich entsinne mich, das Vermögen sich worauf wieder zu besinnen.

§583: Reminiscentia est memoria, §582, 579, hanc regulam sequens: reproductae mediantibus ideis sociis perceptionis memini, §580, 516. Reminiscentia per ideas loci socias recordata est MEMORIA LOCALIS1, per ideas aetatis socias, est SYNCHRONISMUS2.


1das Andenken des Ortes. 2die Erinnerung des Gleichzeitigen.

§584: Memoria minima esset, quae unicum minimum intentissime, saepissime, recentissime reproductum, maxime debiles inter perceptiones antecedentes et socias heterogeneas remississime recognosceret. Quo ergo plura, quo maiora, quo remissius, quo rarius reproducta, post quo longius tempus heterogeneis fortissimis perceptionibus transactum, §564, quo fortiores inter antecedentes et socias perceptiones heterogeneas, quo intentius recoguoscit, hoc maior est, §219.

§585: Memoria maior BONA et FELIX1 dicitur, et quatenus plura et magna recognoscere potest, DIFFUSA2 (dives, vasta), quatenus remissius etiam reproductum, inter sat fortes repraesentationes socias et antecedentes heterogeneas, FIRMA3, quatenus recognoscere potest post longius temporis intervallum satis fortibus perceptionibus heterogeneis occupatum, TENAX4, quatenus rarius reproductum, CAPAX5, quatenus intentius quaedam recognoscere valet, VEGETA6, quatenus parum opus est, ut reminiscatur, PROMPTA7 dicitur.


1ein gutes und glückliches. 2weitläuftiges. 3festes und zuverlässiges. 4dauerhaftes. 5fähiges. 6frisches. 7fertiges Gedächtniss.

§586: Insignis bonae memoriae defectus est OBLIVIOSITAS1. Error ex memoria dependens LAPSUS MEMORIAE2 dicitur. Iam memoria potest perceptionem antecedentem in eo gradu eandem sistere cum sequente, in quo tamen non est eadem. Ergo memoria est LABILIS, i.e. cui lapsus sunt possibiles. Memoria non admodum labilis est FIDA3. Ingeniosis non est admodum fida memoria, §576, sed acumine augetur eius fidelitas, §573.


1Vergesslichkeit. 2ein Irrthum des Gedächtnisses. 3treu.

§587: Complexus regularum perficiendae memoriae est ARS MNEMONICA. Mnemonica memoriae sensitivae, §579, est pars aestheticae, §533, regulas extendendae, confirmandae, conservandae, excitandae, capacioris fideliorisque reddendae memoriae praescribens, §586, 585.

§588: Si phantasma antecedens cum sequente sensatione vel imaginatione in eo gradu pro eodem habetur, in quo non est idem, orietur vanum phantasma, §571, per lapsum memoriae, §586, ex fonte errorum, §578, quod si per eandem genesin, §586, 578, pro sensatione habeatur, §548, orietur fallacia sensuum, §546, 545.

SECTIO VII. FACULTAS FINGENDI.

§589: Combinando phantasmata et PRAESCINDENDO1, i.e. attendendo ad partem alicuius perceptionis tantum, FINGO2. Ergo habeo facultatem fingendi, §216, POETICAM. Combinatio cum sit repraesentatio plurium, ut unius, hinc facultate identitates rerum percipiendi actuetur, §572, 155, facultas fingendi per vim animae repraesentativam universi actuatur, §557, 576.


1durch Trennen und Absondern. 2dichte ich.

§590: Facultatis fingendi haec est regula: Phantasmatum partes percipiuntur, ut unum totum, §589. Perceptiones hinc ortae FICTIONES1 (figmenta), eaeque falsae CHIMAERAE dicuntur, vana phantasmata, §571.


1etwas erdichtetes.

§591: Pone combinari insociabilia, §589, aut praescindi fingendo, quibus sublatis tollitur imaginandum, ut essentialia, essentiam, §63, attributa, §64, aut tolli a fingendo oranes modos, omnes relationes, aut aliquos modos, aliquas relationes, ad actuale et Individuum constituendum necessariis aliis non substitutis, repraesentari tamen fingendum, ut Individuum et actuale, §54, 148, orientur in his casibus singulis chimaerae, §590, per illusionem facultatis identitates rerum percipiendi, §576, 578, adeoque vana phantasmata, §590, lapsu memoriae per apparentem recognitionem admodum corroboranda, §588, 515.

§592: Facultas fingendi minima esset, quae duo minima tantum fortissima phantasmata remississime combinaret, aut unicam unius maximi phantasmatis partem minimam levissime praescinderet, §530, 589. Ergo quo plura, quo maiora, quo minus fortia combinabit, quo plures, quo maiores, quo plurium, quo minorum phantasmatum partes, quo magis praescindet, quo magis utrumque facit, quoque fortius, hoc maior est, §219, 590. Maior facultas fingendi FERTILIS1 (fecunda), ad chimaeras proclivis EXORBITANS2 (extravagans, rhapsodica), ab iis cavens ARCHITECTONICA3 dici potest. AESTHETICA MYTHICA est aesthetices pars de fictionibus excogitandis et proponendis.


1eine fruchtbare. 2unbändige. 3wohlgeordnete Gabe zu dichten.

§593: Dormiens si clare imaginor, SOMNIO1. Imaginationes somniantis sunt SOMNIA. SUBIECTIVE SUMPTA2, cf. §91, vel vera, §571, vel fallacia, §588, 591, vel per naturam animae actuata, secundum §561, 574, 580, 583, 590, naturalia, §470, vel non naturalia animae, quae sunt ipsi praeternaturalia. Haec si per naturam universam non actuantur, erunt supernaturalia, §474.


1träumen. 2ein Traum in der Seele.

§594: Dormientis phantasia magis effrenis, §571, et facultas fingendi exorbitantior, quam vigilantis, §592, non obscuratas fortioribus sensationibus vividiores imaginationes et fictiones producunt, §549. Quorum somnia comitari solent observabiliores motus corporis externi sensationum similium in vigilantibus comites, sunt NOCTAMBULI1. Qui vero vigilantes quasdam imaginationes pro sensationibus habere solent, PHANTASTAE (visionarii, fanatici), qui eas prorsus cum sensationibus confundunt, sunt DELIRI, ut adeo DELIRIUM2 sit status vigilantis imaginationes pro sensationibus, sensationes pro imaginationibus habitualiter habentis.


1Nachtwandler. 2verrückte Leute.

SECTIO VIII. PRAEVISIO.

§595: Conscius sum status mei, hinc status mundi, futuri, §369. Repraesentatio status mundi, hinc status mei, futuri est PRAEVISIO1. Praevideo, hinc habeo facultatem praevidendi, §216, actuandam per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei, §513.


1die Vorhersehung, das Vorhersehen, Vorausbemerken.

§596: Lex praevisionis est: Percepta sensatione et imaginatione communem partialem perceptionem habentibus, prodit perceptio totalis futuri status, in quo partes sensationis imaginationisque diversae coniungentur, i.e. Ex praesenti impraegnato per praeteritum nascitur futurum.

§597: Cum repraesentem, hinc et praevideam, §595, pro positu corporis mei, §512, ea vero, quae externe sentio, propiora sint corpori, quam quae praevideo, olim demum sensurus, §535, 595, patet, cur his illa possint clariora et fortiora esse, §529. Quia hinc sensationes praevisionibus coexsistentes eas adhuc obscurant, §542, riihil tam clare praevideo, quam sensurus sum, sed ita tamen, ut gradus claritatis in praevisione a gradu claritatis in futura sensatione dependeat, §596.

§598: Quae saepius sensi, saepius imaginatus sum, clarius praevideo, quam quae rarius, §563, 596. lmaginationes ianrsensa, id est fortissime percepta, sistunt, §542, 558. Hinc fortiores etiam hae praevisionibus nondum fortissime percepta sistentibus, §597, eas una cum sensationibus gnaviter obscurant, §529. Cumque praevisio propius instantis possit esse clarior praevisione remotius instantis, §597, obscurabit in eo casu etiam praevisio propioris praevisionem remotioris, remotiorisque obscuritas propioris illustrabit praevisionem, §549. Ergo aeque clare sentiendorum propius instans clarius praevideo, quam remotius, §549.

§599: Facultas praevidendi minima esset, quae unicum fortissime proximeque sentiendum, §597, 598, saepissime sensum et imaginando reproductum, maxime debiles inter perceptiones socias et praevias heterogeneas, tamen remississime repraesentaret, §595. Ergo quo remissius sentienda, quo magis remota, quo rarius sensa, aut imaginando reproducta, quo fortiores inter perceptiones praevias et socias, quo fortius repraesentat, hoc maior est praevidendi facultas, §219.

§600: Quo hebetior aut acutior sensus, a quo ex parte iam sensum praevideo, quo rai nor aut maior praevisuri phantasia, §565, hoc obscurior aut clarior erit praevisio, §596.

§601: Praevisiones a sensationibus imaginationibusque distinguo 1) gradu claritatis, quo et sensationibus et imaginationibus cedunt, §597, 598, 2) impossibili coexsistentia cum statibus praeteritis et praesente. Quod si praevisio fortior et imaginatio aut etiam sensatio debilior sint claritatis, quantum observatur, aequalis, tamen charactere secundo distingui possunt, §67. Ex circumstantiis enim si cognosco, quae non sint sensationes, secundum §567, eam nec imaginationem esse clare cognosco, §38, 67, quae cum imaginationibus sociis, praeviis et sequentibus, etiam sensationibus, inconnexa deprehenditur, §557, 357, quaeque simul sentiri non potuerit, §377.

§602: Facilitatur praevisio, §527, si praevidendum 1) clarius sentiendum est, §597, 2) magna ex parte iam sensum 3) et reproductum est imaginando, §598, 4) praevisum iam saepius, §563, idque 5) per intervalla debiliorum perceptionum, ut semper habuerit lucem novitatis, §549, 6) non ita multo post sentiendum, §598, 7) debiliores praevias et socias perceptiones habeat heterogeneas, hinc tales aut nullas, aut non admodum Claras sensationes et imaginationes, §597, 598, 8) at fortiores sequatur et comitetur tam imaginationes, quam sensationes, quae cum praevidendo partiales perceptiones communes habent, §596, 597.

§603: lmpeditur praevisio, si 1) impediatur praevidendi futura sensatio, secundum §543, 2) sensatio niagna ex parte cum praevidendo eorundem praesens, 3) eorundem imaginatio, secundum §569, 4) praevisiones impediantur primae, praesertim 5) interruptae debilioribus perceptionibus, quia eas ipsa continuatio obscurat, §550, 6) procrastinetur praevidendum, §598, 7) fortiores praevias et socias habeat heterogeneas imaginationes sensationesque, 8) at tales debiliores, quae cum praevidendo perceptionera communem habent, §602, 221.

§604: Cum in omni sensatione, §544, et imaginatione sit aliquid obscuri, §570, et praevisio sit minus clara quam eiusdem sensatio et imaginatio, §597, 598, praevisioni etiam distinctae multumadmixtumest confusionis etobscuritatis,et omnis mea praevisio est sensitiva, §522, actuanda per facultatem cognoscitivam inferiorem, §520, cuius cognitionem et propositionem dirigens mantica, §349, est pars aesthetices, §533.

§605: Si praevideantur totaliter eadem cum sentiendis, praevisiones sunt veraces seu PRAESENSIONES1, licet non eodem modo, aequali cum sensationibus claritate, percipiantur, §597. Si sentiatur praesensum, IMPLETUR PRAEVISIO2. Praevisio non implenda FALLAX3 est, fons errorum practicorum, §578.


1Vorherempfindungen. 2das Vorherbemerkte trifft ein, die Vorhersehung wird erfüllt. 3das betrügliche Vorhersehn.

SECTIO VIIII. IUDIClUM.

§606: Perfectionem imperfectionemque rerum percipio, i.e. DIIUDICO1. Ergo habeo facultatem diiudicandi, §216. Haec minima esset unici minimi fortissime percepti unicam minimam perfectionem imperfectionemve, maxime debiles inter perceptiones heterogeneas praevias et socias, remississime repraesentans. Quo ergo plurium, quo maiorum, quo remissius etiam perceptorura, quo plures, quo maiores perfectiones imperfectionesve, quo fortiores inter socias et praevias heterogeneas perceptiones, quo fortius facultas diiudicandi repraesentat, hoc maior est, §219. Habitus res diiudicandi est IUDICIUM2, idque de praevisis PRACTICUM, de aliis THEORETICUM vocatur, et quatenus obscurius etiam perceptorum plures tamen perfectiones im perfectiones ve detegit, est PENETRANS3.


1ich beurtheile. 2das Vermögen zu beurtheilen. 3durchdringend.

§607: Lex facultatis diiudicandi est: perceptis rei variis aut consentientibus, aut dissentientibus, eius aut perfectio, aut imperfectio percipitur, §94, 121. Quod cum fiat vel distincte, vel indistincte, facultas diiudicandi, hinc et iudicium, §606, erunt vel sensitiva, vel intellectualia, §402, 521. Iudicium sensitivum est GUSTUS SIGNIFICATU LATIORI1 (sapor, palatum, nasus). CRITICA LATISSIME DICTA est ars diiudicandi. Hinc ars formandi gustum, s. de sensitive diiudicando et iudicium suum proponendo est AESTHETICA CRITICA, §533. Iudicio intellectuali gaudens est CRITICUS SIGNIFICATU LATIORI, unde CRITICA SIGNIFICATU GENERALI est scientia regularum de perfectione vel imperfectione distincte iudicandi.


1der Geschmack in weitrer Bedeutung.

§608: Gustus significatu latiori de SENSUALIBUS1, i.e. quae sentiuntur, est IUDICIUM SENSUUM2, et illi organo sensorio tribuitur, per quod diiudicandura sentitur. Hinc datur iudicium oculorum, aurium e. c. Tam hoc, quam omnis facultas diiudicandi actuatur per vim animae repraesentativam universi, §513, cum omnia in hoc mundo sint partim perfecta, partim imperfecta, §250, 354. Diiudicationes falsae sunt IUDICII ECLIPSES3. Facultas diiudicandi ad eclipses pro na IUDICIUM PRAECEPS4 dicitur. Talis GUSTUS CORRUPTUS5 est. Habitus ab eclipsibus IUDICII cavendi est eius MATURITAS6. Talis gustus est SAPOR NON PUBLICUS7 (purior, eruditus), minoribus etiam congruentiis discongruentiisque detegendis in diiudicando perspicax DELICATUS8. Eclipses iudicii sensuum sunt eorundem fallaciae, §545.


1Von dem, das man empfindet. 2das Urtheil der Sinne. 3Fehltritte der Beurtheilungs-Kraft. 4eine vorschnelle, übereilige Beurtheilungs-Kraft oder allzugeschwinde. 5ein verderbter Geschmack. 6das Reife der Beurtheilungs-Kraft. 7ein ungemeiner. 8feiner, zarter Geschmack.

§609: Quo maior memoria, §579, reminiscentia, §582, facultas fingendi, §589, praevisionis habitus, §595, et iudicium sunt connata, hoc facilius augentur exercitiis, §577, 606.

SECTIO X. PRAESAGITIO.

§610: Qui praevisam perceptionem repraesentat, ut eandem, quam olim percipiet, PRAESAGIT1, ergo habet facultatem praesagiendi, seu SIGNIFICATU LATIORI PRAESAGITIONEM2. Perceptiones per praesagitionem eiusmodi actuatae sunt PRAESAGIA LATIUS DICTA3, vel sensitiva, vel intellectualia, §402, 521. PRAESAGIA STRICTIUS DICTA et PRAESAGITIO4 sunt scnsitiva tantum. Sensitiva praesagia sunt obiectum mantices aestheticae, §604.


1ich erwarte etwas. 2das Vermögen etwas zu erwarten. 3überhaupt. 4Ahndungen und das Vermögen sich etwas ahnden zu lassen.

§611: Lex praesagitionis haec est: Si in praesentis perceptionis successivis perceptionibus repraesentantur quaedam partialem comnmnem cum antecedentibus habentes, haec partialis communis repraesentatur, ut contenta in antecedente et sequente, §572. Ergo ut se habet memoria ad imaginationem, sic se habet praesagitio ad praevisionem, §579, 610.

§612: Praesagitio sensitiva est EXSPECTATIO CASUUM SIMILIUM1, cuius haec est regula: Aut sentio, aut imaginor, aut praevideo A, quod cum alio praeviso B multa habet communia, hinc B repraesento ut idem futurum cum A, §611. Cui per ideas praevisi socias praesagit animus, quae ante non praesagiebat, PRAESUMIT2, hinc facultatem habet praesumendi, §216, quae se habebit ad praesagitionem, ut reminiscentia ad memoriam, §582, 610.


1die Erwartung ähnlicher Fälle. 2Vorhervermuthen.

§613: Praesumendi facultas est praesagitio hanc regulam sequens: Praevisam mediantibus ideis sociis perceptionem praesagit animus.

§614: Praesagitio minima esset, quae unicum, minimum, fortissime, saepissime praevisum, proxime instans, maxime debiles iriter perceptiones praevias et socias heterogeneas, remississime tamen perciperet, §610, 611.

§615: Quo plura, quo maiora, quo rarius, quo remissius praevidenda, quo longius ante tempus fortissimis perceptionibus aliis transigendum, §564, quo fortiores inter praevias et socias heterogeneas, quo fortius percipit praesagitio, hoc maior est, §219, hoc minus opus habet praesumptionibus, §613.

§616: Notabilis praesagiendi habitus est FACULTAS DIVINATRIX1, vel naturalis aut connata, aut acquisita, vel infusa, §577. Postrema est DONUM PROPHETICUM2. Praesagium ex facultate divinatrice est DIVINATIO3, haec ex dono prophetico est VATICINIUM4 (prophetia).


1das Vermögen wahr zu sagen. 2die Gabe der Weissagung. 3das Wahrsagen oder die Voranzeige. 4die Weissagung.

§617: A praesagitione pendentes errores sunt VANA PRAESAGIA1, fallaces praevisiones cum veracibus per illusionem facultatis identitates rerum percipiendi confusae, §578, 605. Si qua mihi sunt praesagia, exspectationes casuum similium, §612, praesumptiones, §613, actuantur per vim animae repraesentativam universi, §595, 576.


1leere Erwartungen und Ahndungen.

§618: Si praevisum cum antecedente aliquo senso, aut phantasmate, aut praeviso alio habeatur pro eodem in eo gradu, in quo non est, orietur fallax praevisio, §605, per vanum praesagium, §617, 576.

SECTIO XI. FACULTAS CHARACTERISTICA.

§619: Signa cum signatis una percipio; ergo habeo facultatem signa cum signatis repraesentando coniungendi, quae FACULTAS CHARACTERISTICA1 diel potest, §216. Cumque sit in hoc mundo nexus significativus, §358, facultatis characteristicae perceptiones actuantur per vim animae repraesentativam universi, §513. Nexus significativus vel distincte, vel indistincte cognoscitur, hinc facultas characteristica vel sensitiva erit, §521, vel intellectualis, §402.


1das Vermögen der Zeichen-Kunde.

§620: Si signum et signatum percipiendo coniungitur, et maior est signi, quam signati perceptio, COGNITIO talis SYMBOLICA dicitur, si maior signati repraesentatio, quam signi, COGNITIO erit INTUITIVA1 (intuitus). In utraque cognitione facultatis characteristicae haec est lex: Perceptionum sociarum una fit medium cognoscendae exsistentiae alterius, §347.


1ein anschauendes Erkenntniss.

§621: Pone per illusionem facultatis identitates rerum cognoscendi haberi pro signo, quod non est, pro signato, quod non est, §576, cognitio falsa symbolica et intuitiva orietur, §620. Pone eodem modo haberi quid pro prognostico, quod non est, nascentur fallaces praevisiones apparentibus praesagiis praesumptionibusque multum corroborandae, §605, 515.

§622: Facultas characteristica minima esset, quae unicum minimum signum cum unico minimo signato, maxime debiles inter praevias perceptiones et socias heterogeneas remississime coniungeret. Ergo quo plura, quo maiora signa cum quo pluribus, quo maioribus signatis, quo fortiores inter socias et praevias perceptiones heterogeneas, quo fortius coniungit facultas characteristica, hoc maior est, §219. Scientia sensitivae cognitionis circa signa occupatae et propositionis eiusmodi est AESTHETICA CHARACTERISTICA, tam heuristica, quam hermeneutica, §349. Characteristica orationis est PHILOLOGIA (grammatica latius dicta), eaque docens pluribus linguis particularibus communia UNIVERSALIS. Philologia docens regulas I) generales in omni oratione observandas, qua vocabula eorumque 1) partes, est ORTHOGRAPHIA LATIUS DICTA, 2) flexionem, est ETYMOLOGIA (analogia), 3) nexum s. constructionem, est SYNTAXIS, 4) quantitatem, PROSODIA. Complexus harum 4) disciplinarum est GRAMMATICA (strictius dicta). 5) significatum, est LEXICA (lexicographia), 6) scriptionem, est GRAPHICE. II) speciales, e. g. ELOQUENTIAE1 s. perfectionis in oratione sensitiva, eiusque l) generatim spectatae, est ORATORIA2, 2) speciatim, vel solutae, est RHETORICA, vel ligatae, est POETICA. Hae disciplinae cum suis singulae filiabus quatenus demonstrant regulas pluribus linguis particularibus communes, UNIVERSALES3 sunt.


1der Beredsamkeit. 2die Kunst wohl zu sprechen. 3die allgemeinen, z. B. Redekunst, Dichtkunst u. s. w.

§623: Dum dormientis sensationes externae non sint clarae, §556, somnus debiliorum etiam phantasmatum erit ad sensitive praevidendum aptior, quam Status vigilantis, §598, 539. Complexus regularum ex insomniorum praevisionibus praesagiendi est ONIROCRITICA.

SECTIO XII. INTELLECTUS.

§624: Anima mea cognoscit quaedam distincte, §522, facultas distincte quid cognoscendi est FACULTAS COGNOSCITIVA SUPERIOR1 (mens), intellectus, §402, mihi conveniens, §216.


1das obere Erkenntniss-Vermögen.

§625: Cum habeam facultatem attendendi, ATTENTIONEM1, abstrahendi, ABSTRACTIONEM2, §529, et praescindendi seu abstrahendi partem a toto, §589, eaeque se exserant in sensationibus, imaginationibus, praevisionibus, e. c., prout obiecta earum ad corpus meum se habeant, §538, 600, actuantur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis, §513.


1das Vermögen der Aufmerksamkeit, oder auf etwas zu achten. 2der Absonderung, oder sich etwas aus den Gedanken zu schlagen.

§626: Attentio in totius perceptionis partes successive directa est REPLEXIO1. Attentio ail totam perceptionem post reflexionem est COMPARATIO2. Reflecto. Comparo. Ergo habeo facultatem reflectendi comparandique, §216, actuandas per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis, §625.


1Überlegung. 2Vergleichung, das Zusammenhalten.

§627: Lex attentionis est: Quorum plures, quorum minus obscuras notas percipio, quam aliorum, ea clarius aliis percipio, §528. Hinc regula reflexionis est: Cuius partis in perceptione totius plures minus obscuras notas percipio, ad eam prae reliquis attendo, §626, et regula comparationis haec est: Reflectendo ad partes totius perceptionis plures et clariores notas eius percipiens ad eam postea magis attendo, §529.

§628: Attentio minima esset, quae unicam minimam perceptionem obscurissimis reliquis unico tantum gradu clariorem redderet. Hinc quo plures, quo maiores perceptiones, quo clarioribus, quo clariores reddit, hoc maior est attentio, §219. Habitus plura appercipiendi est ATTENTIONIS EXTENSIO1, admodum clarius clarioribus etiam quaedam appercipiendi habitus est ATTENTIONIS INTENSIO2. Habitus per longius tempus eidem attendendi est ATTENTIONIS PROTENSIO3.


1die Erweiterung, Verbreitung oder Ausdehnung. 2die Anstrengung. 3das Anhalten der Aufmerksamkeit.

§629: Lex abstractionis haec est: Quorum pauciores, quorum minus ciaras notas percipio, quam sunt aliorum notae, aliis obscurius repraesentantur, §528. Hinc praescindendi haec est regula: Cuius partis in perceptione totius panciores minusque clarae sunt notae, quam aliarum, haec aliis obscurius percipitur, §6*25.

§630: Abstractio minima esset, quae unicam minimam perceptionem clarissimis reliquis unico tantum gradu obscuriorem redderet. Hinc quo plures, quo maiores perceptiones, quo obscurioribus, quo obscuriores reddit abstractio, hoc maior est, §219.

§631: Intellectus mei haec lex est: Si comparans a non comparatis abstraho, residuum est distincte perceptum, §627. Cumque finitus sit intellectus meus, §248, haec lex est lex intellectus finiti, qui attendendo, reflectendo, comparando, abstrahendo praescindendoque actuatur per vim animae repraesentativam universi, §625, 626.

§632: Repraesentatio rei per intellectum est eius CONCEPTIO1. Hinc CONCEPTIBILE2 est, cuius distincta formari potest perceptio, idque IN SE3, quod in se spectatum distincte concipi potest. Iam in omni possibili sunt essentia et affectiones, §53, 43, non totaliter eaedem, §267, 41, quae adeo a se invicem distingui possunt, §67. Ergo in omni possibili sunt notae, §67, quae clare cognosci possunt, hinc omne possibile est in se conceptibile.


1das Verstehn oder Verständniss einer Sache. 2verständlich, begreiflich. 3in und an sich selbst.

§633: INCONCEPTIBILE IN SE1 (absolute) esset, cuius in se spectati distincta perceptio involveret. Hoc est solum nihilum, §632, 7. At CONCEPTIBILE RELATIVE TALE2 est, ad quod distincte cognoscendum dati alicuius intellectus vires sufficiunt, et ad quod intelligendum dati alicuius spiritus vires non sufficiunt, est RELATIVE INCONCEPTIBILE3 (supra datum intellectum positum). Hinc multa in se probe conceptibilia, §632, possunt esse supra meura intellectum posita, §631.


1an sich selbst unverständlich und unbegreiflich. 2diesem oder jenem begreiflich und verständlich. 3diesem oder jenem unverständlich und unbegreiflich.

§634: Cum distinctio sit rei notarumque rei claritas, potest per multitudinem et claritatem notarum tam intensivam, quam extensivam augeri, §531. Quae plures vividioresque notas habet, quam aliae distinctae, erit PERCEPTIO EXTENSIVE DISTINCTIOR1, quae intensive clariores notas habet, quam aliae distinctae, erit (intensive distinctior) PURIOR2.


1eine Vorstellung von verbreiteter Deutlichkeit. 2eine reinere Vorstellung.

§635: Quo magis ad rem attendo reflectens et comparans, hoc fit eius intellectio extensive distinctior, §634, 631. Quo magis ad intellecti notas iterum attendo reflectens et comparans, quoque magis a non comparatis abstraho, hoc intellectio producitur purior, §634, 559.

§636: Quo minus ad rem attendo, aut satis attendens etiam minus tamen reflecto, aut satis etiam reflectens minus tamen comparo, hoc fit eius intellectio minus extensive distincta. Quo minus eosdem actus in intellecti notis repeto, quo minus a non comparatis abstraho, hoc manet perceptio distincta impurior, §634, 631.

§637: Intellectus minimus esset, qui non nisi unici minimi paucissimas notas minime Claras, maxime debiles inter perceptiones praevias et socias heterogeneas, distingueret. Quo ergo plurium, quo maiorum, quo plures, quo clariores notas, quo fortiores inter praevias et socias heterogeneas distinguit intellectus, hoc maior est, §219. Perfectio intellectus notas intensive distinctas formandi est PROFUNDITAS1, et maior profunditas PURITAS2. Perfectio eiusdem notas extensive distinctas formandi est INTELLECTUS PULCRITUDO3.


1ein tiefer. 2ein reiner. 3ein schöner Verstand.

§638: Si attentio ad certum obiectum minuitur, dum perceptionibus sociis pluribus heterogeneis attendo, DISTRAHOR1. Hinc ipsae sensationes distractione obscurantur, §543, et omnis attentio ad certum obiectum distractione impeditur, §221. Abstractio animi distracti a perceptionibus heterogeneis pluribus, qua attentio ad certum obiectum augetur, est ANIMI COLLECTIO2. Hinc animi collectio, adeoque abstractio est impedimentum distractionis, §221. Iam impedimentum impedimenti est medium ad finem, §342. Hinc animi collectio, adeoque abstractio promovebit attentionem, quod patet etiam ex §549. Attentio promovebit abstractionem, hinc et collectionem animi, §529.


1Zerstreuung. 2Sammlung des Gemüthes.

§639: Per intellectum distinctas perceptiones actuans eodem utitur, §338. Habitus utendi intellectu usus INTELLECTUS1 dicitur, qui in me habitus acquisitus, §577. Cui usus intellectus nondum acquisitus est, quantus ad loquendum requiritur, est INFANS2, cui nondum tantus, quantus ad negotia vitae communis graviora plerumque requiritur, NATURALITER MINORENNIS, ut NATURALITER MAIORENNIS est, cui tantus intellectus usus acquisitus est, quantus ad negotia vitae communis graviora plerumque requiritur. Cui notabiliter minor intellectus usus est, quam plerisque aetate aequalibus, SIMPLEX SIGNIFICATU MALO3. In quibus nullus aut fere nullus intellectus usus observatur in ea aetate, in qua solet esse probe observabilis, sunt MENTE CAPTI4.


1der Gebrauch des Verstandes. 2ein Kind. 3einfältig in schlechter Bedeutung. 4die nie zu, oder von Sinnen und Verstand gekommen.

SECTIO XIII. RATIO.

§640: Nexum quorundam confuse, quorundam distincte percipio. Ergo habeo intellectum nexum rerum perspicientem, §402, 216, i.e. RATIONEM1, et facultates nexus confusius cognoscentes, quales 1) inferior facultas identitates rerum cognoscendi, §572, 279, quo ingenium sensitivum, §575, 2) inferior facultas diversitates rerum cognoscendi, §572, 279, quo acumen sensitivum pertinet, §575, 3) memoria sensitiva, §579, 306, 4) facultas fingendi, §589, 5) facultas diiudicandi, §606, 94, quo iudicium sensitivum, §607, et sensuum, §608, 6) exspectatio casuum similium, §610, 612, 7) facultas characteristica sensitiva, §619, 347. Hae omnes, quatenus in repraesentando rerum nexu rationi similes sunt, constituunt ANALOGON RATIONIS2, §70, complexum facultatum animae nexura confuse repraesentantium.


1die Vernunft. 2das der Vernunft ähnliche.

§641: Facultas distincte identitates diversitatesque rerum perspiciendi, §572, 579, hinc ingenium et acumen intellectuale, §575, memoria intellectualis, seu PERSONALITAS, §579, 306, facultas distincte diiudicandi, §606, 94, quo iudicium intellectuale pertinet, §607, praesagitio intellectualis, seu PROVIDENTIA1 (prospicientia), §610, facultas characteristica intellectualis, §619, est ratio, §640.


1Vorsicht.

§642: Cum omnia in hoc mundo sint in universali nexu, §356-358, ratio actuatur per vim animae repraesentativam universi pro situ corporis, §631, et hac quidem lege: Si in A clare cognosco C, aliquid, ex quo clare cognoscam, cur sit aliquid clare cognoscendum in B, A et B concipio connexa, §14, 632.

§643: Quod ulla ratione cognosci potest, RATIONABILE1 dicitur, quod nulla, IRRATIONABILE2 (contra rationem). Iam omne possibile est dupliciter rationale et connexum, §24. Tam eius ratio, quam rationatum, cum nexu inter utrumque sunt conceptibilia in se, §632, 14. Ergo omne possibile est rationabile. Omne irrationabile, quicquid contra rationem est, est impossibile, §7, 8.


1vernünftig. 2unvernunftig.

§644: Ad cuius nexum intelligendum datae alicuius rationis vires non sufficiunt, est EXTRA DATAE RATIONIS SPHAERAM1 positum (nunc infra, nunc supra datam rationem, nunc neutrum, tamen extra eiusdem horizontem). Cuius ergo ratio limitata est, ut mea, §631, 640, illius extra sphaeram rationis possunt esse posita multa rationabilia, §643.


1von diesem oder jenem nicht vernünftig einzusehn.

§645: Ratio minima esset intellectus minimus unici minimum nexum perspiciens. Quo ergo maior intellectus, quo maiorem, quo plurium nexum perspicit, hoc maior est ratio, §219. Habitus maiorem rerum nexum perspiciendi est SOLIDITAS1, plurium rerum nexum perspiciendi habitus est SAGACITAS RATIONIS2. Hinc et ratio est vel purior, vel impurior, §637.


1eine gründliche. 2erfindsame Vernunft

§646: Perceptiones rationis sunt RATIOCINIA1, quae si vera fuerint, SANA2, si falsa, CORRUPTA RATIO3 dicitur. Complexus verorum ratiociniorum dicitur RATIO OBIECTIVE SUMPTA4, contradistincta rationi subiective sumptae, §640 definitae. Usus RATIONIS5 est habitus ratione utendi, qui in me acquisitus, §577. Intensio eius est CULTURA RATIONIS6. Hinc omnis veritatis philosophica cognitio colit rationem, §577. Falsa regula syllogistica admodum eandem corrumpit.


1Vernunft-Schlüsse; Beweise des Verstandes. 2eine gesunde. 3eine verderbte Vernunft. 4die Vernunft vor ihren wahren Gegenstand gesetzt. 5der Gebrauch. 6die Bearbeitung der Vernunft.

§647: Errores analogi rationis rationi corruptae qui tribuit, §640, 646, illudil illi facultas identitates rerum cognoscendi ex defectu acuminis, §576. At possunt tamen errores eiusmodi rationem corrumpere, si fiant praemissae, §646.

§648: Cum omnis facultas cognoscitiva in me sit limitata, hinc certum et determinabilem limitem habeat, §248, 354, facultates animae cognoscitivae inter se comparatae admittunt inter se rationem aliquam et proportionem determinatam, §572, qua una altera vel maior, vel miuor est, §160. Determinata facultatum cognoscitivarum proportio inter se in aliquo est INGENIUM eius LATIUS DICTUM1. Ingenium, cui multi habitus insunt, VEGETUM2, cui pauci vel nulli, TARDUM3 est, quod ex tardo mutatur in vegetum, EXCITATUR4, quod ex vegeto in tardum, TORPESCIT5. Quae facultas reliquis maior est in ingenio latius dicto, subiecto, cuius ingenium latius dictum attenditur, nomen dat. Hinc patet, qui sint INGENIOSI, ACUTI, MEMORIOSI, PROVIDI, IUDICIOSI, INTELLIGENTES, RATIONABILES SENSU EMINENTIORI6, e. c.


1Kopf, Gemüths-Fähigkeit. 2munter. 3langsam. 4Wird aufgeweckt. 5Wird stumpf, eingeschläfert. 6Witzig, scharfsinnig, von gutem Gedächtniss, guter Vorsicht, Beurtheilungs-Kraft, verständig, vernünftig in ausnehmender Bedeutung.

§649: Quia facultates cognoscitivae in certa proportione se ad se mutuo referentes ad certum cognoscendorum genus aptiores sunt aliis, §648, illud ingenium latius dictum, quod ad certum cognoscendorum genus aptius aliis est, ab illo cognoscendorum genere nomen accipit. Hinc patet, quae sint INGENIA EMPIRICA, HISTORICA, POETICA, DIVINATORIA, CRITICA, PHILOSOPHICA, MATHEMATICA, MECHANICA, MUSICA, e. c. Quae ad omnia cognoscendorum genera notabiliter aptiora sunt INGENIA latius sumpta multis aliis, UNIVERSALIA1, et quatenus gradu plerarumque facultatum cognoscitivarum multum multa alia excedunt, SUPERIORA2 nuncupantur.


1allgemeine. 2höhere Geister oder Genies.

§650: CONSUETUDO1 est habitus necessitatem attentionis in certis actionibus minuens. Iam omnis habitus acquisitus theoieticus mutat ingemum latius sumptum, §577, 648. Hinc exercitiis et consuetudine multum mutari, mutari saepius potest ingenium latius dictum, vel excitari, vel torpescere, §648. Hinc patet, qui possit quis ex ingenioso iudiciosus fieri, e. c., qui possit ex ingenio poetico fieri philosophicum, e. c., §649.


1Gewohnheit.

SECTIO XIIII. INDIFFERENTIA.

§651: Per facultatem diiudicandi alicuius vel perfectionem, vel imperfectionem percipio, §606. Perfectionem imperfectionemve vel symbolice, vel intuitive cognosco, §620. Hinc obiecti alicuius aut perfectionem intueor, et PLACET1, aut imperfectionem, et DISPLICET2, aut nec perfectionem eius, nec imperfectionem intueor, i.e. nec placet, nec displicet, et (sum erga illud indifferens) est MIHI INDIFFERENS3. Quod placet, intueor ut bonum, sub ratione boni, §100, quod displicet, intueor ut malum, sub ratione mali, §146. Indifferens mihi nec ut bonum, nec ut malum, nec sub ratione boni, nec sub ratione mali intueor, §100, 146.


1gefällt. 2missfällt mir. 3es ist mir gleichgültig, ich bin dagegen gleichgültig.

§652: In mihi indifferenti aut nullam omnino perfectionem imperfectionemve intueor, et est MIHI PLENARIE INDIFFERENS1, aut nec certam et determinatam tantum perfectionem in eodem intueor, nec oppositum eius, et est respectu illius perfectionis MIHI RESPECTIVE INDIFFERENS2. IGNOTUM MIHI3 est, quod non repraesento. Unde ignoti nullam omnino perfectionem imperfectionemve intueor, §651. Ergo ignotum mihi est plenarie indifferens, nec placet, nec displicet. Partialiter mihi ignotum est mihi respective ad perfectiones incogmtarum partium indifferens. Quod tantum symbolice appercipio, si vel maxime symbolice mihi eius conscius sim, ut boni, vel mali, non clare intueor tamen, ut tale, §620, hinc nec placet, nec displicet mihi, sed est indifferens, §651, quatenus observatur.


1ganzlich. 2gewisser Maassen mir gleichgültig. 3das mir unbekannte.

§653: ANIMUS INDIFFERENS TOTALITER1 esset, in cuius perceptione totall omnino nihil placens, nihil displicens contineretur. PARTIALITER INDIFFERENS2 est, qui partiales perceptiones sibi vel plenarie, vel respective indifferentes habet. Ergo cui vel unicum minime placet, vel displicet, non est totaliter indifferens. Cui non omnes ipsius perceptiones partiales respectu omnium perfectionum possibilium aut placent, aut displicent, est partialiter indifferens.


1ein gänzlich. 2ein zum Theil gleichgültig Gemüth.

§654: SUBIECTIVE (indifferens) ADIAPHORON1 dicitur, quod certa et determinata vis repraesentativa nec ut bonum, nec ut malum intuetur, qualia mihi ignota et symbolice tantum clare cognita, §652. OBIECTIVE ADIAPHORON2 est, quod nec est bonum, nec malum, idque iterum vel ABSOLUTE esset INDIFFERENS3, quod nullam omnino perfectionem imperfectionemque poneret, et est non ens, §100, vel RESPECTIVE4, quod ad certam perfectionem aut eius oppositum nihil confert. Tale non datur in mundo optimo, §441. Ergo rem intuitus, ut est, erga nullam rem est absolute indifferens, §651.


1diesem oder jenem. 2an sich selbst. 3schlechterdings. 4in gewisser Absicht gleichgültig.

SECTIO XV. VOLUPTAS ET TAEDIUM.

§655: Status animae ex intuitu perfectionis est (complacentia) VOLUPTAS1, ex intuitu imperfectionis est TAEDIUM2 (displicentia). Hinc STATUS INDIFFERENTIAE3est status animae nec taedium, nec voluptatem sentientis. Voluptas et taedium ex vero intuitu VERA4, ex falso APPARENTIA5 dicuntur. Hinc intuitus perfectionis et bonorum, ut talium, voluptatem, verorum veram, apparentium apparentem, intuitus imperfectionis et malorum, ut talium, taedium, verorum verum, apparentium apparens producit, §12.


1Lust, Gefallen, Vergnügen. 2Unlust, Missfallen, Missvergnügen 3der Stand der Gleichgültigkeit. 4wahre. 5Schein-Lust, scheinende Unlust.

§656: VOLUPTAS vel TAEDIUM ex intuitu simplicis perfectionis imperfectionisve SIMPLEX1, COMPOSITA2 sunt ex intuitu compositae perfectionis imperfectionisve orta, ex intuitu sensitivo SENSITIVA3, ex sensuali VOLUPTAS TAEDIUMVE SENSUUM1, ex distincto RATIONALIA5 (intellectualia) sunt, §521, 640. In perceptione totali non totaliter indifferentis aut fortlora sunt placentia non placentibus, et status ille PRAEDOMINIUM VOLUPTATIS6 est, aut fortiora sunt displicentia non displicentibus, et status ille praedominium taedii7 est, aut placentibus non placentia, displicentibus non displicentia aequalia essent robore, et esset ille STATUS TOTALIS AEQUILIBRII8, §516, cf. §661.


1ein einfaches. 2zusammengesetztes. 3sinnliches Vergnügen und Missvergnügen. 4der Sinne. 5des Verstandes. 6Übergewicht des Vergnügens. 7des Missvergnügens. 8Stand des gänzlichen Gleichgewichts.

§657: Voluptas fortior obscurat debiliores voluptates et taedia heterogenea praevia et socia. Taedium fortius obscurat debiliora taedia heterogenea praevia et socia cum eiusmodi voluptatibus, §529. Hinc in praedominio voluptatis praegressa et socia taedia, in praedominio taedii praegressae sociaeque voluptates obscurantur, §656. Debilior voluptas illustrat voluptates fortiores praegressas et socias heterogeneas cum eiusmodi taediis. Debilius taedium illustrat taedium fortius praegressum et socium heterogeneum cum eiusmodi voluptatibus, §549.

§658: Minima voluptas et taedium sunt status, qui oriuntur ex minimo, i.e. minime vero, claro, certo, §531, 620, qui potest esse, intuitu unicae minimae perfectionis imperfectionisve, praeviis et sociis heterogeneis voluptatibus taediisque plurimum fortioribus, §651, 161. Quo ergo maiore, i.e. veriore, vel vividiore, vel distinctiore, clariore, certiore, §531, ex intuitu quo plurium, quo maiorum perfectionum imperfectionumve, quo debiliores inter praevias sociasque voluptates heterogeneas et taedia eiusmodi voluptates et taedia nascentur, hoc erunt maiora, §160, 657. Voluptatis causa DELECTAT1. Voluptatem augens IUCUNDUM2 (commodum), minuens INCOMMODUM3 (ingratum), taedium augens MOLESTUM4, minuens GRATIUM5 erit.


1ergötzt. 2bequem, belustigend, angenehm. 3unangenehm. 4beschwerlich. 5erquickend, nicht unangenehm.

§659: Cum praesentium clarior, §542, verior, certior, §546, hinc maior, §531, sit intuitus, voluptates et taedia ex praesentibus possunt esse maiora, quam ex praeteritis et futuris, §658. Quorum si tamen aliquid, ut multo maiores, multo plures perfectiones imperfectionesve continens repraesentatur, aut si animus per plura in praeteritis futurisque placentia et displicentia distrahitur, ex illis voluptas et taedium possunt fortiora fieri, quam ex praesenti, §658, 543. Voluptas taediumve, quo excepto animus est paene indifferens, aut in totali aequilibrio, clarius sentiuntur, §658, 653.

§660: MIHI BONA1 sunt, quibus positis in me ponitur realitas, MIHI MALA2, quibus positis in me ponitur negatio latius sumpta. Cumque mei corporisque mei et utriusque status magis, i.e. verius, clarius, certius, §531, sim conscius, quam multarum aliarum rerum, §508, patet, cur ea, quae intueor, ut mihi bona, vel mihi mala, voluptates et taedia producant maiora, quam multa alia, licet haec vel meliora, vel peiora iudicem, §658. In bonis mahsque mihi quaedam exsistunt extra me, quaedam minus, haec sunt mihi bona et mala (interna) DOMESTICA3, illa (externa) ADVENTICIA4, mihi utilia, §336. Domestica possunt magis placere et displicere adventiciis, §658.


1mir gut. 2mir böse. 3innre, einheimische. 4äussre, fremde, von aussen kommende.

§661: Si quid tantum, ut bonum intueor, inde oritur PURA VOLUPTAS1, si quid tantum, ut malum, inde oritur MERUM TAEDIUM2, si quid, ut bonum malumque simul et aequaliter, inde oritur STATUS AEQUILIBRII PARTIALIS3, cf. §656, respectu illius obiecti. Si quid, ut bonum malumque simul, sed inaequaliter, aut erit intaitus obiecti, ut boni, maior, et orietur DULCE TAEDIUM1, aut erit intuitus obiecti, ut mali, maior, et orietur AMARA VOLUPTAS5. Iam omne finitum partim bonum, partim malum, §264. Ergo si finitum intuear, ut est, nulla ex eo mera voluptas, nullum merum taedium, omnia finita placebunt displicebuntque partialiter, §651, 654.


1ein reines Vergnügen. 2nichts, als Unlust. 3der Zustand einiges Gleichgewichtes. 4ein süsses Missvergnügen. 5eine bittre Lust.

§662: Perfectio phaenomenon, s. gustui latius dicto observabilis, est PULCRITUDO1, imperfectio phaenomenon, seu gustui latius dicto observabilis, est DEFORMITAS2. Hinc pulcrum, ut tale, intuentem delectat, §658, deforme, ut tale, intuenti molestum est, §658. Mutato intuitu mutatur voluptas et taedium, §326, 328. Iam omnis meus intuitus est in se mutabilis, §257. Ergo omnis mea voluptas, omne taedium est in se mutabile. Quae tamen plerisque difficilius mutanda, (durabilia) CONSTANTIA3 dicuntur, quae constantibus facilius mutanda sunt VOLUPTATES et TAEDIA, TRANSITORIA4 (brevia, fluxa) sunt.


1Schönheit. 2Hässlichkeit. 3beständige, dauerhafte. 4flüchtige, vergängliche.

SECTIO XVI. FACULTAS APPETITIVA.

§663: Si conor seu nitor aliquam perceptionem producere, i.e. si vim animae meae seu me determino ad certam perceptionem producendam, APPETO1. Cuius oppositum appeto, illud AVERSOR2. Ergo habeo FACULTATEM appetendi et aversandi, §216, i.e. APPETITIVAM3 (voluntatem latius dictam, cf. §690). Ipsi conatus, seu nisus, seu determinationes virium mearum meae, sunt appetentis APPETITIONES4 (appetitus) et aversantis AVERSATIONES5.


1so begehre ich. 2davon bin ich abgeneigt. 3das Vermögen zu begehren. 4Begierden. 5Abneigungen.

§664: Quae appeto, 1) praevideo continenda in futuris perceptionum mearum totalium seriebus, 2) praesagio exstitura vi mea ad eadem determinata, 3) placent. Quae prorsus non praevideo, hinc ignota, §652, 595, quae prorsus non praesagio ulla vi mea exstitura, quae prorsus non placent, hinc plenarie mihi indifferentia, §652, non appeto. Quae aversor, 1) praevideo, 2) praesagio certo nisu meo impedienda, 3) displicent. Quae prorsus non praevideo, hinc ignota, quae nullo nisu meo impedienda praesagio, quae prorsus non displicent, non aversor, hinc mihi plenarie indifferentia non aversor, §652.

§665: Lex facultatis appetitivae haec est: Quae placentia praevidens exstitura nisu meo praesagio, nitor producere. Quae displicentia praevidens impedienda nisu meo praesagio, eorum opposita appeto, §664, 663. Hinc multa bona et mala, sub ratione boni, possum appetere. Multa mala et bona, sub ratione mali, possum aversari, §651.

§666: Multa bona possum non appetere, 1) ignota, 2) mihi plenarie indifferentia, 3) per errorem displicentia, 4) placentia etiam, sed prorsus non praevisa, 5) praevisa etiam, sed quae ullo nisu meo exstitura prorsus non praesagio. Multa mala possum non aversari, 1) ignota, 2) mihi plenarie indifferentia, 3) per errorem placentia, 4) displicentia etiam, sed prorsus non praevisa, 5) praevisa etiam, sed quae nullo nisu meo impedienda praesagio, §664, 665.

§667: Cum intuitus, §620, diiudicationes, §608, hinc voluptas et taedium, §655, praevisiones, §595, et praesagia, §610, actuentur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei, et per haec actuetur appetitus et aversatio, actuabuntur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei, §513, 317.

§668: Quo minores maioresque facultates cognoscitivae ad appetendum aversandumque requisitae, §667, hoc minor vel maior facultas appetendi vel aversandi easdem sequens, seu per eas determinata, §331.

§669: Appetens et aversatus intendit productionem alicuius perceptionis, §341, 663, hinc perceptiones intentionis eiusmodi rationem continentes causae impulsivae sunt appetitionis aversationisque, unde ELATERES ANIMI1 vocantur, §342. COGNITIO, quatenus elateres animi continet, MOVENS2 (afficiens, tangens, ardens, pragmatica, practica et viva latius), quatenus minus, INERS3 (theoreticaet mortua latius), et haec ceteroqum satis perfecta, §515, 531, SPECULATIO1 (speculativa, vana, cassa) dicitur. Hinc cognitio symbolica, qua talis, est notabiliter iners, §652, sola intuitiva movens, §652. Hinc in statu totalis indifferentiae perceptio totalis esset iners, §653, at in statu purae voluptatis, meri taedii, aut alterutrius praedominantis perceptio totalis est movens, §656, 661. Cognitio, quae vim motricem habet, ceteris paribus, maior est inerti, etiam speculatione, §515. Ergo quo vastior, quo nobilior, quo verior, quo clarior, hinc vividior vel distinctior, quo certior, quo ardentior cognitio est, hoc maior est, §515, 531.


1Triebfedern des Gemüths. 2eine rührende, bewegende, thätige, wirksame Kenntniss. 3eine kalte, leblose Kenntniss.


1ein untaugliches Hirngebäude.

§670: Status aequilibrii respectu certi obiecti est status, ubi placet illud et displicet aequaliter, §661. Hinc in statu talis aequilibrii aequales perciphmtur ad appetendum aliquid et aversandum elateres, §669. In statu aequilibrii si cognitio movens ad appetendum certum obiectum totaliter aequalis esset cognitioni moventi ad idem aversandum, Status inde oriundus esset STATUS PERFECTI AEQUILIBRII1. In statu aequilibrii praevisum appeto, pro ratione boni, quantum placet, §331, et aversor, pro ratione mali, quantum displicet, §667, et nunc quidem non solum, quantum in se placet, displicetve, sed etiam quantum in circumstantiis, in quibus praevidetur futurum, §664, quantum sub intuitu virium, quantas illi praestando vel impediendo requiri praesagit animus, §665, adhuc placet, displicetve, §669. Iam placet et displicet aequaliter. Ergo tunc appeto et aversor idem aequaliter.


1der Stand des völligen Gleichgewichts.

§671: Cum una perceptio facilius, quam altera, producatur, §527, non quovis appetitu quaevis perceptio actuatur. sed ad quamlibet certus virium animae gradus requiritur, §331. Si tanta fuerit APPETITIO vel AVERSATIO, quantam obiecti eius aut illi oppositi productio requirit, sunt EFFICIENTES1. Si tantae non fuerint, sunt INEFFICIENTES2. Si tantae fuerint, quantas ad productionem obiecti earundem aut illi oppositi requiri praesagit appetens vel aversatus, PLENAE3 sunt, si minores, MINUS PLENAE4. COGNITIO MOVENS appetitiones aversationesve efficientes et vis EIUS MOTRIX, §220, est VIVA5 (strictius, cf. §669, incendens, sufficiens ad agendum). COGNITIO et vis EIUS MOTRIX, §220, appetitionum aversationumve inefficientium est MORTUA6 (strictius, cf. §669, insufficiens ad agendum, sollicitatio). COGNITIO movens appetitionss aversationesve plenas et vis EIUS est COMPLETE MOVENS7, movens tantum minus plenas est INCOMPLETE MOVENS8. Cognitio viva, ceteris paribus, maior est mortua, incomplete movens minor complete movente, §669.


1Wirkende. 2ohne Wirkung. 3völlig. 4noch nicht völlig. 5die Erkenntniss und ihre bewegende Kraft ist lebendig. 6todt, und höchstens in blossen Reizungen, oder Rührungen bestehend. 7vollständig. 2unvollständig bewegend.

§672: Cum vano praesagio queam certum appetitionis aversationisve gradum pro sufficienti ad obiectum aut eius oppositum producendum habere, qui tamen non est sufficiens, §617, appetitiones aversationesque meae plenae tamen possunt inefficientes esse, et eandem ob rationem, dum maiores requiri appetitiones aversationesve praesagio, quam quae sufficiunt, possunt minus plenae efficientes esse, §671.

§673: In statu aequilibrii post praevisionem et praesagium appetitus aequalis est aversationi, §670. Ergo plena aversatione esset et plena appetitio eiusdem, §671, siomlque appetitio minus plena, dum plena esset aversatio eiusdem, et aversatio minus plena, dum plena esset appetitio eiusdem, §81, 671. Ergo si in statu aequilibrii appeterem aut aversarer plene, idem appeterem vel aversarer minus plene, quod impossibile, §7. Ergo in statu aequilibrii, vel totalis, vel partialis, §656, 661, vel perfecti, vel minus talis, §670, post praeviskmem et praesagium, nec plene appeto, nec aversor. Quodsi itaque plene appeto vel aversor, non sum in statu aequilibrii post praevisionem et praesagium actuandi obiecti et oppositi eius, §671.

§674: Si quid praevisum, determinato nisn meo exstiturum vel impediendum praesagiens, ut bonum malumque simul intueor, sed aut praedominante voluptate, aut taedio, status animi inde ortus STATUS SUPERPONDII1 dicitur. In statu superpondii inaequales percipiuntur ad appetendum et aversandum elateres, §669. Ergo tantum fortior est appetitio aversatione in statu superpondii, aut aversatio appetitione, quantum voluptas taedio, aut taedium voluptati praedominatur, §331, 665, quae voluptas taediumve tum ex obiecto in se, tum in circumstantus futuris spectato, et quidem sub intuitu virium illi praestando vel impediendo impendendarum colliguntur, §670.


1der Stand des Übergewichts.

§675: APPETITIONES et AVERSATIONES EFFICACES1 dicuntur 1) scriae, i.e. non simulatae, tunc INEFFICACES2 sunt simulatae, 2) non simulatae et seriae, quatenus rationes sunt, quatenus consectaria habent, et aliquid ab iis dependet, §197, tunc INEFFICACES OMNINO3 forent totaliter steriles, nullae, §23. Sunt autem efficaciae a) minoris minus plenae et inefficientes, §671, b) maioris plenae, etiamsi sint inefficientes, §672, respectu quarum minus plenae nonnunquam inefficaces comparative dicuntur, sicut ipsae, inefficientes si sint, respectu efficientium inefficaces vocantur, c) maximae efficientes, quarum respectu et minus plenae et inefficientes nonnunquam inefficaces comparative vocantur, §671. In statu indifferentiae prorsus non appeto, nec aversor, §664, 665, ergo nec efficaciter ullo significatu. In statu aequilibrii superstitis post praevisionem et praesagium obiecti et eidem oppositi non appeto, non aversor eo gradu, quem medium numeravimus, efficaciter, §673. Hic gradus efficaciae in appetitionibus aversationibusque vel puram voluptatem, vel merum taedium requiret, vel statum superpondii, §661, 674.


1Begierden und Abneigungen sind wirksam und ernstlich, es ist uns damit ein Ernst. 2angenommene, vorgegebene. 3gar nichts heissende, mit denen es gar nichts zu sagen hätte, völlig unwirksam.

SECTIO XVII. FACULTAS APPETITIVA INFERIOR.

§676: Cum FACULTAS APPETITIVA cognoscitivam sequatur, §665, 668, eam sequetur aut inferiorem, et est INFERIOR1, §520, aut superiorem, §624. Quaedam appeto et aversor sensitive repraesentata, §521. Ergo habeo facultatem appetitivam inferiorem, §216. APPETITIONES AVERSATIONESQUE per illam actuatae sunt SENSITIVAE2, nascentes ex vi animae repraesentativa universi pro positu corporis, §667. Illarum FACULTAS CONCUPISCIBILIS3, harum IRASCIBILISa4, et cum facultate cognoscitiva inferiore nonnunquam CARO5 dicitur.


1das untre Vermögen zu begehren. 2sinnliche Begierden und Abneigungen. 3das Vermögen sinnlicher Begierden. 4das Vermögen sinnlicher Abneigungen. 5das Fleisch.

§677: Appetitus aversationesque sensitivae vel oriuntur ex repraesentationibus obscuris, vel ex confusis, §676, 520. Utraeque, quaunus appetendi aversandique causae impulsivae sunt, sunt STIMULI1, §669. Fortior appetitus ex obscuris stimulis est INSTINCTUS2 (sympathia, amor), aversatio eiusmodi FUGA3 (antipathia, odium, naturales).


1sinnliche Triebfedern. 2ein blinder Trieb. 3ein blinder Abscheu.

§678: Appetitiones aversationesque (fortiores) ex confusa cognitione sunt AFFECTUS1 (passiones, affectiones, perturbationes animi), eorumque scientia PATHOLOGIA 1) PSYCHOLOGIA, eorundem theoriam explicans, 2) AESTHETICA, eorum excitandorum, compescendorum, significandorumque regulas continens, quo pertinet pathologia oratoria, rhetorica, poetica, §622, 3) PRACTICA, obligationes hominis respectu affectuum exhibens.


1Gemüths-Bewegungen, Beunruhigungen, Leidenschaften.

§679: Affectus, qui appetitiones fortiores sunt, cum ex fortiori voluptate sensitiva oriantur, §678, 665, haec voluptatem sociam augebit, §162, unde eiusmodi AFFECTUS IUCUNDI1 dicuntur, §658, et quatenus voluptas, ex qua oriuntur, taedium socium obscurat, §529, GRATI2 appellantur, §658. Affectus, qui aversationes fortiores sunt, cum ex fortiori taedio sensitivo oriantur, §678, 665, socia illud taedia augebit, §162, unde eiusmodi AFFECTUS MOLESTI3 nuncupantur, et quatenus taedium, ex quo oriuntur, voluptatem sociam obscurat, INGRATI1 appellantur, §658. Affectus ex gratis ingratisque compositi MIXTI2 sunt.


1angenehme. 2nicht unangenehme. 3beschwerliche. 1 unangenehme. 2gemischte Leidenschaften.

§680: Affectus, ut sensationes internae, §678, 535, si fuerunt, qui esse possunt, fortissimi, remittuntur, §551, tempus ipsorum medicus est, §550. Fortiores cum oriantur ex fortiori intuitu, §655, 679, obscurabit ille cognitionem placentium displicentiumve symbolicam, §529, 620. Hinc fortiores affectus sunt ineffabiles, et, si prorumpant in verba, eandem ob causam saepe remittuntur, §529.

§681: Quicquid auget voluptates et taedia sensitiva fortiora, augebit affectus, §678. Hinc quo magis composita voluptas taediumve, ex quibus affectus, quo nobiliores, §515, quo veriores, vividiores, certiores, ardentiores, §658, 669, hoc illi maiores, §656. Si alter tantum sentiat affectus causam, ut malum, Tel bonum, alter simul imaginetur, simul praevideat, posterioris affectus, ceteris paribus, maior erit, quam prioris, §595, 557.

§682: Affectus iucundus est GAUDIUM1. Gaudium ex praesenti (ob futura consectaria) est LAETITIA2). Gaudium ex praeterito (ob futura consequentia) est SATISFACTIO3. Satisfactio ex facto gaudentis est ACQUIESCENTIA IN SE ipso4. Gaudium ex malo non amplius imminente est HILARITAS6).


1Freude. 2Fröhlichkeit. 3Zufriedenheit. 4Beruhigung in sich selbst. 1das Frohsein.

§683: Gaudium ex futuro incertiori est SPES1, certiori, FIDUCIA2, quatenus eius praesentiam appetit, CUPIDITAS3. Cupida fiducia in bonum difficile ANIMOSITAS4, animositas maior est AUDACIA5.


1 Hoffnung. 2Zuversicht. 3Verlangen. 4Muth. 5Kühnheit.

§684: Gaudium ex honore GLORIA1, cf. §942, ex alterius imperfectione MALE VOLENTIA2. Malevolentia alterius dedecus laetata est IRRISIO3. Gaudium ex alicuius perfectione est AMOR4. Amor benefactoris est GRATITUDO5 (gratus animus), miseri MISERICORDIA6, comparative perfecti FAVOR7, inferioris BENEVOLENTIA8, eiusque benevolo minus utilis CLEMENTIA9.


1 Ehrliebe. 2Missgunst, Ungunst. 3Verspottung. 4Liebe. 5Dankbarkeit. 6Barmherzigkeit, das Erbarmen. 7Gunst. 8Gewogenheit. 9Gnade.

§685: Affectus molestus est TRISTITIA1. Tristitia ex praeterito (ob futura consequentia) est LUCTUS2, ex praesenti (ob futura consequentia) MAESTITIA3 (maeror), luctus ex facto lugentis est POENITENTIA4.


1 Betrübniss. 2das Trauern, Traurigkeit. 3der Harm, das Härmen. 4die Reue.

§686: Tristitia ex futuro incertiori METUS1, imminente TIMOR2, timor ex maiori HORROR3, horror ex certo DESPERATIO4, ex improviso TERROR5, tristitia ex spei incertitudine PUSILLANIMITAS6 ex mora cupiti DESIDERIUM7, ex ante repraesentato, ut bonum, FASTIDIUM8 est.


1 Besorgniss, Kummer. 2Furcht. 3das Grausen. 4Verzweifelung. 5Schreck. 6Kleinmuthigkeit. 7Sehnsucht. 8Ekel.

§687: Tristitia ex contemptu PUDOR1, ex alterius imperfectione COMMISERATIO2, ex alterius perfectione ODIUM3, odium ex appetitu boni alieni INVIDIA4, terror ex iniuria est IRA5.


1 Scham. 2Mitleid, 3Hass. 4Neid, 5Zorn.

§688: Intuitus alicuius, ut non reproducti, est ADMIRATIO1. Instinctus ad coguoscendum, quae nondum cognovimus, est CURIOSITAS2, pro diversitate ingeniorum latius dictorum vel HISTORICA in cognitionem historicam, vel PHILOSOPHICA in cognitionem philosophicam, vel MATHEMATICA in cognitionem mathematicam lata. Mente capti, in quorum anima soli affectus molesti regnant, sunt MELANCHOLICI3, in quibus ira regnat, FURIOSI4.


1Verwunderung. 2Neubegierde. 3schwermuthige. 4rasende.

SECTIO XVIII. FACULTAS APPET1TIVA SUPERIOR.

§689: FACULTAS APPETITIVA quatenus cognoscitivam superiorem sequitur, §665, 668, SUPERIOR1 (animus) dicitur. Quaedam appeto et aversor distincte repraesentata per facultatem diiudicandi intellectualem, §607. Ergo habeo facultatem appetitivam superiorem, §216. APPETITIONES AVERSATIONESQUE per illam actuandae sunt RATIONALES2, §641, et nascuntur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis, §667, 642.


1das obre Vermögen zu begehren. 2vernunftige Begierden und Abneigungen.

§690: Appetitio rationalis est VOLITIO1. Volo. Ergo habeo facultatem volendi, VOLUNTATEM2, §216. Aversatio rationalis est NOLITIO3. Nolo. Ergo habeo facultatem nolendi, NOLUNTATEM4, §216. Facultas appetitiva superior est vel voluntas, vel noluntas, §689. Repraesentationes volitionis nolitionisque causae impulsivae sunt MOTIVA5. Elateres animi, §669, vel sunt stimuli, vel motiva, §677,521.


1das Wollen, die Willens-Meinung. 2den Willen. 3das Nicht-Wollen. 4das Vermögen den Willen von etwas abzuneigen. 5Bewegungsgründe.

§691: Velle aut nolle sine motivis est vim suam determinare in distincte repraesentatum, aut eius oppositum, §663, quae tamen non sint distincte repraesentata, §690. Quod cum sit impossibile, §7, nec volo, nec nolo sine motivis. Iam in statu totalis et plenariae indifferentiae vellem et nollem sine motivis, §690, 655. Ergo in statu eiusmodi nec volo, nec nolo. Motiva sunt vel vera, vel apparentia, §12.

§692: Cum VOLITIONES NOLITIONSQUE sequantur intellectionem, §690, eam vel sequuntur puram, cui nihil prorsus admixtum est confusionis, eruntque PURAE1, vel sequuntur intellectionem, cui aliquid admixtum est confusionis, et erunt volitiones nolitionesque, quibus aliquid admixtum est sensitivi. Purae volitiones nolitionesque nonnisi ex pura praevisione, prospicientia, §641, iudicioque mere intellectuali nascuntur, §665. Hinc meae volitiones nolitionesque singulae tales sunt, quibus aliquid admixtum est sensitivi, §604.


1ein reines Wollen und Nicht-Wollen.

§693: Inter motiva, quibus ad nolendum volendumve deterrainor, §690, semper sunt stimuli, §692, 677. Quod si quidam stimuli motivis socii ad oppositum illi impellant, ad quod motiva determinant, oritur (dissensus) LUCTA FACULTATIS APPETITIVAE INFERIORIS ET SUPERIORIS1 (appetitus sensitivi et rationalis, carnis et rationis). Si contra nulli stimuli ad oppositum eius impellant, ad quod motiva determinant, oritur (consensus) HARMONIA FACULTATIS APPETITIVAE INFERIORIS ET SUPERIORIS2. Per quam facultatem appetitivam post luctam plene appeto aut aversor, illa VINCIT3.


1ein Streit. 2Einigkeit des obern und untern Vermögens zu begehren. 3dieses sieget.

§694: Ex pura voluptate meroque taedio intellectuali, §656, orietur in me consensus facultatum appetitivarum, §661, 693. In statu indifferentiae non consentient, nec dissentient, §693, 691. In statu aequilibrii, quod superstes sit etiam post praevisionem et praesagium obiecti et illi oppositi, causae impulsivae, quibus motiva insunt, essent aeque fortes oppositis stimulis, §670. Ergo neutra facultatum appetitivarum in isto statu vinceret, §693, 673. Ergo tunc tam vincente inferiore, quam vincente superiore facultate appetitiva sum in statu superpondii, §674.

§695: CAUSAE IMPULSIVAE appetitionum aversationumve ad eas plenas sufficientes sunt COMPLETAE1, insufficientes INCOMPLETAE2. Hinc stimuli completi ad plenam appetitionem aversationemve sensitivam sufficiunt, §677. Motiva completa ad plenam volitionem nolitionemve sufficiunt, §671. Motiva cum stimulis sociis completa ad plenam volitionem nolitionemve, cui aliquid admixtum est sensitivi, sufficiunt, §690, 692. VOLITIO NOLITIOVE ex motivis tam solis,quam cum stimulis sociis, tamen incompletis, est ANTECEDENS3 (praevia, inclinatoria, excitatoria). Hinc volitio antecedens est minus plena, §671, et licet non eo modo, ac gradu, quo plena, efficax tamen significatu primo et secundo, §675. VOLITIO NOLITIOVE ex motivis, aut solis, aut cum stimulis tamen sociis, completis est CONSEQUENS4 (finalis, decisiva, decretoria). Et volitio et nolitio consequens est DECRETUM5 (propositum, proaeresis late dicta). Decretum est plena volitio nolitiove, §671, hinc efficax in gradu, quem medium nominavimus, licet non semper in gradu, quem tertium observavimus, §675.


1vollständige. 2unvollständige Bewegungs-Gründe. 3ein vorläufiges, vorhergehendes Wollen oder Nichtwollen. 4das endliche, beschliessende, nachfolgende. 5der Rathschluss, der Entschluss.

§696: Complexus actuum facultatis cognoscitivae circa motiva stimulosque decernendi est DELIBERATIO1. Ergo circa quodvis decernendum haec in deliberationem veniunt: 1) estne ipsum et oppositum ipsius possibile? 2) estne mihi utrumnue physice possibile, i.e. potestne meis actuari viribus? §665, non simpliciter solum, sed et secundum quid? §469, 3) quantis opus est ad actuandum ipsum, quantis ad actuandum oppositum eius viribus? §671, 4) quot ex uno oppositorum bona? 5) quot ex altero? 6) quot ex uno oppositorum mala? 7) quot ex altero? 8) quanta ex uno oppositorum bona? 9) quanta ex altero? 10) quanta ex uno oppositorum mala? 11) quanta ex altero? 12) quid melius? §665.


1das Bedenken.

§697: DELIBERANS quatenus mathematicam cognitionem intendit, RATIONES SUBDUCIT1 (calculat), dum considerat, quot bona, quot mala utrimque speranda sint, CAUSAS IMPULSIVAS NUMERAT2, quas PONDERAT3, dum quanta bona, quanta mala speranda sint iudicat, dum perpendit, quid sit melius, unum alteri PRAEFERT4. Si praelatum decernat, ELIGIT5. Si deliberans decemit aliquid, ut hoc experiatur, an vires suae, quantaeque ad illud actuandum sufficiant, TENTAT6. Si singulas ponderanti maiores visas causas impulsivas pro tot minimis habeat deliberans, quot magnitudinis singularum gradus cognoscit, et sic singulas comparet, causas impulsivas CONNUMERAT7.


1überschlagen. 2die Bewegungs-Gründe zählen. 3erwägen. 4etwas vorziehn. 5erwählen. 6ersuchen. 7zusammenrechnen.

§698: Elateribus animi insigniter destitutus SOCORS1 est, insigniter iis instructus est ACTIVUS2. In quo praedominari solet voluptas, est SEMPER-HILARIS3 (laetaster). In quo praedominari solet taedium, est SEMPER-TRISTIS4. Cui facile ad opposita superpondium, FLEXILIS5, cui difficile, FIRMUS6 est.


1eine schlaffe Seele. 2ein wirksames. 3ein freudiges. 4ein niedergeschlagenes. 5ein biegsames Gemüth. 6ein fester Sinn.

§699: Qui pollet habitu deliberandi, est CIRCUMSPECTUS1 (consideratus), cui est habitus sine deliberatione appetendi vel aversandi, INCONSIDERATUS2 est. Circumspectus difficulter decernens est ANCEPS3 (indeterminatus), facile decernens est PROMPTUS4 (determinatus), maiores suas propositiones syllogismorum practicorum s. MAXIMAS5 saepe mutans est VARIABILIS6 (iuconstans, varius), rarius mutans bonas CONSTANS7, malas PERTINAX8 est. In tentando iustum virium gradum adhibens est STRENUUS9, peccans in excessu VEHEMENS10, in defectu LANGUIDUS11 (nimis remissus).


1ein bedachtsames. 2unbedachtsames. 3mehrentheils unentschlossenes Gemüth. 4ein Mensch von kurzen Entschliessungen. 5jemandes gewöhnliche Gesinnungen. 6ein veränderliches. 7beständiges, standhaftes. 8halsstarriges Gemüth. 9brav und genug. 10heftig und zu fiel. 11matt und zu wenig-thuend.

SECTIO XVIIII. SPONTANEITAS.

§700: Mutor, §505-699, interne, §126. Ergo sum ens finitum, §254, et contingens, §257. Ergo exsistentia mea modus est, §134, adeoque status mei omnes sunt in se contingentes, §205, 108. Ergo etiam mutationes eorum omnium, §124, 125. Ergo omnes actiones meae, omnes passiones sunt in se contingentes, §210. Hinc et omnes actiones meae futurae, §298. Hinc nullae actiones meae, nullae passiones sunt absolute vel intrinsecus necessariae, §105.

§701: NECESSITATIO1 (coactio) est mutatio alicuius ex contingenti in necessarium, hinc est vel ACTIVA2 necessitantis, quod non est proprie, nisi substantia, §198, vel PASSIVA3 necessitati, quae tribuitur tum accidentibus, vel actioni vel passioni, quae mutantur ex contingentibus in necessaria, tum substantiae, cui eiusmodi necessitata accidentia insunt.


1die Nöthigung. 2die vorgenommene. 3die gelittene.

§702: NECESSITATIO (coactio) ABSOLUTA1 foret, quae in se contingens mutaret in absolute necessarium. Iam nihil potest mutari in absolute necessarium, §130. Ergo nec ulla actio, ergo nec ulla mea actio. Ergo absoluta necessitatio ullius actionis meae est impossibilis, §7. Omnes actiones meae sunt manentque semper, in ipso actu, et post eum in se contingentes, hinc et oppositum earum in se possibile, §700, 104.


1an und vor sich nothwendig machen, eine unbedingte Nöthigung.

§703: Oppositi multarum actionum mearum admodum magna est possibilitas hypothetica, §168. Hinc multarum mearum actionum admodum magna est contingentia, etiam hypothetica, §188, 700. Hinc futurae sunt futura admodum contingentia, §298.

§704: ACTIO a sufficienti principio, quod agenti internum est, dependens est SPONTANEA1. Unde spontaneitas tribuitur, 1) actioni, quae a principio sufficienti, quod agenti internum est, dependet, 2) substantiae eiusmodi actiones patranti. Iam omnis actio proprie talis a principio, quod agenti internum est, dependet, §210, 37. Ergo omnis actio proprie talis est spontanea. Quoniam tamen mutationes ex actionibus passionibusque compositae nonnumquam a potiori denominantur actiones, quatenus passiones sunt, concipiuntur, ut non spontaneae, §210.


1eine selbstthätige Handlung.

§705: Multae actiones meae, immo omnes proprie dictae, hinc et actiones animae meae sunt spontaneae, adeoque vere tam illis, quam animae meae tribuitur spontaneitas, §704. Si AUTOMATON dicatur se ipsum mutans, anima erit automaton.

§706: Spontaneitas minima est, si principium agenti intrinsecum ad unam tantum minimam actionem sufficit, §704, 161. Ad quo plures ergo, ad quo maiores actiones principium agenti intrinsecum sufficit, hoc maior est eius spontaneitas, donec sit maxima in eo agente, in quo ad plurimas maximas actiones sufficit. Animae meae admodum magna convenit spontaneitas, §705

§707: NECESSITATIO EXTERNA1 (coactip ab extra) est dependens a vi extra substantiam necessitatam exsistente, estque vel idealis, vel realis, §701, 212. Actio externe realiter necessitata non esset spontanea, nec proprie actio, §704 sed realis passio, §210. Necessitatio externa realis est NECESSITATIO (coactio) EXTERNA SIMPLICITER TALIS2. Ergo actiones necessitatione externa simpliciter tali coactae essent passiones reales. SUBSTANTIA et ACTIONES, quae non absolute necessitantur, sunt LIBERAE (cf. §719) A COACTIONE ABSOLCTA3. SUBSTANTIA et ACTIONES, quae non necessitantur coactione externa simpliciter tali, sunt LIBERAE a COACTIONE EXTERNA SIMPLICITER TALI4. Ergo omnes meae mutationes sunt liberae a coactione absoluta, §702, omnes actiones meae, omnes actiones animae meae spontaneae, i.e. omnes actiones proprie dictae §704, et anima mea, quatenus sponte agit, sunt liberae a coactione externa simpliciter tali.


1die äussre Nöthigung. 2die äussre schlechterdings so genannte Nöthigung. 3Kraft und Handlung sind frei von unbedingter Nöthigung. 4Kraft und Handlung sind frei von äussrer schlechterdings so genannter Nöthigung.

SECTIO XX. ARBITRIUM.

§708: ACTIONES mihi physice possibiles sunt IN POTESTATE MEA POSITAE1, realitates mihi physice impossibiles sunt EXTRA POTESTATEM MEAM POSITAE2. Ergo est actio quaedam vel simpliciter tantum, vel etiam secundum quid in potestate mea posita, est quaedam vel simpliciter etiam, vel tantum secundum quid extra meam potestatem, §469. Actionum in potestate alicuius agentis positarum oppositum aut est etiam in potestate eiusdem agentis positum, aut extra eandem, §9, et utrumque denuo vel simpliciter, vel secundum quid, §469. Quae ipsae cum suis oppositis, simpliciter saltim, sunt in potestate alicuius positae, sunt ipsi LIBERAE (cf. §719) RATIONE EXSECUTIONIS3, quarum oppositum simpliciter supra potestatem alicuius positum est, sunt ipsi MERE NATURALES. ACTIO libera ratione exsecutionis, cuius opposito aequalis respectu certi agentis est physica possibilitas, est PHYSICE ipsi INDIFFERENS4 (indifferens, qua exercitium actus).


1Handlungen stehn. 2stehn nicht in meiner Gewalt. 3bei denen Thun und Lassen in meiner Gewalt steht. 4gleich leicht und schwer ist.

§709: Actiones mere naturales sunt naturaliter necessariae. Unde actiones liberae ratione exsecutionis his contradistinctae physice contingentes sunt, §708, 469. Hinc futurae nonnumquam FUTURA CONTINGENTIA1 simpliciter vocantur.


1das Zufällig-künftige.

§710: INTERNA NECESSITATIO1 (coactio) est, quae dependet a determinatione substantiae necessitatae interna, et tribuitur substantiis et earum actionibus, 1) dum actiones substantiarum putantur a sola earundem essentia necessitari, ABSOLUTA2 (essentialis). Eiusmodi necessitatio, dum actiones mutaret in absolute necessarias, §702, 107, omnino impossibilis est, §702. 2) dum per substantiae naturam quaedam actiones ex physice alias contingentibus mutantur in physice necessarias illi naturae vel simpliciter vel secundum quid tales, §469, PHYSICA (naturalis). Hinc actiones mere naturales possunt dici necessitatae coactione interna physica, §709, 708. Actiones et substantiae neutro ex his significatu interne coactae sunt LIBERAE (cf. §719) A NECESSITATIONE INTERNA ___ ABSOLUTA, QUAM PHYSICA3. Iam vero actiones liberae ratione exsecutionis, et substantiae, quae et quatenus actiones eiusmodi patrant, neutro ex his significatu sunt interne coactae, §709, 708, ergo sunt liberae a coactione interna tam absoluta, quam physica.


1die innre Nöthigung. 2die wesentliche. 3frei von der innern so wohl wesentlichen als natürlichen Nöthigung.

§711: Multae meae actiones, multae actiones animae meae spontaneae sunt liberae ratione exsecutionis, §708. Ergo et ipsis et animae, quatenus eas patrat, convenit libertas a coactione externa simpliciter tali, §707, et interna. tam absoluta, quam physica, §710.

§712: LUBITUS1 est cognitio, qua substantia pollet, ex qua secundum leges appetitionis aversationisque cognosci potest, cur sic non aliter se determinet circa actionem liberam ratione exsecutionis. At hoc cognosci potest ex praevisione, praesagio, voluptate vel taedio, §665, stimulis et motivis, §677, 690. Ergo praevisio, praesagium, voluptas vel taedium, stimuli et motiva, quae cognoscuntur a certa substantia, lubitum eius constituunt. Si SUBSTANTIA circa actionem liberam ratione exsecutionis ita vim suam determinat, sicut ex lubitu eius cognosci potest, APPETIT VEL AVERSATUR PRO LUBITU2. Qui ergo aut non praevisum, aut id, quod prorsus non praesagierat, ullo nisu suo exstiturum, aut nec placens, nec displicens, sine ullis stimulis, ullis motivis appeteret, vel aversaretur, non appeteret, non aversaretur pro lubitu. Multa appeto, multa aversor pro lubito meo. Ergo habeo facultatem appetendi et aversandi pro lubitu meo, i.e. ARBITRIUM3. Actiones, quas per arbitrium determinare est in potestate alicuius substantiae positum, ipsi sunt ARBITRARIAE4. Multae actiones meae sunt arbitrariae.


1das Belieben. 2nach Belieben begehren oder abgeneigt sein. 3Willkür. 4willkürlich.

§713: LUBENTER APPETO VEL AVERSOR1 1) quicquid appeto vel aversor pro lubitu, et tunc nihil appeto, nihil aversor illubenter s. INVITUS2, §712, 665, 2) si lubitus aut merum taedium, aut puram voluptatem, aut ingens superpondium contineat: tunc INVITUS (illubenter, contra lubitum) appeto vel aversor, ubi non est admodum magnum in lubitu superpondium: seu, ubi ad opposituni eius, quod appeto vel aversor, multa etiam et magna videntur impellere. Ultimo significatu invitus, tamen appeto vel aversor pro lubitu, eoque significatu invita actio tamen est arbitraria, §712.


1ich begehre oder verwerfe gern. 2ungern.

§714: Cum COACTIO SIGNIFICATU STRICTO1, cf. §701, sit productio actionis invitae: ACTIO COACTA SEU INVITA PER COACTIONEM SIMPLICITER SUMPTAM EXTERNAM2 esset, quam nullo pro lubitu, contra omenm lubitum, per coactionem externam simpliciter sumptam patrarem, sed haec non esset actio proprie dicta, §707. Si quid invitus ago pro lubitu ex §713, superpondium eius, quod appeto vel aversor, aut ut a me productum consideratur, et ME IPSE COEGISSE3 dicor, aut ut ab alio extra me, §22, et ACTIO dicitur INVITA seu COACTA PER COACTIONEM EXTERNAM SECUNDUM QUID4 (mixta, sc. ex arbitraria, et invita per coactionem simpliciter sumptam externam).


1Zwang in engerer Bedeutung. 2eine von aussen schlechterdings erzwungene Handlung. 3ich zwinge mich selbst zu etwas. 4eine von aussen gewisser Maassen erzwungene Handlung.

§715: Actiones invitae, ad quas me cogere dicor ipse, aut externe cogi secundum quid ab aliis, fiunt pro lubitu meo, §714, hinc sunt arbitrariae, §712, et necessitatae vocantur, quatenus, ut minus necessariae, concipiuntur, si vel ipse, vel alia non produxissent, quod eas produxit, superpondium, §701, 188.

§716: ACTIONES INVITAE PER IGNORANTIAM AUT ERROREM1 appellantur, quas non patrassem pro lubitu, nisi aliquid ignorassem vel errassem; quae cum tamen fiant pro lubitu, sunt etiam arbitrariae, §712.


1aus Unwissenheit oder Irrthum ungern vorgenommene Handlungen.

§717: Arbitrium minimum esset, pro minimo lubitu unicam tantum actionem determinans, §161. Quo ergo maiori pro lubitu, quo plures, quo maiores actiones determinat, hoc maius est, §160, donec sit maximum, maximas plurimas actiones ex maximo lubitu determinans, §161, 712.

§718: Cum arbitrium sit facultas appetendi aversandive pro lubitu suo, §712, substantia arbitrio praedita, aut tantum facultatem appetendi aversandive sensitive habebit, aut tantum volendi nolendive pro lubitu, aut facultatem volendi nolendive et sensitive appetendi aversandive pro lubitu suo, §676, 689.

SECTIO XXI LIBERTAS.

§719: Facultas appetendi aversandive pro lubitu suo sensitive, est ARBITRIUM SENSITIVUM1, facultas volendi nolendive pro lubitu suo est (liberum arbitrium) LIBERTAS2, cf. §707, 708, 710 (moralis, simpliciter sic dicta). Libertas pure volendi nolendive est LIBERTAS PURA3. Ergo substantia arbitrio praedita, aut illud sensitivum tantum habebit, aut libertatem tantum puram, aut eandem arbitrio sensitivo mixtam, §718. ACTIONES, ad quas per libertatem se determinare est in potestate alicuius substantiae positum, LIBERAE1 sunt, et ipsa SUBSTANTIA, quae et quatenus actiones liberas patrare potest, est LIBERA2.


1das sinnliche Willkür. 2Freiheit. 3reine Freiheit. 1 freie Handlungen. 2Dinge, oder Kräfte, die frei vor sich bestehn.

§720: Multa appeto aversorque sensitive pro lubitu meo. Ergo habeo arbitrium sensitivum, §216, 719. Multa volo noloque pro lubitu meo. Ergo habeo libertatem, §216, 719. Multae actiones meae, multae actiones animae meae, et anima in multis actionibus suis, sunt liberae. Omnibus meis volitionibus nolitionibusque sensitivi quid admixtum est, §692. Hinc non convenit mihi pura libertas, in liberrimis meis actionibus arbitrio sensitivo mixta mea est libertas, §719. Tam arbitrium sensitivum, quam liberum actuantur per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis mei in eodem, §712, 667.

§721: ACTIONES VOLUNTARIAE1 dicuntur 1) quaecumque per facultatem appetitivam superiorem determinantur, tunc INVOLUNTARIAE2 sunt, quae per facultatem appetitivam superiorem non determinantur. Et hoc significatu omnes actiones voluntariae sunt liberae, non omnes actiones liberae sunt voluntariae, §719. Pone enim, me me ipsum determinare per arbitrium sensitivum, ubi me determinare per libertatem fuit in potestate mea positum, erit eiusmodi actio involuntaria, tamen libera, §719.


1Handlungen des Willens, die mit Willen geschehn. 2die nicht des Willens sind, oder nicht mit Willen geschehn.

§722: ACTIONES VOLUNTARIAE1 dicuntur 2) quaecumque per facultatem appetitivam superiorem nullo modo inviti determinantur. Tunc INVOLUNTARIAE2 sunt, quas invitus volo. Hoc significatu voluntariae involuntariaeque omnes sunt liberae actiones, §719. Sed non omnes liberae actiones sunt vel voluntariae, vel involuntariae hoc significatu, §721.


1freiwillige Handlungen. 2Handlungen, die ich ungern will.

§723: Cum Libertate propius connexum est MORALE LATE DICTUM1, cf. §787. Hinc DETERMINATIONES LIBERAE sunt MORALES2, HABITUS actionum liberarum MORALES3, LEGES determmationum moralium MORALES4, PHILOSOPHIA et THEOLOGIA eas docens MORALIS, STATUS ex iis resultans MORALIS5 est. Hinc MORALITER POSSIBILE est 1) quod non, nisi per libertatem, s. in substantia libera, qua tali, fieri potest, LATIUS6, 2) quod non, nisi per libertatem legibus moralibus conformiter determinatam, fieri potest, STRICTIUS, S. LICITUM7. MORALITER IMPOSSIBILE EST 1) quod ob solam libertatem in substantia libera fieri non potest LATIUS8, 2) per libertatem legibus moralibus conformiter determinandam impossibile, STRICTIUS s. ILLICITUM9. MORALITER NECESSARIUM est, cuius oppositum est moraliter impossibile, ergo 1) cuius oppositum non, nisi per libertatem, s. in substantia, quatenus est libera, est impossibile, LATIUS10, 2) cuius oppositum est illicitum, STRICTIUS11. Necessitatio moralis est OBLIGATIO12. Obligatio ad actionem invitam erit COACTIO MORALIS13.


1sittlich in weiterer Bedeutung. 2sittliche Bestimmungen. 3Fertigkeiten. 4Gesetze. 4der sittliche Zustand. 5sittlich möglich in weiterer. 6in engerer Bedeutung, erlaubt. 7sittlich unmöglich in weiterer. 8in engerer Bedeutung, unerlaubt. 9sittlich nothwendig in weiterer. 10in engerer Bedeutung. 11Verbindung, Verpflichtung. 12sittlicher Zwang.

§724: Necessitas moralis neutro significatu esse potest, ubi non est libertas, §723, ergo non tollit libertatem, nec eius oppositum est, §81, sed rationatum seu consectarium, §14. Hinc actiones moraliter necessariae, necessitatae, et coactae non possunt solum esse liberae, sed et sunt tales necessario, §723. Immo posita LEGE MORALI UNIVERSALISSIMIMA1, i.e. omnes omnium substantiarum liberarum liberas actiones determinante, cf. §822, omnes actiones liberae sunt moraliter necessariae, aut illicitae, §723.


1das allgemeinste sittliche Gesetze.

§725: Libertas minima est unicam tantum volitionem nolitionemve pro lubitu minimo actuans, quo ergo plures, quo maiores, quo maiori pro lubitu actuat, hoc maior est, donec sit maxima maximas plurimas volitiones nolitionesve summo pro lubitu actuans, §719. Quo ergo distinctiori pro lubitu aliquid volo nolove, hoc id volo nolove liberius. Ergo quo magis motivorum meorum mihi sum conscius, hoc liberius volo, §712. Liberrime volens nolensve distinctissime volendi nolendive motiva ut perspiciat, quandocumque vult, vel non vult, est moraliter necessarium, §723.

§726: Arbitrii haec lex est: Ex liberis ratione exsecutionis, quod libet, appeto, quod libet, aversor. Hinc libertatis regula: Ex liberis ratione exsecutionis, quod libet, volo, quod libet, nolo. Actiones meae liberae, dum pro lubitu determinantur, non necessitantur per causas suas impulsivas, stimulos aut motiva coactione physica, non externa, §707, sunt enim stimuli et motiva repraesentationes meae, §677, 690. Hinc determinationes meae internae, §37. Nec necessitantur actiones meae liberae per causas suas impulsivas coactione interna physica, dum sunt manentque positis motivis liberae ratione exsecutionis, §711, 710. Immo, motiva et stimuli accurate loquendo ne agunt quidem in animam, hinc nec eam cogunt, §714, nec necessitant moraliter, §723, 701, dum non sunt, nisi animae meae accidentia, §505.

§727: Si me dicar cogere, in potestate mea positum est, me ad id, ad quod me cogo, per libertatem determinare, unde cogo me libere, §714, 719. Si cogar ab alio externe secundum quid, determinor pro lubitu, qui, ut ab alio extra me posito productus, concipitur, §714. Quod si tunc in potestate mea positum fuit, me ad id, ad quod cogor externe secundum quid, per libertatem determinare, eiusmodi actio tamen est libera, §719. Multae meae actiones, ad quas me cogo, aut cogor externe secundum quid, sunt liberae.

§728: Coactiones externae secundum quid erunt 1) productiones stimulorum ex placentibus, ILLECEBRAE1, 2) ex displicentibus, MINAE2, 3) motivorum ex placentibus, SUASIONES3, 4) ex displicentibus, DISSUASIONES1, 5) ipsa actuatio displicentium continuanda, donec de secuto ad invitam actionem superpondio certus esse queat cogens, EXTORSIO2, §714. Multae actiones meae, licet ad eas minis et illecebris, suasionibus, dissuasionibusque, et ipsis extorsionibus cogar, tamen sunt liberae, §727.


1Reizungen, locken. 2Drohen. 3Anrathen. 1 Abrathen. 2die Erpressung.

§729: Per systema harmoniae praestabilitae tolluntur omnes actiones animae invitae per coactionem externam simpliciter sumptam ab ullo finito producendae, §714, 449, et in coactis per vim externam secundum quid ipse ille lubitus, ex quo oriuntur, ab alio extra animam finito realiter productus tollitur, §727, 449, et quatenus per istud systema, anima, ut numquam, ita in nullis actionibus suis liberis, ab ullo finito patitur realiter, totalis hoc sensu ab omni totoque mundo animae adscribitur independentia, §354, 307.

§730: Volitiones nolitionesque meae liberae dicuntur ACTUS ANIMAE ELICITI, reliquarum facultatum actiones liberae ACTUS IMPERATI, et quatenus a libertate animae pendent, ipsi in eas IMPERIUM adscribitur. Hinc ANIMAE IN SEMET IPSAM1 Imperium est facultas pro distincto lubitu nunc huius, nunc illius facultatis actiones producendi, nunc earum producendi oppositum. Quo maior ergo libertas, hoc maius liberi in se est Imperium, §725. Insignis imperii in se ipsum defectus est SERVITUS MORALIS SIGNIFICATU LATO2. Ad augendum in se imperium faciens est (ingenuum) LIBERALE3, servitutem promovens moralem est SERVILE4.


1die Herrschaft der Seele über sich selbst. 2die innre Knechtschaft der Seelen überhaupt. 3frei, dem knechtischen entgegen gesetzt. 4knechtisch.

§731: Actiones animae non, nisi per plures actus intermedios, a libertate si pendeant, ipsi INDIRECTE (mediate) SUBSUNT1, DIRECTE2 (immediate) autem, quas per libertatem ago vel omitto sine observabilibus pluribus intermediis actibus aliis. Actiones, quae LIBERTATI vel maxime per indirectum subsunt, tamen sunt liberae, §719.


1Handlungen, die der Freiheit mittelbar. 2die ihr unmittelbar unterworfen.

§732: Determinata facultatum appetitivarum inter se in certo subiecto proportio est eiusdem INDOLES1, vel ERECTA2, habitualiter dominantibus superioribus, vel ABIECTA3, habitualiter dominantibus inferioribus, quarum maxima PASSIO DOMINANS4 vocatur. Cumque certa earum proportio ad certum appetibilium aversabiliumve genus facilius feratur, varia hinc TEMPERAMENTORUM ANIMAE5 genera constituuntur. Ergo temperamentum animae multum mutari potest ac saepius exercitiis et consuetudine, §650, 577.


1die Gemüths-Art. 2eine edle. 3eine niedrige. 4der Hang. 5Mischung der Gemüths-Neigungen.

SECTIO XXII. COMMERCIUM ANIMAE ET CORPORIS.

§733: Multi motus corporis mei ab arbitrio meo pendent, §14. Ab arbitrio, cuius mihi sum conscius, pendentes MOTUS CORPORIS ARBITRARII1, §712, dicuntur, et arbitrarii a facultate superiore pendentes sunt VOLUNTARII2, §721. regimen animae in corpus3 est dependentia motuum huius ab arbitrio illius. Hinc anima mea habet regimen in corpus meum.


1willkürliche. 2freiwillige Bewegungen des Leibes. 3die Herrschaft der Seelen über ihren Leib.

§734: In motibus corporis mei arbitrariis et voluntariis ex anima potest sufficienter cognosci, cur eventus in corpore contingat, hoc non alio tempore et loco, §733. Ergo anima agit in corpus, §210, et in illud influit, §211.

§735: In affectibus animae conformis illis coexsistit in corpore motus, qui ex iisdem cum sufficienter cognosci queat, novum influxus animae in corpus argumentum dat, §734.

§736: In sensationibus externis ex vi corporis potest sufficienter cognosci, cur in anima fiat certa mutatio. Ergo corpus agit in animam, §210, in eamque influit, §211. Ergo est inter animam meam et corpus meum influxus mutuus §734, 735, mutua harmonia, §14, et commercium, §448.

§737: Motus arbitrarios corporis per vim corpori propriam sufficienter determinari sufficienterque determinari sensationes per vim animae propriam non experior. Qui ergo maiorem hanc assumit: quicquid non experior, non exsistit, inde concludet: Ergo motus corporis arbitrarii per vim corpori propriam, et sensationes externae per vim animae propriam non sufficienter determinantur. Hinc corpus in animam, anima in corpus realiter influit, §212, influxu physico, §450 (per exp.). Hanc si conclusionem pro sensatione habet, inde fallaciae sensuum. ipsius oriuntur, sumpta maiore falsa, §548, per vitium subreptionis, §546.

§738: Mutationes corporis ex anima, et animae ex corpore pendentes sunt harmonicae, §448. In mutationibus harmonicis animae et corporis mutationi corporis coexsistit, vel succedit mutatio animae, mutationi animae coexsistit, vel succedit mutatio corporis, §733-736. Qui ergo hanc maiorem assumit: Quae sibi coexsistunt vel succedunt, eorum unum in alterum realiter influit, hinc concludet: ergo corpus in animam in mutationibus harmonicis, anima in corpus realiter influit (per exp.). Quam si conclusionem habet pro sensatione, hinc oriuntur fallaciae sensuum ipsius, §548, per vitium subreptionis, §546.

§739: Anima mea et corpus meum me unum constituunt. Ergo sunt inter se unita, §73, 79. Commercium eorum, quatenus per illud unus homo perdurat, est unio, §205, quae quatenus est admodum magna, §734-736, et quanta non est inter animam meam et ullum aliud corpus, §508, est artissima.

CAPUT II. PSYCHOLOGIA RATIONALIS.

SECTIO I. NATURA ANIMAE IIUMANAE.

§740: ANIMA HUMANA1 est anima, quae cum corpore humano in artissimo est commercio. Cumque anima cum corpore, quocum est in artissimo commercio, constituat ANIMAL2: anima humana cum corpore, quocum est in artissimo commercio, constituit animal, quod HOMINEM3 dicimus.


1eine menschliche Seele. 2ein Thier. 3einen Menschen.

§741: Anima humana sibi corpus suum repraesentat pro arbitrio, §740. Ergo affit, §210, movet etiam corpus suum, §740, 734. Ergo appetit et aversatur, §712. Ergo agit et est vis repraesentativa corporis sui, §210. Corpus humanum est materia, §296, hinc divisibile, §427, adeoque interne mutabile, §244, adeoque ens finitum, §255, actuale, pars mundi, §354. Ex positu corporis humani in universo cognosci potest, cur anima humana obscure, clare, distincte repraesentet haec, non alia, §740, 736. ERGO ANIMA HUMANA1 est vis repraesentativa universi pro positu corporis humani in eodem, §513, 155.


1die menschliche Seele.

§742: Ad cogitationem requiritur 1) perceptio rei, 2) notarum ad eam distinguendam sufficientium, §524, 3) ipsa eius distinctio, §67. Est autem accidens cogitatio, §191. Ergo non potest exsistere, nisi in substantia, vel substantiarum aggregato, §194. Substantiarum aggregatum, ex cuius partium mutationibus vel accidentibus collectis, quarum nulla iam esset cogitatio, demum resultaret cogitatio in toto, esset MATERIA COGITANS. Haec in mundo esset aggregatum substantiarum finitamm, §354, quarum una plus conferret ad cogitandum, quam reliquae, §272, a quibus auxilia pateretur, §210, 321. Sed haec patietur, non nisi idealiter, §451, 463. Ergo in mundo in omni materia cogitante esset una substantia, in cuius unica vi omnia ad cogitationem requisita a finitis praestanda rationem sufficientem haberent, §210, 212, et tamen 1) haec substantia dati aggregati dominans numquam cogitaret per se, quod contra §30, 220, 2) omnia ad cogitationem requisita, a finitis praestanda, haberent rationem sufficientem in data substantia dominante, per demonstrata, simulqne non, nisi per aggregatum substantiarum demum actuanda essent, i.e. non, nisi in plurium substantiarum finitarum vi rationem sufficientem haberent, §210, q. a., §7. Materia cogitans est in mundo impossibilis. Quicquid cogitare potest, aut est substantia, monas, §234, aut totum, cuius substantia, quae cogitare potest, pars sit. Ergo omnis anima est substantia, monas, §504. Quicquid intelligere potest, potest cogitare, §69. Ergo quicquid intelligere potest, aut est substantia, monas, spiritus, §402, aut totum, cuius spiritus pars est. Totum spirituum est (persona moralis) CORPUS MYSTICUM. Anima intellectualis est spiritus, §504, cf. §402, 296. Anima humana est substantia, §740. Ergo monas, spiritus, §741.

§743: Anima humana subsistit per se, §742, 192. Ergo non est phaenomenon substantiatum, §193. Cum tamen repraesentet pro positu corporis humani in universo, quod est in perpetuo motu, §417, 296, hinc semper positum suum mutat, §283, 281, repraesentationes eius semper mutantur, §512. Quae cum sint determinationes animae humanae internae, §37, 741, anima humana est interne mutabilis substantia, hinc contingens, §202, et finita, §255. Omnem animam humanam finitam esse et contingentem substantiam ita quoque patet, anima humana repraesentat pro positu corporis, §741. Ergo quaedam distincte quaedam minus distincte percipit, §512. Iam vero distincte quid concipere est realitas, §515, 531. Ergo anima humana habet gradum realitatis non maximum, §161, hinc limitem, §248. Ergo finita et contingens est, §257 substantia, §742.

§744: Anima humana cognoscit, appetit et aversatur, §741. Hae sunt actiones partialiter diversae, §267. Ergo anima humana habet diversas partialiter facultates, §216, quae non stricte vires dicuntur, §197, 59, per unicam potius animae vim repraesentativam stricte dictam concipiuntur, §521-720, nec sunt extra se invicem positae, dum accidentia, §191, non sint extra suam substantiam, §194, nec dicuntur accurate in se invicem agere, dum actio non sit proprie nisi substantiae, §210, multo minus in se invicem influere, §211.

§745: Anima humana monas, §742, contingens, §743, non potest oriri, nisi ex nihilo, §236, non potest interire, nisi per annihilationem, §237, non extensa est, nec spatium replet, §241, i.e. non est in loco repletive, §241. Coexsistens tamen simultaneis extra eam positis, est in spatio, §239, et loco, §281, ita, ut alia extra eam posita ipsi sint propiora, alia remotiora, §288, 282. Complexus simultaneorum ANIMAE HUMANAE propiorum si SEDES1 eius dicatur: corpus humanum prae aliis corporibus, et quaedam eius partes prae aliis membris sunt sedes animae, §409.


1 der Sitz der menschlichen Seele.

§746: Anima humana non habet magnitudinem quantitativam, §744, 243, et est indivisibilis, §244. Interitus per divisionem est CORRUPTIO PHYSICA1. Ergo corruptio physica est animae humanae in se impossibilis, §15, 745, i.e. anima humana est absolute INCORRUPTIBILIS PHYSICE2.


1das Zergehn. 2unzergänglich, unauflöslich, unverweslich, unzerstörbar.

§747: Anima humana non admittit quidem triplicem dimensionem extensorum, §290, 745, possibilis tamen eius cognitio philosophica et mathematica, sicut humani corporis, §743, 249. Homo constat anima et corpore finitis, §741, 743, hinc interne mutabilis, §740, est ens finitum et contingens, §202, 257. Ergo possibilis est hominis cognitio philosophica, et mathematica, §249, i.e. ANTHROPOLOGIA philosophica, et mathematica s. ANTHROPOMETRIA, sicut empirica per experientiam. Complexus regularum in cognoscendo homine observandarum est ANTHROPOGNOSIA.

§748: Mutato ente finito in infinitum, infinitum oriretur, §125, 227, nec aeternum esset, §302, quod absolute impossibile, §252. Mutatio hominis in ens infinitum est APOTHEOSIS1, ergo apotheosis est absolute impossibilis.


1Vergötterung.

§749: Animarum humanarum vel duarum tantum similitudo et aequalitas totalis est impossibilis, §271, 272. Ergo totalis convenientia seu identitas sensuum, imaginationum, praevisionum, iudiciorum, gustuum, taediorum, voluptatum, stimulorum, motivorum, errorum, appetitionum, aversationum, volitionum, nolitionum in pluribus hominibus, vel paucissimis, est chimaera, §590.

§750: Anima humana corpus suum movet, §740, 734. Ergo habet FACULTATEM movendi quid extra se positum, i.e. LOCOMOTIVAM, §216, quae ut reliquae facultates animae, §744, actuatur per vim eius repraesentativam universi pro positu corporis, §741, 417.

§751: Anima humana sibi quasdam huius universi partes, ut singulares, repraesentat, §740, 736, ergo ut omnimode determinatas, §148. Ad omnimodam determinationem partiura huius mundi nexus earundem cum singulis reliquis pertinet, §357. Ergo anima humana sibi quaedam repraesentat, ut connexa cum singulis mundi partibus. Iam vero unum cognosci non potest, ut connexum cum altero, nisi cognoscatur alterum quomodocumque, §14. Ergo anima humana singulas huius universi partes percipit, ergo et singulos huius universi status percipit, §369.

§752: Anima humana pro positu corporis sui repraesentat sibi statum mundi praesentem, i.e. sentit, §534, 751, praeteritum, i.e. imaginatur, §557, futurum, i.e. praevidet, §595. Sensationes animae humanae sunt repraesentationes singularum mundi partium sibi simultanearum, minus vel magis distinctae, confusae, vel obscurae, prout obiecta earum se ad corpus humanum habent, §751. Imaginationes animae humanae sunt repraesentationes singularum mundi partium praeteritarum, quae animam sentientem antecesserunt, s. ante illum sensationis actum exstiterunt; et hae quoque imaginationes sunt distinctae, confusae, obscurae, magis vel minus, prout obiecta earundem se ad corpus humanum habuerunt, §751. Praevisiones animae humanae sunt repraesentationes singularum mundi partium futurarum, post sentientis animae actum exstiturarum, minus vel magis distinctae, confusae, obscurae, prout obiecta earundem se ad corpus humanum habitura sunt, §751.

§753: Eodem modo, quo §752 de sensatione e. c. evicit eam esse in omni anima humana, ostendi id potest de reliquis animae actibus per experientiam in anima humana deprehendendis, per psychologiam empiricam enumeratis, §576 seqqu.

§754: Anima humana pro positu corporis sui distincte repraesentat, §741. Ergo intelligit, §402, et est spiritus, §742, 216. Hinc denuo patet, omnes animas humanas esse inaequales et unam omnium perfectissimam, §405. Anima humana est spiritus finitus, §743, pars huius mundi, §355.

§755: Omnis spiritus est substantia, §402. Ergo vis, §199, hinc quorundam accidentium inhaerentiae ratio sufficiens, §197, adeoque agens, §210. Cumque sit substantia intellectualis, §402, quasdam distinctas repraesentationes actuandi facultatem habet, §216. Ergo ad eas vim suam determinandi, §210, hinc appetendi, §663. Quicquid appetit, eius oppositum aversatur, hinc spiritus habet facultatem aversandi, §663. Appetitiones aversationesque spiritus sunt eius determinationes internae, §37. Ergo sunt cum reliquis eius determinationibus internis in universali nexu, §49. Ergo etiam cum reliqua ipsius cognitione, quae determinatio interna est, §37, adeoque fiunt pro lubitu spiritus, §712. Ergo spiritus habet arbitrium, §712, cumque lubitus ipsius possit distinctus esse, §402, liberum seu libertatem, §719.

§756: Anima humana spiritus est, §754. Ergo habet libertatem, §755. Cumque spiritualitas, intellectualitas, personalitas, §641, 754, libertas, simplicitas absoluta, §744, et incorruptibilitas ipsi conveniant absolute necessario, §746, non sunt eius modi, §108, hinc aut essentialia, aut attributa, quia sunt determinationes internae, §37, 52. Una eorum sublata tolleretur anima humana, §63. Hinc anima humana, quae prorsus nequeat distincte quid concipere, nec ex distincto se lubitu determinare, amittens omnem personalitatem et libertatem, constans pluribus viribus, ut partibus extra se invicem ponendis, et corrumpenda physice sunt chimaerae, §590.

§757: Anima humana est immaterialis et incorporea, §744, 422. Qui negat animam humanam esse immaterialem substantiam, est MATERIALISTA SIGNIFICATU PSYCHOLOGICO, cf. §395, et fallitur, sive eam pro mero corporis accidente habeat, §742, sive pro atomo materiali, §429, sive pro quocumque corpusculo subtilissimo, §426. Materialista universalis est etiam significatu psychologico talis, §395, sed non omnis animam humanam materialem substantiam putans materialista necessario universalis est, §395.

§758: Vis repraesentativa universi pro positu corporis humani in eodem, cum hinc pendentibus ipsius modis, est complexus determinationum animae internarum, quae mutationum eius et inhaerentium ipsi accidentium principia sunt §751-755. Ergo vis eadem cum determinationibus suis ex positu corporis pendentibus est natura animae humanae, §430. Hinc quicquid per hanc vim secundum leges regulasque singularum facultatum determinatam actuatur in anima humana, est naturale animae humanae, §470, quatenus contradistinguitur supernaturali, §469. Hoc significatu actiones etiam liberae et morales animae sunt naturales, §756, 755, licet non sint mere naturales, §709. Praeter hunc proprium significatum naturae in anima humana, et hinc naturalis in eadem, sunt alii improprii, et synecdochici, nunc ex confusione partis cum toto male orti, nunc inde quod ex peculiari modo, modificatione, vel statu naturae in anima humana conceptibilibus peculiare nomen inhaesit, et tunc reliquis naturalibus peculiari nomine destitutis, tale adeptis si contradistinguenda fuerunt, nomen generis remansit in significatu strictiori. Sic e. g. connata nonnumquam naturalia dicuntur contradistincta acquisitis, naturalia contradistinguuntur artificialibus, socialibus, arbitrariis, per consuetudinem demum impetratis, e. c. cf. §710.

§759: Quae in anima humana sibi succedunt naturalia animae humanae secundum leges vi ipsius praescriptas, fiunt respectu animae humanae secundum cursum naturae, §758, 471, et cum iis, quae coexsistunt in anima humana secundum easdem leges, contingunt secundum ordinem naturae respectu animae humanae, §473. Praeternaturalia, quae per vim ipsius repraesentativam pro positu corporis sui, secundum leges regulasque facultatum ipsius, non actuantur, quae si nec actuentur per naturam universam, sunt supernaturalia, §474.

§760: Anima humana mundi optimi est in nexu universali pneumatico, et pneumatico-mechanico maximo, §464, 754. Ergo connectitur cum singulis optimi mundi spiritibus et corporibus, §48, at inaequaliter, §272. Ergo cum uno corpore, cum uno spiritu maxime, §161.

SECTIO II SYSTEMATA PSYCHOLOGICA.

§761: SYSTEMATA PSYCHOLOGICA sunt sententiae, quae videntur ad explicandum animae et corporis in homine commercium aptae. Ergo systemata psychologica sunt systemata particularia, §462, vel simplicia, vel composita. §457. Illorum nullum possibile, praeter systema harmoniae praestabilitae, influxus physici, et causarum occasionalium forsitan psychologicum, §458.

§762: Posito uno ex systematis generalibus simplicibus, ponitur etiam unum ex psychologicis simplicibus, §761, 457. Ergo demonstrata harmonia praestabilita universali. §463, demonstrata simul est harmonia praestabilita psychologica. Posito tamen uno ex systematis psychologicis simplicibus non necessario unum aut simillimum ex generalibus ponendum est, §761, 457. Si anima et corpus humanum possunt per harmoniam praestabilitam in artissimo esse commercio, connectuntur etiam per harmoniam praestabilitam in mundo optimo, §461, ita, ut influxus physicus aut systema causarum occasionalium non admittenda sint, nisi ubi impossibile per harmoniam praestabilitam commercium, §462.

§763: Systema influxus physici psychologicum, quia simplex est, ponit omnes omnium animarum corporumque humanorum mutationes harmonicas contingere per influxum physicum, §457. Ergo si vel unica mutatio unius animae vel corporis humani harmonica, probari potest possibilis per harmoniam praestabilitam in mundo optimo: systema influxus physici in mundo optimo locum habere amplius defendi nequit, §762. Systema harmoniae praestabilitae psychologicum, quia simplex est, ponit omnes omnium animarum corporumque humanorum mutationes harmonicas contingere per harmoniam praestabilitam, easdem per solam vim infinitam contingere ponit ob eandem rationem systema causarum occasionalium psychologicum, §457. Ergo si vel una unius animae vel corporis humani mutatio harmonica impossibilis esset in optimo mundo per harmoniam praestabilitam: systema eius psychologicum locum habere in mundo optimo amplius defendi non posset. Si vel una unius animae vel corporis humani mutatio harmonica per harmoniam praestabilitam aut influxum physicum possibilis est in mundo optimo: nec systema causarum occasionalium amplius locum habere in mundo optimo defendi potest, §762, 460. Systema influxus physici psychologicum non magis. quam systema harmoniae praestabilitae et causarum occasionalium, patet per experientiam, §737, 738.

§764: Systema influxus physici psychologicum ponit animam humanam in corpus suum. corpus humanum in animam suam in mutationibus harmonicis influere realiter, §761, 450. Hinc per systema influxus physici psychologicum 1) in nullis mutationibus harmonicis, in corpore humano contingentibus, corpus agit vi propria, §212. Iam vero omnes mutationes corporis humani, ut partis mundi, quem anima repraesentat, possunt ex vi animae sufficienter cognosci, §354, 751. Ergo omnes sunt harmonicae, §448, et in nullis suis mutationibus corpus agit, secundum systema influxus physici psychologicum, vi propria, in omnibus realiter patiens ab anima. Si numquam agit corpus, nec reagit, §213. Ergo per systema influxus physici est in mundo actio transiens animae in corpus humanum sine reactione, quotiescumque anima in corpus suum agit, quod vel semel fieret contra §410,

§765: Per systema influxus physici psychologicum ponitur 2) corpus humanum in animam suam influere realiter, quotiescumque contingit in anima humana mutatio, quae ex vi corporis sufficienter cognosci potest, §764, 448. Ergo in mutationibus harmonicis, in anima obviis, per systema influxus physici psychologicum, realiter influit corpus, quod tamen in nullis suis mutationibus umquam agere per idem systema ponendum est, §764. Per systema influxus physici sentiendo anima prorsus non agit, §212, cum tamen vi sua propria sibi repraesentet statum mundi praesentem non minus, quam reliquos, §751.

§766: Corpus humanum constat elementis, §420, monadibus, repraesentantibus mundum suum, ex quibus singulis singulae eius partes cognosci possunt, §400, hinc et singulae mutationes animae, partes mundi, §354. Ergo omnis actio animae est mutatio harmonica, §448, 22. Iam omnis animae volitio et nolitio est actio eius, §210, 690. Ergo omnis animae humanae volitio et nolitio est mutatio harmonica eiusdem. Iam per systema influxus physici psychologicum anima humana in mutationibus suis harmonicis nullis agit vi propria, sed realiter patitur a corpore. Ergo per systema influxus physici anima in omnibus suis volitionibus nolitionibusque, nil quicquam agens, patitur a corpore, quod contra libertatem, §755.

§767: Per systema causarum occasionalium psychologicum 1) corpus humanum non agit in ullis suis mutationibus harmonicis, sed ens infinitum, §761, 452, unde eodem modo, quo §764 ostendebatur, patet, per systema assistentiae corpus in nullis suis mutationibus agere, sed solum ens infinitum. 2) Per idem systema anima humana non agit in mutationibus suis harmonicis, sed ens infinitum solum, §761, 452, unde eodem modo, quo §766 ostendebatur, patet, per systema assistentiae psychologicum animam humanam in nullis volitionibus nolitionibusque suis quicquam agere, et tantum realiter pati in iis ab ente infinito, quod itidem contra libertatem, §755.

§768: Per systema harmoniae praestabilitae psychologicum utraque pars commercii in se occurrentes mutationes harmonicas actuat vi propria ab altera parte Realiter patiens, §761, 448, hinc per systema harmoniae praestabilitae psychologicum ponuntur 1) motus arbitrarii corporis non minus, quam mere naturales ac vitales, per mechanismum ipsius et corporum illud circumdantium sufficienter determinari, 2) sensationes animae per ipsius vim repraesentativam non minus, quam liberrimas ipsius quasvis cogitationes. determinari sufficienter.: §758, 433.

§769: Pone harmonistam psychologicum rationem daturum mutationis alicuius harmonicae in homine, eamque petentem 1) ex vi ipsius illius partis commercii in qua mutatio harmonica observatur, 2) ex altera parte commercii, quam ipse supponit idealiter influere, 3) ex vi infinita, quam statuit concurrere, pone, inquam, eum falli, certissime veram rationem dedit, §448, 450, falsam licet per hypothesin addiderit. Pone in eodem casu influxionistam aut occasionalistam falli, magnam ille verae rationis partem non praeteriit solum, sed et negavit, §450, 452.

SECTIO III. ORIGO ANIMAE HUMANAE.

§770: Dum homo concipitur, anima in artissimo commercio futura cum eius corpore, quale in his terris hominibus est, aut iam praeexstitit, aut in ipsa conceptione, aut paullo post eam exsistere demum incipit. Qui primum ponit, PRAEEXISTENTIANUS1 vocatur.


1ein Freund des Vorherdaseins.

§771: In ipsa conceptione, aut paullo post eam, incipere demum exsistentiam animae humanae qui ponunt, aut eam ex parentibus oriri volunt et TRADUCIANI1 vocantur, aut eam admittunt tunc primum exsistentem ex nihilo, et dicuntur INDUCIANI2 (infusiani, coexsistentiani).


1ein Freund des Ursprungs durch den Übergang. 2ein Freund der augenblicklichen Schöpfung.

§772: Qui animam humanam ponit actuatam ex nihilo, CREATIANUS1 appellatur. Hinc inducianus est creatianus, §771. Praeexsistentianus potest esse creatiantis, §770. Traducianus non est creatianus, et v.v., §771. Traduciani sive ex parentum anima, ut flammulam ex flammula, sive ex eorundem corpore, derivent oriundam animam, aut oriri animam novam admittere tenentur ex parte parentum simplici, aut ex composita, §224. Si prius: anima non oritur, sed praeexstitit, §227; si posterius: anima nova non erit monas, sed compositum stricte dictum, §225, quod contra §756, 757. Anima non potest oriri, nisi ex nihilo, §745. Ergo non oritur ex parentibus, §228.


1ein Freund der unmittelbaren Schöpfung.

§773: PROPAGATIO ANIMARUM HUMANARUM PER TRADUCEM1 si dicatur unitio aliarum aliarumque semper animarum humanarum cum corpore, quale in his terris hominibus est, per continuam parentum subolisque successionem in mundo, qua genus humanum, quale in his terris est, ita propagetur, ut animae cum corporibus prolis transeant et traducantur ex corporibus parentum in sua loca propria, magis seorsim ubi habitent, potest concipi, 1) ut ortum animae simul involvat, i.e. ut anima interveniente conceptionis actu cum corpore, quale in his terris homini est, in artissimum Ventura commercium simul statuatur oriri, idque iterum vel ex parentibus, de quo §772, vel a parentibus, sumendo deum posse determinatam vim animae humanae indere, qua non nisi suae speciei aliqua individua possit ex nihilo producere, concurrente ipsius vi creatrice realitates plurimas in anima oriunda praestante, non nisi limitatis admodum aliquibus realitatibus ab anima parentum proficiscentibus. Hanc sententiam ponens dici potest CONCREATIANUS2.


1die Fortpflanzung menschlicher Seelen durch den Übergang. 2ein Freund der mitgetheilten Schöpfers-Kraft.

§774: Propagatio animarum humanarum per traducem potest concipi, 2) ut ortum animae non involvat, sed praeexsistens anima statuatur iam exstitisse ante interveniente m conceptionis actum in artissimo commercio cum parte seminis, aut accuratius animalculo spermatico, et sic retro, per plures generationes, sensim aucta et evoluta, ipsius animae vi repraesentativa, prout paullatim propius propiusque transformationi suae magnae et incrementis factum est corpus animalculi spermatici electi, quod in maius theatrum prodiret, §773.

§775: Ortus animae et propagatio animae per traducem possunt distingui, §773, 771. Ortum etiam animae per traducem qui ponunt ex parentibus, distingui possunt ab iis, qui eundem ponunt a parentibus derivandum, §773, 772. Ergo non omnis, traducem quomodocumque intellectum admittens, materialismi psychologici reus est, §772, 757.

SECTIO IIII. IMMORTALITAS ANIMAE HUMANAE.

§776: Quamdiu vel unica minima mutatio enti naturalis, vel generatim unicum Minimum accidens enti naturaliter inhaeret, durat eius natura, §469, 29. et ens vivit, §430. Quod si omnes mutationes enti naturales, vel generatim omnia ipsi naturaliter inhaerentia accidentia finiuntur s. cessant. finitur eius natura, §469, 23, et ens moritur, §430. Ergo VITA CORPORIS HUMANI1. s. duratio naturae eius, qua pollet, ut corpus humanum, continuatur. superstite vel unico minimo motu vitali vel arbitrario, ipsi, qua corpus humanum est. naturali, §733, 740. MORS CORPORIS HUMANI2, s. finis eius naturae, qua pollet, ut corpus humanum, est omnimoda motuum vitalium et arbitrariorum cessatio. Ergo mors definita §556 est mors corporis humani.


1das Leben. 2der Tod des menschlichen Leibes.

§777: Animal cum sit compositum ex anima et corpore, cum quo illa est in artissimo commercio, §740, natura eius est composita ex natura corporis et animae in commercio artissimo positorum, §430. Hinc quaedam mutationes harmonicae animae corporisque in artissimo commercio positorum dum exsistunt, VIVIT ANIMAL1. Cessatio omnium actionum harmonicarum animae et corporis in artissimo commercio positorum, est MORS ANIMALIS2. Iam per mortem corporis cessant omnes harmonicae mutationes animae et corporis morientis in artissimo commercio positorum, §776, 448. Ergo mors corporis est etiam mors animalis, mors corporis humani mors hominis, §740. Ergo mors §556 definita est mors hominis, §776.


1lebt. 2stirbt das Thier.

§778: MORS ANIMALIS vel ABSOLUTA1 est, cessatio omnium cum omni corpore animali mutationum animae harmonicarum, vel RESPECTIVA2 tantum (transformatio et metamorphosis animalis), cessatio mutationum harmonicarum animae cum aliquo certo tantum corpore, quocum in artissimo fuerat commercio. Mors hominis vel absoluta est, vel respectiva tantum, i.e. moriente corpore, quale in Ms terris hominibus esse experimur, aut omne animae humanae cum aliquo corpore cessat commercium artissimum, aut venit cum alio in novum eiusmodi commercium, §776, 777.


1der schlechterdings. 2der nur verhältnissweise so genannte Tod des Thieres.

§779: Cum quotidie quaedam partes corporis humani cessent esse cum anima in artissimo commercio, quaedam in illud veniant, patet, quo sensu dici possit homo quotidie mori, quotidie reviviscere, §777. Sententia, qua mors hominis nil. nisi transformatio animalis, esse ponitur, vocatur EXSILIUM MORTIS1 (absolutae).


1der aufgehobne Tod.

§780: VITA ANIMAE HUMANAE1 s. naturae eius duratio, continuatur, dum vel unicum minimum superstes est accidens ipsi qua est anima humana naturale, §776. Iam autem, dum durat anima humana, in eadem est perceptio s. repraesentatio Status mundi et sui praeteriti, praesentis et futuri, §742, 400, quae pro positu certi corporis possit esse distincta, §741, accidens, §191, ipsi naturale, §758. Ergo anima humana, dum exsistit, vivit. MORS ANIMAE HUMANAE2 s. finis naturae eius est simul exsistentiae. Iam omnis animae humanae exsistentia, natura, vita est in se contingens, §743, 430. Ergo mors animae humanae est in se possibilis, §81, 104.


1das Leben. 2der Tod der menschlichen Seele.

§781: MORTALE1 est, quod potest mori, et possibilitas moriendi est MORTALITAS2. Quod non potest mori, est IMMORTALE3, et impossibilitas moriendi est IMMORTALITAS4. Mortalitas et immortalitas sunt vel absolutae, vel hypotheticae, §15, 16. Non absoluta solum, sed et hypothetica satis magna mortalitas corpori humano et homini competit, §777, 168, animae non nisi absoluta, et hypothetica annihilandae, §745, 780. Immortalitas animae non quidem absoluta tribui potest, §780, quia tamen sexcentis modis, quibus corpus mori potest, non mori potest indestructibilis, §746, admodum magna ipsi convenit immortalitas hypothetica. Nulla substantia huius mundi, §354, 358, annihilatur, §227, 228. Ergo anima humana moriente corpore, quale in his terris homines habent, superstes vivit immortaliter, §780, 742. THNETOPSYCHITAE5 animam humanam mori cum corpore ponentes errant.


1sterblich. 2Sterblichkeit. 3unsterblich. 4Unsterblichkeit. 3Freunde des Seelen-Todes.

SECTIO V. STATUS POST MORTEM.

§782: Anima humana post mortem (corporis et hominis, quales in his terris experimur) servat spiritualitatem, libertatem, personalitatem, §781, 756. Servatam memoriam sui intellectualem si dixeris immortalitatem, hoc etiam significatu anima humana immortalis est, §781, 641. Qua usum, aut perceptiones eius totales per longius tempus non nisi sensitivae sunt, aut mox intellectuales nanciscitur. Prius ponentes sunt HYPNOPSYCHITAE1, qui si negent umquam animam post mortem huius corporis intelligere, PSYCHOPANNYCHITAE2 sunt. Anima humana ante mortem non nihil clare distincteve cognoverat. §754. Haec realitas, §520, numquam omnino sterilis, §517, qua realitas est, non. nisi realitates, habet in indefinitum consectaria, §140, et est in indefinitum in universali nexu cum animae spiritualitate, intellectu, ratione, denuo realitatibus. §531, 49, quae non, nisi realitates, habent. qua tales, consectaria in indefinitum, §23, 140. Hinc nexus inter cognitionem huius vitae claram distinctamve et spiritualitatem, intellectum, rationem animae, est denuo realitas consectaria realia habens in indefinitum, §140. Naturalia autem horum omnium consectaria realia non possunt in indefinitum augeri, §23, 162, citra perceptiones distinctas, §631, ratiocinia, §642, volitiones nolitionesve, §665, 690. Hinc anima humana post mortem servans suam naturam. §780, 781, naturaliter, tandem saltim, vitani etiam intellectualem actionibus spiritualibus exserit, §639, et errant psychopannychitae.


1Vertheidiger des Seelen-Schlafes. 2der ewigen Nacht.

§783: Anima humana post mortem intelligens, aut personalitatem etiam in tantum exserit. ut distincte recordetur Status sui in hac vita, aut minus, §782. Posterius ponentes dici possunt PATRONI LETHAEI POCULI1. Prius est naturalius, §583, 561.


1Freunde des Bechers der Vergessenheit.

§784: Status animae humanae post mortem potest considerari, 1) posita hominis morte absoluta. §778. Tunc ponitur anima humana post mortem omni corpore destituta, seu nullum corpus esse, cum quo in artissimum denuo venerit commercium, §742, 740. 2) posita morte hominis respectiva tantum, ut cum novo corpore in artissimum iterum missae commercium, §778. Initium novi cum novo corpore commercii artissimi PALINGENESIA2 (regeneratio, metensomatosis et metempsychosis latius sumpta) dicitur. Hanc ponentes vel simul lethaeo patrocinantur poculo, novumque corpus ponunt, qualia in bis terris nota sunt, vel neutrum ex bis cum illa ponunt. Priores defendunt METEMPSYCHOSIN strictius dictam et CRASSAM2 improbabiliter, §783.


1der Tausch des Leibes gegen einen ändern. 2die grobe Seelenwanderung.

§785: Anima humana durans post mortem corporis, quod in bis terris habuit, §781, singulas adhuc partes huius universi repraesentat, §752, 780, ergo et eiusdem corpora, §155. Corpora ipsi simultanea in eam agunt, ab eadem patiuntur, ipsa a corporibus sibi simultaneis patitur, in ea influit, §408, sed non in duo ex illis aequaliter influit, nec a duobus ex illis aequaliter patitur, §272. Ergo unum corpus est, quocum anima humana post mortem corporis durans in artissimum venit commercium, §448, 739. Hinc si anima eiusmodi separata dicatur, intelligendum id est respective ad corpus, quale hominibus in his esse terris experimur, et mors hominis non est, nisi transformatio animalis, §779, et palingenesia, quae tamen cum metempsychosi crassa male confunderetur. §784.

§786: Anima humana post mortem corporis huius durans est cum alio in artissimo commercio, §785. Novum illud corpus in diversis suis statibus huic corpori, nunc minus, nunc magis erit congruens, §270, 265. Ergo aliquis ipsius status erit, in quo corpori. quod in hac vita fuerat in artissimo cum anima commercio, congruentissimum erit, §161, hinc idem, §70.

§787: Sicut perfectio spiritus finiti 1) vel absolute necessaria est. vel contingens, §147, 2) vel naturalis, vel supernaturalis, §496, 3) vel interna, vel externa, §98, 4) vel moralis late dicta, vel minus, §723: ita et bona spiritui, quibus illa positis ponitur, §100, sunt 1) vel metaphysica, vel contingentia, §147. 2) vel naturalia, vel supernaturalia, §469, 3) vel domestica, vel adventicia, §660, 4) vel moralia late dicta, vel minus talia, §723. Moralia late dicta spiritui dato cum eius Libertate propius connectuntur, vel ut rationes, §14. a priori, §24, et ut antecedentia certi eiusdem status, vel ut rationata, §14. a posteriori, §24, et ut consectaria certi eiusdem status, §596, vel utrimque. §24. Quae pendent a data libertate propius, STRICTE MORALIA1 dicuntur et non numquam simpliciter. Hinc BONA spiritui propius ex eius libertate pendentia sunt STRICTE MORALIA2, et perfectio his positis ponenda BEATITUDO3. Complexus perfectionum spiritui convenientium est FELICITAS4. Complementum beatitudinis ad felicitatem finiti spiritus est PROSPERITAS5, et bona, quibus positis ponitur, sunt PROSPERA6 (physica stricte dicta). Felicitas spiritus finiti est complexus prosperitatis et beatitudinis.


1sittlich in engerer Bedeutung. 2sittliche Güter in engrer Bedeutung. 3Seligkeit. 4Glückseligkeit. 5gutes Glück, Wohlfart. 6Glücks-Güter.

§788: MALA spiritus ab eius libertate propius pendentia sunt STRICTE MORALIA1, §787 (mala culpae, peccata), MALA LATE MORALIA2 spiritui sunt cum eius libertate propius connexa. Imperfectio ex his est CORRUPTIO MORALIS LATE3, ex il lis STRICTE DICTA4. Complexus imperfectionum spiritui convenientium est INFELICITAS5. Complementum corruptionis stricte moralis ad infelicitatem finiti spiritus est MISERIA6, et mala, quibus positis ponitur, sunt DAMNA LATE DICTA7 (mala physica stricte dicta). Infelicitas est complexus miseriae corruptionisque moralis.


1das sittlich Böse in engrer. 2in weitrer Bedeutung. 3das sittliche Verderben in weiter. 4in engerer Bedeutung, oder Unseligkeit. 5Unglückseligkeit. 6Elend. 7Widerwärtigkeiten, Leiden, ein schmerzendes Übel.

§789: Anima humana in HAC VITA1, i.e. dum vivit in commercio artissimo cum corpore, quale hominibus in his terris esse experimur, mutatur continuo, §418, 754. Harum mutationum nulla est obiective indifferens absolute, §654. Omnes ergo vel bonae vel malae sunt, vel utrumque. Quae mutationes animae bonae malaeque simul sunt, uti sunt omnes, §264, eae vel bonae malaeque simul sunt aequaliter, vel inaequaliter, §70. Magis bonae, quam malae plus ponunt felicitatis, quam infelicitatis, magis malae, quam bonae plus ponunt infelicitatis, quam felicitatis, adeoque a potiori denominandae priores bonae, posteriores malae sunt, §787, 788.


1in diesem Leben.

§790: Pone rem tantum totaliter malam, quantum est bona, non haberet ea summum realitatis gradum, §246, 248. Ergo esset ens finitum, §248, hinc contingens, §257, adeoque oppositum eius esset possibile, §101, cumque ipsius exsistentia esset contingens, §109, oppositi eius exsisteutia esset possibilis, §101. At oppositum rei eiusmodi non posset, nisi extra eam, exsistere, §81, 7, et esset bonum et malum ipsi rei positae totaliter aequale, §81, 267. Ergo possibilia forent duo extra se invicem actualia totaliter aequalia, quod contra §272. Ergo res, quae tantum totaliter bona esset, quantum mala, non potest exsistere. Ergo nec dantur mutationes animae humanae, nisi vel bonae, vel malae. Ergo omnis anima humana in hac vita vel felix est, vel infelix, §789.

§791: Anima humana durans post mortem corporis continuo mutari pergit, §781, 782. Ergo quovis durationis ipsius momento augetur eiusdem felicitas, vel infelicitas, §790, 162. Ergo ANIMA humana durans post mortem corporis, aut maiori fruetur, quam in hac vita, felicitate, et est BEATA1, aut maiori laborabit infelicitate, et est DAMNATA2. Beatitudo, quam anima post hanc vitam semel ingressa ponitur, aut coexsistet animae, dum durat, aut succedet eidem aliquando damnatio. Damnatio, quam anima post hanc vitam semel ingressa ponitur, aut coexsistet animae, dum durat, aut succedet eidem aliquando beatitudo, §790, 789. Prius in utroque casu naturalius est, §139, 140.


1eine selige. 2verdammte Seele.

SECTIO VI. ANIMAE BRUTORUM.

§792: Omnis anima cum sit id in ente, quod sibi alicuius esse potest conscium, §504, habet facultatem cognoscitivam, §519, eamque vel inferiorem tantum, vel etiam superiorem, §520, 524. Prior erit ANIMA MERE SENSITIVA1. Animal, quod animam habet mere sensitivam, BRUTUM2 est; cuius anima spiritus est, est ANIMAL RATIONALE3. Ergo homo est animal rationale, §754, 740.


1eine bloss sinnliche Seele. 2das Vieh. 3ein vernünftiges Thier.

§793: Animae brutorum sunt cum corpore animali in artissimo commercio, §740, hinc corpus suum clare obscureque repraesentant, §792, 736. Ergo sunt vires repraesentativae universi pro positu corporis brutorum in eodem, §741, hinc substantiae, §198, monades, §234, entia simplicia, §230, non habent partes extra partes, §224, finitae, §202, 792, indivisibiles, §244, hinc physice incorruptibiles, §746, immateriales et incorporeae, §422, sensatione, imaginatione, praevisione et reliquis sine distincta cognitione actuandis per vim repraesentativam universi pro positu corporis facultatibus instructae, §792, hinc appetitu et aversatione sensitivis, §667, et arbitrio, §718, instinctibus, fugis, et stimulis impellendae, §677, etiam ad affectus, §678.

§794: Cum quaestionibus: an bruta habeant animam, an rationalem, facilioribus, §792, 793, ne confundantur: 1) an omnia in his terris phaenomena, praeter humanum, corpora destituantur anima, §504, 2) an quaedam eorum sint sedes animae rationalis, §745, 3) an omnia, quae sunt corpora animalia, vel iam nunc aliquo rationis usu gaudentis, vel tandem gavisurae, §782, 639.

§795: Animae brutorum destituuntur intellectu, §792. Ergo non sunt spiritus, §402, carent personalitate, §641, ratione, §640, voluntate, noluntate, §690, et libertate §719, nec sunt immortales, ut animae humanae, §781-784, nec felicitatis nec infelicitatis aut nunc, aut olim capaces, §787, 738.

SECTIO VII. FINITI SPIRITUS, EXTRA HOMINEM.

§796: SPIRITUS maiori intellectus gradu essentiali praediti, quam qui est hominis, sunt SUPERIORES1, minori, INFERIORES2. Sunt utrique finiti, vel felices, vel infelices, §790, illi AGATHODAEMONES3 (calodaemones), hi CACODAEMONES4.


1höhere. 2niedrigere. 3gute. 4böse Geister.

§797: Omnis spiritus finitus, sive superior fuerit homine, sive inferior, actualis habet corpus, quocum est in artissimo commercio, §785, 796, vel ad certum extra se centrum constanter gravitans, vel minus. Prior est incola certi corporis in universo totalis, eiusque vel fixi, vel vagi, e. c.

§798: Quemcumque spiritus superior finitus habuerit gradum intellectus, non tamen habet maximum, §248, hinc non omnia distinctissime repraesentat, §637, sed ita, ut ex corpore eius cognosci possit, cur haec, non alia, purius, profundius, distinctius, confuse, obscure repraesentet, §797, 512. Ergo spiritus finitus omnis habet facultatem cognoscitivam inferiorem, §520.

§799: Nullus finitus spiritus sive superior homine fuerit, sive inferior, potest physice corrumpi, §746; hinc dissoluto vel maxime aliquo ex ipsius corporibus, tamen superstes erit, nisi annihiletur, §745, dum durat, servat personalitatem, crescente potius, quam decrescente, aut omnino cessante intellectus, rationis, libertatis usu, §782, et naturalius ipsi est, praeteriti Status sui distincte meminisse, quam lethaeum poculum, §783. Ergo omnis spiritus finitus est natura sua, i.e. per vim ipsius repraesentativam universi, §782, immortalis, ut anima humana, §781, 783, naturalius in beatitudine vel damnatione, quam semel ingressus est, §787, 791, dum durat, perdurans, quam ut semel insigniter beatus damnetur, aut v.v., §791.

PARS IIII. THEOLOGIA NATURALIS.

PROLEGOMENA.

§800: THEOLOGIA NATURALIS est scientia de deo, quatenus sine fide cognosci potest.

§801: Theologia naturalis prima philosophiae practicae, teleologiae et theologiae revelatae principia continet. Ergo refertur, §2, cum ratione ad metaphysicam, §1.

§802: Theologia naturalis 1) conceptum dei, 2) operationes eius considerat.

CAPUT I. CONCEPTUS DEI.

SECTIO I. EXSISTENTIA DEI.

§803: ENS PERFECTISSIMUM1 est, cui summa in entibus est perfectio: i.e. in quo tot, tanta, tantum in tot et tanta consentiunt, quot, quanta, quantum in plurima et maxima possibilium in ullo ente consentire possunt, §185. Est ergo in ente perfectissimo quaedam pluralitas absolute necessario, §74.


1 das vollkommenste.

§804: Praedicata entis perfectissimi dicuntur eius perfectiones. In ente perfectissimo tot sunt perfectiones plurimum consentientes, quot in ente simul esse possunt, quot sunt compossibiles, §803.

§805: Omnis entis perfectissimi perfectio tanta est, quanta ullo in ente esse potest, §803, 804.

§806: Ens perfectissimum est ens reale, §803, 135. Ergo illi convenit realitas tanta, quanta in ente esse potest. Ens perfectissimum est realissimum, §805, 804, in quo plurimae maximae realitates, summum bonum et optimum metaphysice, §190.

§807: Omnes realitates sunt vere positiva, nec ulla negatio est realitas, §36. Ergo si vel maxime coniungantur in ente omnes, numquam ex iis orietur contradictio, §13. Ergo omnes realitates sunt in ente compossibiles. Iam ens perfectissimum est entium realissimum, §806. Ergo enti perfectissimo convenit omnitudo realitatum, earumque, quae ullo in ente esse possunt, maximarum, §805, 190.

§808: Posita realitate tollitur negatio, §36. Iam in ente perfectissimo ponendae realitates omnes, §807. Ergo tollendae omnes negationes.

§809: In omni impossibili aliquid simul ponendum et tollendum est. §7. Id vel negatio, vel realitas, §36, 9. Realitas in ente perfectissimo nulla tollenda est, §807. Negatio in ente perfectissimo nulla ponenda est, §808. Ergo nihil in ente perfectissimo simul tollendum est, et ponendum. Ens perfectissimum est possibile, §8.

§810: Exsistentia est realitas cum essentia et reliquis realitatibus compossibilis, §66, 807. Ergo ens perfectissimum habet exsistentiam, §807.

§811: DEUS1 est ens perfectissimum. Ergo deus actualis est, §810, 55.


1Gott.

§812: Dei praedicata perfectiones sunt, §811, 804, omnes realitates maximae, §807. Ipsa eius possibilitas est maxima, 1) interna et absoluta, §165, dum in eodem plurima maxima sunt compossibilia, §805, 807, 2) externa et hypothetica, dum fecuudissimae gravissimaeque in eodem rationes in omni mundorum omnium possibilium. nexu rationata habent, quae extra deum esse possunt, fecundissima, gravissima, §168.

§813: In deo nullae sunt negationes, §808, ergo nec negationes stricte dictae, nec privationes, §137, nec malum metaphysicum, nec contingens, §146, nec physicum, nec morale quocumque significatu, §788.

§814: In conceptu dei notae non solum totaliter negativae impossibiles. §525, sed et partialiter tales vere, §813, 808, licet nobis multa in ipso maxime realia negativa esse videantur, §12, quia partim negationes affirmativis terminis exprimimus, partim negationem negationis affirmare non satis meminimus, §36, 81.

§815: PERFECTIONES dei vel sunt in eodem absolutae, vel respectivae, et in his quaedam relativae, §37: aut possunt a nobis repraesentari sine actionis nota, QUIESCENTES1, aut non possunt, OPERATIVAE2.


1 ruhende. 2wirksame Vollkommenheiten.

§816: Perfectio dei interna, ex qua reliquae tandem omnes internae possunt ita deduci, ut ipsa postea nequeat a vitaturis circulum ex.alia perfectione dei interna deduci, est conceptus dei primus, §40, 39. Iam ex infinitis dei perfectionibus talis reliquarum deductio est possibilis, §24, 49, dum quaelibet est ratio maxima, §812, 166, et sufficientissima, §169, hinc et ultima simpliciter, §170, maxima essentia, §171. Ergo infiniti sunt conceptus de deo primi, quorum tamen quilibet pro essentia sumptus est essentia dei unica, §40, 77.

§817: Licet in deo sit nexus maximus, §808, 167, et maxime universalis, §172, ita ut in eodem ex omnibus omnia verissime, §876: tamen ex una perfectione dei facilius a nobis reliquae eius perfectiones cognoscuntur, quam ex alia, §527. Ergo eam pro essentia sumere praestat, ex qua facillime reliquas deducere speramus, §816. Tantum abest, ut omnis pluralitas in deo sit impossibilis, ut potius in ipsa eius essentia et per eandem quaedam absolute necessario ponatur pluralitas, §812, 816.

§818: Deus praeter essentiam, quamcumque sumpseris, §817, determinatus est, qua reliquas etiam perfectiones internas, §816, tantum, quantum potest quicquam, qua interna, determinari, §812. Ergo deus actualis est, §54.

§819: Deus. qua exsistentiam, determinatus est. §818, 811. Ergo deus est ens, §61, 57, nec negativum, nec privativum non. ens, §7, 54.

§820: A posse dei ad esse eiusdem valet consequentia, i.e. exsistentia eius per essentiam ipsius sufficienter determinatur, §809–811, et quidem maxima, §805, complexus plurimarum maximarum affectionum in ullo ente compossibilium, s. maximae essentiae, §816, quamcumque sumpseris, §817, complementum, §55, aeternum, §302.

§821: Deo convenit unitas, §819, 73, maxima, §812, inseparabilitas plurimarum maximarum realitatum, §173, hinc patet, 1) qui possit eminenter dici perfecta unitas, quae exempli loco esse potest, quomodo et maxime steriles visae in dei perfectionibus sint tamen eiusdem essentia, §816, 2) posita summa dei unitate, non tantum non tolli, sed etiam poni quandam inseparabilium in eodem pluralitatem, §74.

§822: Deo convenit veritas transcendentalis, §819, 90, maxima, §812, summus perfectionum ipsius ordo, §175, 89, summa possibilitas, §812, summus nexus, §817, summa cum fortissimis regulis convenientia, §179, 184, qualis lex optimi generatim: Optimum iungatur optimo, §482, 187, et optimi in entibus: optimum compossibilium in ente perfectissimo coniungatur optimo, §803.

§823: Deus non actualis esset ens omnibus realitatibus gaudens, cui quaedam tamen deesset, §66, 812, determinatus, qua omnes perfectiones internas, quantum ens, qua interna, determinari potest, §818, et tamen, qua aliquas, non ita determinatus, §54. Ergo oppositum exsistentiae divinae est in se impossibile, §15. Exsistentia dei est absolute necessaria, §102. Deus est ens necessarium, §109, cuius summa exsistentia, §820, est eiusdem essentia, §819, salva tamen §817.

§824: Si deus non actualis esset, falsum esset principium contradictionis, §823, 7, primum et formae et materiae principium in omnibus demonstrationibus nostris. Ergo licet multae scientiae possint demonstrari complete citra ullam praemissam theologicam, §800: non tamen essent, aut ipsae, aut earum obiecta, e. g. §61, 354, 504, immo ne possibilia quidem essent, §8, nisi deus actualis esset.

§825: Deus est ens necessarium, §823, 824. In ente necessario non sunt modi, §111. Ergo in deo non sunt modi, s. accidentia praedicabilia.

§826: Si quid IN ENTE NECESSARIO deprehendimus, quod repraesentatis in ente contingenti partialiter simile, partialiter diversum ab iis est, discrimina tamen non satis intelligimus, nec nomen ipsi peculiare invenimus: illud dicimus EIUS, QUOD IN ENTE CONTINGENTI SIMILE notavimus, ANALOGON, DEOque TRIBUITUR PER ANALOGIAM, si realitates in eius conceptu regnare videntur, per EMINENTIAM1 (excellentiam), si negationes, PER REDUCTIONEM2 (via negationis).


1in unendlich-ausnehmender. 2in geläuterter Bedeutung.

§827: Si in ente necessario quaedam deprehendimus, quae hypothetice necessaria esse est absolute necessarium, quatenus, qua hypotheticam necessitatem, modis similia sunt, §108, dicuntur MODORUM ANALOGA1, §826, quatenus ea in deo exsistere hypothetice necessaria absolute necessarium est per essentiam, §823, 54, attributa sunt, §107. Hinc attributa divina possunt dividi in simiiora attributis finitorum, et modis finitorum. Ultima etiam vera sunt attributa, cum ratio sufficiens in essentia dei sit, 1) exsistentiae eorundem, quatenus contradistinguitur indeterminationi, §54. Ens contingens potest esse, qua multa, indeterminatum, §34, 134. Ens necessarium, qua nulla, et quidem per essentiam, §820. 2) durationis, aeternitatis, et immutabilitatis eorum, quae sunt semel in deo. In contingentibus entibus essentialis limes est ratio sufficiens, cur debeant continuo mutari, dum exsistunt, interne. In ente necessario essentialis infmitudo est ratio sufficiens oppositi: 3) cur alia loco horum, ab aeterno in aeternum in deo exsistere potuissent, et hinc, 4) cur horum, non aliorum exsistentia sic, non aliter, determinata sit, non nisi per hypotheticam necessitatem, §102.


1das den Zufälligkeiten ähnliche.

§828: SANCTITAS1 est realitas entis, qua plures illius imperfectiones vere tales tolluntur, hinc SANCTISSIMUM2 est, cuius realitate omnes eius imperfectiones tolluntur. Iam per omnitudinem realitatum maximarum in deo omnes in eodem imperfectiones tolluntur, §142, 808. Ergo deus est sanctissimus.


1 Heiligkeit. 2das Allerheiligste.

§829: In deo nulla est imperfectio, §828. Ergo nec essentialis, nec accidentalis, nec interna, nec externa, §121, 808. Idem patet ex §813.

§830: In deo est ratio sufficiens, cur ipsi inexsistant ipsius perfectiones, §822, 823. Ergo vis stricte dicta, §197. Hinc deus est substantia, §199.

§831: Deus habet vim, §830, maximam, §812. Ergo plurimis maximis actuandis accidentibus sufficientem, §203.

§832: Accidentia non exsistunt extra suas substantias, §194. Ergo vis actuandis plurimis maximis accidentibus sufficiens sufficit actuandis plurimis substantiis. Ergo omnibus, §191, 247. Vis alicui actuando sufficiens est POTENTIA1. Hinc OMNIPOTENTIA2 est vis actuandis omnibus sufficiens. Deus est omnipotens, §831.


1 Gewalt. 2Allgewaltigkeit.

§833: Absolute impossibilia nihil sunt, §7. Ergo qui posset absolute impossibilia, nihil posset, §469. Deus potest omnia, §832. Ergo dei omnipotentia non extenditur ad absolute impossibilia. Impossibile alicui est, ad quod actuandum vires eius non sufficiunt, §469. Hoc significatu deo nulla res impossibilis. Omnis res ergo nobis et omni finito impossibilis deo possibilis est, §832.

§834: Miracula sunt possibilia, §475. Dei vis ad omnia possibilia actuanda sufficit, §832. Ergo deus potest patrare miracula rigorosa, §477, 833.

§835: Deus potest actuare omnes mundos possibiles, §832. Ergo et optimiim, §436, et imperfectissimum sine exceptionibus, §442.

§836: Deus est substantia, §830, nec habet modos, §825. Ergo est substantia necessaria, §202, nec statum internum habet, §206, nec modificabilis est, §209. Unde denuo patet, mundum esse non posse modificationem dei, §388.

§837: Ortus et interitus omnis, ortus ex nihil o et annihilatio substantiae necessariae sunt absolute impossibiles; deus est substantia necessaria, §836. Ergo ortus et interitus omnis in deo est absolute impossibilis, §227, 228.

§838: Omnis substantia monas est, §234. Deus est substantia, §830. Ergo monas est, et ens simplex, §230. Posita summa dei simplicitate, tollitur quidem eum ulla ratione compositum esse partibus extra partes, §224, non autem tollitur diversitas plurium in deo, §817, realissima, §807, quia etiam in finitis falsum est, omnia realiter diversa esse extra se invicem posita, §755.

§839: Deus est ens necessarium, §823, 824. Omnis entis necessarii determinationes sunt absolute et interne immutabiles, §132. Ergo deus absolute et interne est immutabilis, §126, 127. Idem sic patet: si deus absolute et interne mutabilis esset, saltim quaedam eius perfectio interna posset post aliam exsistere, §124. Hinc illius, quae ante eam exsistere potuisset, posset tolli exsistentia. Haec est realitas deo interna, §37. Ergo quaedam ex realitatibus dei possent separari ab aliis, §72, quod contra summam dei unitatem, §821.

§840: Si deus esset compositus, esset extensus, §241, ipsique vis inertiae tribuenda esset, §832, 294. Hinc esset materia, §295. Ergo divisibilis, §427, adeoque interne mutabilis, §244, 126, quod contra §839. Ergo deus est ens simplex, §224. Cumque sit substantia, §830, est monas, §230. Denuo patet, errare materialistas universales, §395.

§841: In deo non sunt simultanea extra se invicem posita, partes ipsius, §840, hinc nec spatium, §239. Ergo deus non est extensus, nec eo significatu spatium replet, quo extensa illud replere dicuntur, §241.

§842: Deus non habet magnitudinem quantitativam, §838, 243, licet sit ens maximum, §161, plurimarum maximarum realitatum, §807, 812. Denuo patet, deum esse indivisibilem et absolute quidem, §244.

§843: Omnitudo realitatum, quae esse possunt, maximarum est gradus realitatis maximus, §247, 248. Hic deo enti realissimo convenit, §807, 812. Ergo deus est ens infinitum reale, §248. Idem patet ex eo, quod deus ens necessarium, §823, 258.

§844: Omnes dei perfectiones habent gradum realitatis suae, quem in ente habere possunt, maximum, §812. Hinc et ipsae omnes sunt infinitae, §248. Ad summam cuiusvis harum perfectionum realitatem pertinet consensus in ente perfectissimo, §139, 140. Ergo in quo una infinita realitas, in eo omnes, in quo omnes, in eo summae, §843. Ergo in quo est una realitas infinita, deus est, §811. Hinc colligi potest, qua ratione plures perfectiones dei possint, nunc hae, nunc illae, ceu conceptus primi, sumi, §816, et cur nequeat extra deum aeque potens, ac ipse, auctor mali admitti. MANICHAEISMUS est sententia aeque potentem deo auctorem mali ponens exsistere, et error est.

§845: Deus est actu, quicquid esse potest, qua perfectiones internas, §843, 259. Denuo patet, deum esse interne immutabilem, §252, et ens necessarium, modo caveatur circulus, §843, 256.

§846: Plures dii sunt impossibiles. Dum enim essent plures, partim essent diversi, §74, hinc esset in uno, quod non esset in altero, §38. Hoc aut esset realitas, aut negatio, §36. Si realitas esset, ille, cui deesset, non foret deus, §807. Si negatio esset, ille, cui inesset, non foret deus, §808. Si poneretur una realitas esse in uno, sed alia aequipollens in alio, in neutro esset omnitudo realitatum, hinc neuter esset deus, §807. Cum ergo deus, quem hucusque meditati sumus, §811–845, ita sit summe unum omnium realitatum maximarum absolute inseparabilium, §821, ut aliud unum alterumve ab hoc diversum non sit, nec esse possit, quod deum esse necessarium esse, hucusque vidimus, §811–845, deus, quem hucusque meditati sumus, deus est unicus, §77. POLYTHEISMUS1 est sententia plures deos ponens, et error est. Nos potius vere in deo summam unicitatem veneramur, qua ens maximum, §842, ab omnibus, etiam maximis in suo genere, e. g. natura mundi optimi universa, et spiritu finitorum maximo, per plurimas maximas differentias, §844, distinguitur, §173. Haec differentia maxima extenditur ad ipsas relationes ita, ut talis et tanta relatio inter rem, quae deus hucusque consideratus non est, et tertiam intercedere nequeat, qualis et quanta inter hunc deum, et datam rem tertiam, §812, 817. Hac summa unicitate dei tollitur quidem aequalitas ullius rei, quae non est deus, etiamsi alias maxima, cum eodem, et similitudo non solum paene totalis, sed etiam tollens infinitam dissimilitudinem inter deum et alia omnia ponendam, §844, non vero tollitur pluralitas maximorum intra deum et horum summe eorundem infinita simul differentia respectiva, §37, 174, sed potius ponitur in infinitis characteribus, deum a rebus omnibus quid distinguat, §67.


1 die Vielgötterei.

§847: Denuo patet dei simplicitas. Si enim deus compositus toret, eius partes essent substantiae extra se positae, §225, 282. Harum unica tantum esset substantia infinita, §846. Ergo reliquae finitae, §77, 248. Hinc in deo ponendae essent quaedam imperfectiones absolute necessariae, §250, 155. Quod contra §828.

§848: Deus non habet figuram, §280, 847. ANTHROPOMORPHISMUS CRASSIOR est error deo figuram e. g. humanam tribuentium, SUBTILIOR est error, qui deo imperfectiones rerum finitarum e. g. hominum tribuit, §828.

§849: In deo non sunt successiva, §839, 124. Ergo nec est in deo tempus, §239. Non est in tempore ita, ut partem successivorum constituat, §124, 837. Dumque ortus et interitus ipsi sunt absolute impossibiles, §837, habet durationem, §299, maximam, §812, solam realiter infinitam, §844, 846, hinc aeternus est, §302, et omni tempori coexsistens sempiternus, §303, fuit, est, erit, §298. Deus exsistit.

§850: Si ponatur ens contingens aeternum, aeternitas eius multum ab aeternitate dei differt, §67. 1) Duratio eius continuis modificationum successionibus est obnoxia, §209, 836, 2) aeternitas eius non habet quidem fines protensionis, at ideo tamen nondum realiter infinita dici potest, §259, 849, 3) aeternitas eius esset tempus sine initio et fine, unde posset infinitum dici, at mathematice, non ideo realiter, §248, 849, quia, ens successivum, §238, numquam est actu, quicquid esse potest, qua determinationes internas, §259.

§851: Deus est ens necessarium, §823, 824, et infinitum, §843. Hinc est ens a se et independens, §310. Exsistit, §849, ita, ut non sit causatum extra ipsum positi alterius, causa effectuum suorum simpliciter talis, §318. Omnes dei perfectiones sunt realiter infinita, §844, hinc nulla perfectio dei est causatum extra deum positi, nec esse potest, §381, 248, 310. At passio esset praedicatum dei, quod esset causatum alicuius extra deum positi, §210. Ergo deus est omnino impassibilis, a nulla re extra se posita patitur, nec idealiter, nec realiter, §212, nec quicquam extra eum positum in eum agit, §210, ergo nec reagit, §213. Omnis dei actio in Universum est sine reactione, tam ideali, quam reali, §212.

§852: IMAGINES1 sunt 1) signa figurae alterius. Iam deus non habet figuram, §848. Ergo imagines dei hoc significatu sunt impossibiles, §347. 2) alteri in notabili gradu similia. Cum omne ens deo in aliquo gradu sit simile, §265, omne perfectius ens erit imago dei, §70, 811, quoque erit perfectius, hoc erit deo similius, hoc ergo maior imago dei, §265, 160. 1 Bilder und Gleichnisse.

§853: Mundus est totum actualium finitorum, §354. Deus non est totum actualium finitorum, §844. Ergo deus non est mundus: nec hic, nec ullus mundus deus est. Idem patet ex §361, 823, ex §365, 839, ex §370, 837, ex §388, 843.

§854: Hic mundus habet causam efficientem extramundanam, §375, 388, eamque substantiam necessariam, §381, 319. Ergo substantia necessaria est possibilis, §333, 69. Si subsantia necessaria est possibilis, est actualis, §109, et sempiterna, §302. Ergo substantia necessaria exsistit. Deus est substantia necessaria, §836. Ergo deus exsistit.

§855: Deus est ens extramundanum, §843, 388, mundusque nec essentiale, nec essentia, nec attributum, nec modus, nec modificatio, nec accidens dei, §843. Deus non est substantia unica, §391. SPINOZISMUS THEOLOGICUS est sententia tollens deum ens extramundanum, et error est.

§856: Sicut exsistentiam dei §811 probat a priori, sic §854 eandem sistit evictam a posteriori, uterque independenter a propositionibus, quas egoismus, §392, Idealismus, §402, et materialismus tollunt, §395. Ergo convincendis de exsistentia dei egoistis, idealistis, materialistis, etiam qua talibus, adhiberi possunt.

§857: Deus non est materia, §295, 841, ergo est immaterialis, §422. Deus non est corpus, §296. Ergo est incorporeus, §422. Ergo est incorruptibilis physice, §746. Idem patet ex §837.

§858: Mundus perfectissimus est in finitis imago dei maxima, §436, 852, in mundo substantiae, §400, 857, in substantiis spiritus, §402, 531, in spiritibus intellectu maximo gaudentes, §637, et in intellectu maximo gaudentibus felicissimi, §787, a malo quocumque, praesertim morali, remotissimi, §788, 813, sanctissimi, §828.

§859: Natura dei (naturans, cf. §466) est complexus perfectionum ipsius internarum, §430, quibus est causa effectuum suorum simpliciter talis et impassibilis, §851. Ergo quicquid est absolute possibile, deo est physice possibile, §833, nihilque deo physice impossibile, quod non esset in se impossibile, §469, 833, unde deo nihil physice necessarium, quod non simul absolute necessarium foret, absolute contingentia sunt etiam deo physice contingentia, §469, 104, non praeternaturales solum omnes, sed et supernaturales eventus mundi, §474, 475.

§860: Si naturalista significatu generaliori supernaturales eventus in hoc mundo negat omnes, ob negatam eorundem hypotbeticam possibilitatem errat. Cum enim miracula etiam in nexu cum deo extra eadem ponendo, §855, 474, sint possibilia, §834, habent etiam possibilitatem extrinsecam, §16, 859.

§861: Gradui realitatis in deo, et omnibus eius perfectionibus homogeneus est impossibilis, §843, 844, dum deo et omnibus eius perfectionibus unicitas convenit, §846, 844. Ex quantitate itaque homogenea pro una assumpta non potest gradus realitatis in deo et omnibus eius perfectionibus obvius intelligi. Ergo nec deum, nec ullam eius perfectionem possumus metiri, §291. Quod metiri non possumus, IMMENSUM1 est. Ergo deus et omnes eius perfectiones sunt immensa. Quam immensitatem et hinc intelligimus, quia mensus tot ciaras perceptiones habeat oportet, quot partes, gradus, vel varia, sunt in eo, quod vere metitur. Hinc deum vere mensus aut quicquam deo interni deberet habere Claras perceptiones realiter infinitas, quae non cadunt in ullum intellectum finitum, §844.


1 unermesslich.

§862: Deus est in se conceptibilis, §632, 809, et homini, §804º1000, et multis modis recte, immo realiter, definiri potest, §816. COMPREHENSIBILE1 dicitur, cuius possibilis est PLENA COGNITIO2, i.e. omnem ignorantiam excludens, hinc historica, philosophica, mathematica completa. INCOMPREHENSIBILE ALICUI3 est, ad cuius plenam cognitionem acquirendam vires illius non sufficiunt, et quo magis huic ab illius cognitione plena abesse necessarium est, hoc ipsi datum est incomprehensibilius. Quo quid maius est, hoc difficilior vel impossibilior eius est cognoscenti finito comprehensio, §160, 527, hinc maximum finitis omnibus maxime incomprehensibile est, §261. DEISMUS est sententia nihil paene de deo conceptibile esse ponens, nisi eius forsan exsistentiam, et error est, licet deus et omnia in eo nobis, et finitis omnibus maxime sint incomprehensibilia, §861, 806.


1 fasslich, ergründlich, erforschlich, erschöpflich. 2völlige, gänzliche Kenntniss. 3einem unfasslich, unergründlich, unerforschlich, unerschöpflich.

SECTIO II. INTELLECTUS DEI.

§863: Distincta cognitio est realitas, §531. In deo sunt omnes realitates, §807. Ergo deus distincte cognoscit. Ergo habet intellectum, est substantia intellectualis, §830, spiritus, §402.

§864: In deo sunt omnes realitates maximae, §812. Quo plura, quo distinctius cognoscuntur, hoc distincta cognitio maior est, §634. Ergo distinctissima erit cognitio distincta omnium, §161. Iam omnium distincta cognitio est possibilis, §632. Ergo in deo est cognitio omnium distincta, eademque distinctissima.

§865: Intellectus dei summus est, §863, 812, et immutabilis, §839. Ergo in eo non sunt praeviae sequentesque cogitationes, §125. Summus est, dum plurimorum, maximorum, plurimas, clarissimas notas, fortissimis in sociis diversissimisque, repraesentat. Ergo dei intellectus profundissimus, patentissimus, purissimus est, §637.

§866: Deus semet ipsum, quam fieri potest, plenissime cognoscit, §865. Cognitio de deo est THEOLOGIA SIGNIFICATU LATIORI, THEOLOGIA, qua deus seipsum cognoscit, EXEMPLARIS (αρχέτυπος) est, quatenus illi similes theologiae finitorum intendendae sunt, §346.

§867: Deus omnia repraesentans omnes mundos possibiles sibi repraesentat, §864. Haec est perfectio dei interna, §37, eiusdem essentia, §816.

§868: Deus omnes omnium finitorum essentias distinctissime cognoscit, §864. Quatenus ergo essentiae rerum in intellectu dei repraesentantur, ab eo dependent, §14, in eodem aeternae, §849.

§869: Deus omnes mundos possibiles sibi repraesentat distinctissime, §867. Ergo et optimum, §436, et imperfectissimum, §442, et hunc. MUNDUS, quatenus sensitive repraesentatur, SENSIBILIS1 (adspectabilis), quatenus distincte cognoscitur, INTELLIGIBILIS2 est. Deus mundum hunc intelligibilem distinctissime cognoscit. Ergo omnes huius mundi monades, omnes eiusdem animas distinctissime cognoscit, §864. Distinctissima animae humanae cognitione pollens est SCRUTATOR CORDIUM3. Ergo deus est scrutator cordium, §740, et singulae monados, singulae animae repraesentationem mundi sensibilis perspicit, §400, 741, et multo quidem perfectius, ac data monas, data anima semet ipsam novit, suamque mundi repraesentationem, §864.


1 die Welt, als ein Schauspiel der Sinnlichkeit. 2die Welt, als ein Gegenstand des Verstandes. 3Herzens-Prüfer.

§870: In deo non est cognitio sensitiva, §864, 521. Ergo non habet facultates cognoscitivas inferiores, §520, nihil ipsi obscurum, nihil confusum, hinc nullam rem alia clarius cognoscit, §528, nec attendit, nec abstrahlt, §529, nec reflectit, nec comparat, §626.

§871: Cum deus signata omnia distinctissime cognoscat, habet omnium intuitum, §620, 864. Omnia etiam signa cognoscit, et omnem animarum in mundo cognitionem symbolicam, §864, 869. Nec tamen signorum umquam maior vel minor in ipso est perceptio, quam signatorum, §870, utraque semper maxima, §864.

§872: Deus omnem nexum distinctissime sibi repraesentat, §864. Ergo habet summam rationem, §640. Summa eius ratio est, dum est intellectus summus, hinc immutabilis, sine omni ratiociniorum successione, §865, maximum plurimorum nexum perspiciens, §645.

§873: Cognitio dei est summae extensionis et maiestatis, exactissima, §864, et ordinatissima, §822, citra omnem ignorantiam et errorem, angustias et levitatem, in qua nihil tumultuarii, §515, clarissima, distinctissima, veritatis omnis, hinc certissima, in qua nihil obscuri, nihil confusi, nihil inadaequati, nihil incompleti, nihil impuri, nihil superficiarii, probabilis, dubii, vel improbabilis, nihil mortui inertis et speculativi, §669, 671. Distinctissime cognoscit omnia principia certa, omnia eorum principiata, omnem principiorum principiatorumque nexum, §864, 872, ergo cognitio ipsius est summa scientia. Deus distinctissime cognoscit omnes animarum ignorantias, errores, cognitionis angustias, exilitates, quicquid in eiusmodi cognitione crassi et tumultuarii, noctis, confusionis, inadaequationis, incompletionis, impuritatis, omnes animarum certitudines morales, probabilitates, dubia, improbabilitates, opiniones, argumenta, scrupulos, inertes et mortuas speculationes, §869.

§874: Deus scit, §873, I) omnes omnium determinationes, quatenus illa, ut mere possibilia, spectantur. Haec est SCIENTIA SIMPLICIS INTELLIGENTIAE1.


1 die Wissenschaft des Möglichen.

§875: Deus scit, §873, II) omnes determinationes actualium, 1) huius mundi, SCIENTIA LIBERA (visioms)1, α) practerita, RECORDATIONE DIVINA2, β) praesentia, SCIENTIA VISIONIS3, γ) futura, PRAESCIENTIA4. SOCINIANISMUS PHILOSOPHICUS est sententia tollens praescientiam divinam futurorum contingentium, et error est.


1 die freie Wissenschaft. 2das Angedenken. 3Sehn. 4Vorhersehung Gottes.

§876: Deus scit omnes determinationes actualium 2) alterius mundi, quam hic, SCIENTIA MEDIA1. Pro quovis eventu huius mundi exsistere posset alius, §363, 324. Quivis autem haberet sua consectaria in indefinitum per omnes status mundi secuturos partialiter diversa, §488. Ergo si vel pro uno tantum eventu huius mundi exstitisset alius, mundus hic esset per omnes Status illi eventui successivos, immo antecedentes etiam, §357, 278, partialiter alius, quam est. Ergo quicquid loco cuiusvis eventus in hoc mundo exsistere potuisset cum omnibus suis consectariis, deus scit, scientia media, §378.


1 die mittlere Wissenschaft Gottes, oder dessen Einsicht bloss möglicher Welten.

§877: Deus sibi status praesentis mundi semper distinctissime conscius est, §875. Ergo numquam dormit, §556. Idem patet ex §870. Non sentit, ut nos, §870, 544, sed per eminentiam scientia visionis, §875, vigilans, §552, 826.

§878: Aeternum deus sibi rem futuram repraesentavit, quantum potest, §875, 843. Ergo dum illa fit in mundo praesens, nihil ad cognitionem dei accedit, §161, quamquam ipsa ex obiecto praescientiae mutetur in obiectum visionis, §125. Aeternum deus sibi rem praeteritam repraesentabit, quantum potest, §875, 843. Ergo dum praesens fiet praeterita, ipsa quidem ex obiecto visionis mutabitur in obiectum recordationis, nihil autem de cognitione dei decedet, §161. Deus omnes huius mundi successivos status aeternum intuetur, §875, unde cogitari potest cognitionis divinae interna immutabilitas, §839.

§879: Qui errare non potest, INFALLIBILIS1 est. Ergo deus est infallibilis, §873. Minima infallibilitas est, si cui unicum tantum minimum verum cum falso confundere est minime impossibile; quo ergo plura, quo maiora quis vera cum falsis confundere nescit, quo maior talis confusionis impossibilitas, hoc magis est infallibilis. Dum ergo deo maximam infallibilitatem tribuimus, §812, eum veneramur, plurimas maximas veritates cum ullo falso confundere absolute nescium.


1 unfehlbar, unbetrieglich.

§880: Certitudo minima est minime clara unius minimae veritatis cognitio, §161. Quo clarius, quo plures, quo maiores veritates cognoscuntur, hoc maior erit certitudo, §160. Dum ergo deo summam tribuimus certitudinem subiectivam, §873, 812, eum veneramur plurimas maximas veritates distinctissime cognoscentem. Idem deus est obiective certissimus, §93, 812, dum summa eius veritas est, §822, et exsistentia per essentiam ipsius et exsistentiam cuiuslibet finiti demonstrabilis, §856.

§881: Scientia dei libera est perfectio eius respectiva, §875, 815. Cumque absolute necessarium est eam esse verissimam, §579, mundum hunc deo sistit exsistentem in et per se contingenter, §361, hinc eam non, nisi hypothetice, necessariam esse est absolute necessarium, §102. Ergo scientia dei libera est analogon modi, §827.

§882: SAPIENTIA nexus finalis GENERATIM1 est perspicientia, et quidem finium SAPIENTIA SPECIATIM2, remediorum PRUDENTIA3. Hinc deus est omnisapientissimus, §872, dum omnisapientissimum dicimus, veneramur 1) omnes fines, 2) omnia remedia, 3) omnes eorundem nexus possibiles, §343, 4) qua omnes qualitates, 5) omnes quantitates, 6) in maximo nexu possibili, 7) certissime ardentissimeque perspicientem, §880, 873.


1Weisheit überhaupt. 2insonderheit. 3Klugheit.

§883: Deus omnes fines scit, hinc et optimos, et pessimos, quis ex iis possit esse remedium alterius, hinc omnem omnium finium Subordinationen! possibilem, omnem etiam coordinationem, §315, omnes scopos secundum quid, et simpliciter ultimum, §343, secundum omnem ipsorum bonitatem, et bonitatis gradum, omnem cum remediis nexum possibilem, ita ut ipsi quidem numquam ullus videatur alius, quam est, §879, ut tamen simul cognoscat, quomodo videatur quisque finis omnibus et singulis animabus eum cognoscentibus, §869. Ergo deus de finibus optimis optime novit, quod sint optimi, §882.

§884: Deus novit omnia remedia, hinc et optima, §882, quibus positis ponitur summa perfectio, §187. Iam positis remediis ponitur finis, §326, 341. Ergo remedia optima fini optimo subordinantur. Deus novit ea, quatenus optimo fini subordinantur, quomodo, et in quantum subordinentur, §883.

§885: REMEDIUM CERTUM1 est, quod re vera tale est ac tantum, quale quantumque cognoscitur, hinc opponitur apparenti, quod videtur solum, et aut prorsus non est, aut non est tantum, quantum videtur, et incerto, cuius vera bonitas, gradusve bonitatis non liquet. Remedia optima sunt certissima, et quatenus non sunt apparentia, et quatenus deus certissimus est, et de bonitate, et de gradu bonitatis eorundem, §882, nihilo tamen minus omnes de iisdem dubitationes animarum possibiles perspiciens, §869, 873.


1 ein gewisses Mittel.

§886: Quo fecundius remedium est, hoc maior illo posito ponitur perfectio, §166, 341. Ergo media fecundissima sunt optima, et vice versa, §187. Deus novit remedia fecundissima, §884, quantumque quodlibet fecunditatis habeat, §882, quantumque cuilibet fecunditatis a datis animabus adscribatur, §873.

§887: Remedia optima sunt completa, §886, ad finem optimum, §884. Ergo non sunt incompleta, §81. S i abundantia forent, quaedam haberent ad finem nihil facientia. Ergo bonum non actuantia, §341, neque tamen prorsus sterilia, §23. Hinc mala, §146. Ergo remedia optima sunt fini optimo adaequata. Deus novit remedia fini optimo adaequata, §884. Remedia certa et adaequata sunt FINEM EX ASSE CONSEQUENTIA1. Deus novit remedia finem optimum ex asse consequentia, §885.


1 den Zweck völlig erreichen.

§888: Actuatio finis per remedia, quae eum ex asse consequuntur, paucissima est VIA BREVISSIMA1. Usus mediorum optimorum semper est via brevissima. Tunc enim actuatur finis per remedia eum ex asse consequentia, §887, quorum singula sunt fecundissima, §886, nullum abundans, §887. Erunt hinc, quae esse possunt, paucissima, §161. Deus omnem novit viam brevissimam, §887.


1 der kürzeste Weg.

§889: OMNISCIENTIA1 est scientia omnium. Deus est omniscientissimus, §873. Cum eum talem dicimus, veneramur, qualem §863–888 exhibent.


1 Allwissenheit.

SECTIO III. VOLUNTAS DEI.

§890: Deus omnes omnium perfectiones imperfectionesve intuetur distinctissime, §889, 871. Quicquid in deo est, maxima est ratio, §23, 812. Hinc intuitus perfectionum imperfectionumve in eodem maxime vivus est, §669, 873. Ergo deo complacentia et displicentia convenit, §655, summa, §812.

§891: Complacentia et displicentia dei non sunt, nisi verissimae, §880, distinctissimae, §870, rationalissimae, §822, numquam est totaliter indifferens, §653, nec umquam partialiter erga ullam rem, §654, nec voluptatem, nec taedium, §656, nec appetitum, nec aversationem sensitiva habet, nec instinctus, nec fugas, §677, nec affectus, §678, nec voluptates, nec taedia apparentia, §655.

§892: Cum deus se, ut bonum tantum, ut optimum sanetissimum intueatur distinctissime, §866, 828, purissimam ex se voluptatem haurit, §661. Haec summa dei acquiescentia in se ipso, §682. Theologia exemplaris est suavissima, §866. Deus ex nulla re merum taedium habet, §891, 661. Displicentia eius et complacentia omnis est immutabilis, §839. Hinc nescit voluptates et taedia transitoria, §662, nihil ipsi molestum, §658. Nec summa eius displicentia summam voluptatem obscurat ullo modo, §870, nec quicquam extra ipsum in eo potest voluptatem aut taedium ullum actuare, §851.

§893: In deo est scientia libera huius mundi, cum tamen et nullius, et alius esse possit, §881. Non tamen exsistit in deo huius mundi scientia libera, nisi vi dei, §851, 197. Ergo vim suam determinavit deus ad scientiam liberam non nullius, non alius, sed huius mundi actuandam. Ergo deus appetit et aversatur, §663. Iam non appetit, non aversatur sensitive, §891. Sequitur tamen appetitio eius et aversatio cognitionem, §668, 822. Ergo vult et non vult, habet voluntatem et noluntatem, §689, summam, §812, i.e. summam omniscientiam perfectissime sequentem, §668, 889.

§894: VOLUNTAS NOLUNTASVE cognitionem intellectus mathematicam sequens, s. appetens pro gradu bonitatis in appetendis distincte cognito, aversata pro gradu imperfectionis in aversandis distincte cognito, est PROPORTIONALE INTELLECTCI1, qui si rem tam bonam malamve sistat, ac est, est VOLUNTAS NOLUNTASVE PROPORTIONALIS OBIECTIS2. Ergo voluntati noluntatique divinae convenit proportionalitas, §893, summa, §812, dum distinctissimam summe et infallibilem graduum perfectionis et imperfectionis cognitionem sequitur, §879, 883.: 1 Wollen und Nicht-Wollen, so der Einsicht des Verstandes. 2so den Gegenständen angemessen.

§895: Deus, dum vult, §893, agit, §210. Actiones dei omnes a sufficienti principio interno agenti deo dependere possunt, §833, et dependent, §851. Ergo actionibus divinis ipsique deo convenit spontaneitas, §704, eaque summa, §872, dum ad plurimas maximas actiones sufficit, §706, 832. Dei actiones maxime spontaneae erunt aut immanentes, aut transeuntes, §211.

§896: Deus est liber a coactione interna absoluta, §710, 702, et physica, §710, 859, et externa tam ideali, quam reali, §707, 851, adeoque etiam morali, §723, motivorum, §726, ad actiones invitas per violentiam secundum quid, §714, ab illecebris, minis, suasionibus, dissuasionibus, extorsionibus, §728.

§897: Omnes actiones sunt in potestate dei positae, §708, 859. Si ergo quaedam actio et opposita ipsi actio quaecumque est possibilis in se utraque, §15, i.e. si quaedam actio est contingens in se, §104, hinc et oppositam contingentem in se actionem habet, §104, utraque est in potestate dei posita. Ergo omnes actiones in se contingentes sunt deo liberae ratione exsecutionis et indifferentes qua exercitium actus, §708, quia respectu dei possibilitas utriusque physica summa est, §844. Hinc actuatio huius universi, aut nullius, aut alius, fuit deo libera ratione exsecutionis, §835. Indifferens fuit, qua exercitium actus, tam erga mundum optimum, quam erga imperfectissimum, idemque est, et erit. §849.

§898: Cum deus se in agendo determinet pro lubitu, §893, 712, eoque distincto, §893, habet libertatem, §719, eamque summam, §812, i.e. maximas plurimas actiones distinctissimo pro lubitu actuantem, §725. FATALISMUS, sententia libertatem divinam tollens, error est.

§899: Deus vult liberrime, §898. Ergo bonum, §719, 665. Deus aversatur liberrime, §898. Ergo malum, §719, 665. Volitio s. amor boni, odium s. nolitio mali in deo infinita sunt, §844, 1) extensive, dum amat omne bonum, odit omne malum, §898, 889, 2) protensive, dum aeterna sunt, §849, et 3) intensive, dum proportionalissima, §894. Volitio nolitiove divina extensive infinita, quia non esse potest in deo scientia mortua et mere speculativa, §873, fertur in obiecta 1) simplicis intelligentiae, universalia, quae nobis notiones exhibent, et quicquid in iis est boni malive, erga quod deus non potest esse totaliter indifferens, §891, 2) scientiae mediae, actualia universi alterius. 3) scientiae liberae, §874–876. VOLUNTAS DEI, quatenus obiecta scientiae liberae, s. actualia huius universi appetit, CONSEQUENS1, quatenus fertur in universalia et actualia alterius universi, ANTECEDENS2 dicitur, per reductionem, §826, 695, illa efficiens, §671, utraque efficax, antecedens etiam, non tantum, quia seria, sed etiam, quia est in motivis decreti, §675.


1 der nachfolgende. 2der vorhergehende Wille Gottes.

§900: VOLUNTAS est IMPERSCRUTABILIS1, cuius causae impulsivae sunt incomprehensibiles. Iam causae impulsivae voluntatis divinae sunt distinctissimus ipsius lubitus. §898, hinc deo interna perfectio, §37, nobis incomprehensibilis, §862. Qui quaedam dei motiva in aliquo distinctionis gradu concipit, non perscrutatur voluntatem divinam, §862. Hinc nec intendens aliquam motivorum divinorum intellectionem voluntatem dei fingit sibi perscrutabilem, §664. Quo plures causae impulsivae certae voluntatis, quo minus plene possunt cognosci, hoc est voluntas imperscrutabilior, §160. Hinc cum voluntas dei nobis imperscrutabilis maxime, §812, dicitur, cogitamus 1) plurima ipsius motiva plene non cognosci, 2) plurimum abesse quodvis eorum a comprehensione nostra, §862, 898.


1 ein unausforschlicher Wille.

§901: ACTIONIS liberae conformitas cum ratione sua, hinc lege, §83, morali, §723, est eiusdem RECTITUDO1, quatenus ergo omnes actiones dei liberrimae, §898, 725, summam conformitatem habent, §176, cum lege optimi, §822, morali, §723: Optimum libere iungatur optimo, sunt rectissimae. Summa voluntati divinae rectitudo convenit, §899, sanctitas, §828, moralis, §723.


1 Richtigkeit einer Handlung, oder Gesetzmäßigkeit.

§902: Actiones dei liberrimae non sunt absolute necessariae, dum earum oppositum est in se possibile. §102. Omnes actiones dei transeuntes in mundum, §854, 211, habent oppositum in, se possibile, §361. Hinc nullae earum sunt absolute necessariae. Cumque omnium liberrimarum dei actionum oppositum possit per omnipotentiam dei actuari, §897, nulla earum, nec adeo ulla dei actio in mundum est ipsi physice necessaria, §470, 859, adeoque nec ulla moraliter necessaria eo sensu, ac si per libertatem oppositum ullius deo redderetur physice impossibile, §723. Cum tamen summa dei libertas se semper rectissime determinet. §901, dum sunt omnes eius actiones moraliter sanctissimae, sunt moraliter necessariae, §723. 724.

§903: BONITAS1 (benignitas) est determinatio voluntatis ad faciendum alteri bene. BENEFICIUM2 est actio alteri utilior ex bonitate profecta. Bonitas minima esset minima voluntatis propensio s. dispositio unius minimi boni in unicum minimuni i.e. minime dignum conferendi. §161. Quo ergo magis, quo plura, quo maiora, beneficia, in quo plures, quo digniores, conferre appetit bonitas, hoc maior est, §160. Beneficium est maius bonum. §336, 187.


1 Gütigkeit. 2Wohlthat.

§904: Deus vult beneficia aliis conferenda, §903, 899. Ergo benignus est, §903, summe, §812. Dum benignissimum dicimus deum, veneramur infinite amantem et aeterne, §899. et immutabiliter. §839. plurima, maxima beneficia plurimis. dignissimis conferre. §903.

§905: Amor hominum PHILANTHROPIA1 est, amorem amati mutuum proportionatum volens ZELOTYPIA2 est, qui cum misericordia. favore, benevolentia, clementia universales in deo sunt et maximi, §684, 904. Cumque constans amor intensus sit FIDELITAS3, deus aeternum amans infinite summe fidelis est, §904, 812.


1 Menschen-Liebe. 2Liebes-Eifer. 3Treue.

§906: Bonitas erga personas s. spiritus proportionalis est IUSTITIA1, cf. E. §317. lustitia minima esset minima bonitas minimam, minime claram, minime certam, minime vivam cognitionem mathematicam sequens, §903, 161. Quo ergo 1) intensius amat, 2) quo plura, 3) quo maiora, 4) in quo plures beneficia conferre pro gradu perfectionis imperfectionisve in spiritu cognito, 5) quo clarius, 6) quo certius, 7) quo ardentius gradus ille cognitus est, hoc maior est iustitia, §903, 160. Deus iustus est, §904, 894, summe, §812. Dum deum iustissimum dicimus, veneramur summam eius bonitatem, §904, proportionalissimam, §894, pro distinctissima, et infallibili, et maxime viva cognitione graduum perfectionis imperfectionisve in singulis spiritibus obviae plurima maxima plurimis beneficia conferre paratissimam.


1 Gerechtigkeit.

§907: PRAEMIUM1 (remuneratio) est bonum contingens personae ob bonum morale collatum. IUSTITIA in conferendis praemiis est REMUNERATORIA2, quam in deo summam veneramur, §906, 812, dum pro omnibus etiam minimis bonis moralibus omnium spirituum, proportionalissima praemia conferre paratissimam suspicimus.


1 eine Belohnung, Lohn. 2Belohnungs-Gerechtigkeit.

§908: POENA1 est malum contingens personae ob malum morale illatum. Tam POENAE, quam PRAEMIA quaedam possunt sufficienter concipi ex essentia peccati et natura peccantis, aut ex essentia boni moralis et natura bene agentis, et erunt NATURALIA. Quaedam PRAEMIA non possunt sufficienter concipi, nisi ex arbitrio ea conferentis alterius, et sunt ARBITRARIA2. Quaedam poenae non possunt sufficienter concipi, nisi ex arbitrio punientis alterius, et sunt ARBI-: TRARIAE3.


1 Strafe. 2willkürliche Belohnungen. 3Strafen.

§909: In quo sunt mala moralia, PECCATOR1 est. In quo quaedam mala moralia non sunt, respectu eorum est INNOCENS LATIUS DICTUS2 (insons), cf. E. §319. Peccator, ceteris paribus, non tam bonus est, quam innocens, §187. Ergo nec tantum amatus a bonitate proportionalissima, §906. Ergo quaedam beneficia deus vult innocenti conferre, quae non vult conferre peccatori, §904. Erga haec peccatori non conferenda beneficia deus non est indifferens, §891, hinc ea pro distinctissimo lubitu aversatur peccatori conferre, §898, 669. Ergo beneficiorum eiusmodi vult oppositum, §663, 690. Beneficiorum opposita mala sunt, §81, 903, eaque contingentia, §146. Ergo deus vult quaedam mala contingentia ob mala moralia peccatori inferenda, i.e. poenas, §908.


1 ein Sünder. 2der Unschuldige in weiterer Bedeutung.

§910: IUSTITIA in inferendis poenis PUNITIVA1 est (vindicativa, ultrix, vindicatrix, nemesis), iustitia punitiva deo convenit, §909, eaque summa, §812, dum ad omuia peccatorum omnium peccata proportionalissime punienda est paratissima, §906. DIPPELIANISMUS PHILOSOPHICUS sententia, iustitiam dei punitivam tollens, error est.


1 die Straf-Gerechtigkeit.

§911: Oppositum praemii naturalis poena naturalis est, oppositum praemii arbitrarii poena est arbitraria, §908. Ergo iustitia dei remunerativa dispensante praemia arbitraria, iustitia vindicativa poenas irrogat arbitrarias, §907, 909. Ipsae poenae naturales respectu eius. sine cuius arbitrio natura peccantis non haberet rationem sufficientem, sunt arbitrariae, §908. Par ratio praemiorum naturaliuni.

§912: Complexus causarum extra spiritum positarum ad prosperitatem eius miseriamve concurrentium est FORTUNA BONA et MALA1, per fortunam actuata sunt FORTUITA2, eaque contingentia, §146, 787. Eiusmodi bona collata spiritui ob bona moralia praemia sunt, §907, nec sufficienter cognoscenda, nisi ex arbitrio dei. §854, arbitraria sunt, §908. Mala fortuita spiritui illata sunt INFORTUNIA3. Infortunia spiritui ob mala moralia illata poenae sunt, nec cognoscenda, nisi ex arbitrio dei, sufficienter, §854, poenae sunt arbitrariae, §908.


1 gutes und böses Glück. 2Glücks-Fälle. 3Unglücks-Fälle.

§913: Praemia et poenae miraculosae et supernaturales in se sunt possibiles, §475, et hypothetice, §860, omnipotentiae divinae, §833, 834, sunt arbitrariae, §908, 898, non tamen solae, §911, 912.

§914: EVENTUS, quicquid in eo est realis et positivi. MATERIALE REMOTUM1, omnimoda determinatio MATERIALE PROXIMUM2, et quicquid in finitis est eidem negativi. FORMALE3 eventus dicitur. Hinc mala. adeoque et poenae, §908, aut spectantur materialiter formaliterque simul, et sunt, ut finita omnia. partim bona, partim mala praecise s. formaliter sumpta, §264, amantur a deo, quatenus sunt bona, odit ea deus, quatenus sunt mala, infinite, §899, aut spectantur tantum materialiter, qua materiale remotum, et sunt positiva et realia, tantum obiectum amoris divini, §899, aut formaliter tantum, et non sunt, nisi aut negationes stricte dictae, aut privationes, §137, et sunt tantum obiectum odii divini, §899, aut qua materiale proximum et formale.: 1 das bejahende. 2die gänzliche Bestimmung. 3der mangelhafte Schranken einer Begebenheit.

§915: Deus vult iustitia punitiva, §910, materiale poenae remotum, et quicquid est in proximo realitatis, non vero formale, §914. Iam vero contingere easdem huic peccatori, non alii, sed ei, cui sunt proportionalissimae, est realitas, §36, 909. Hanc ergo deus vult, §899. Hinc et diiudicanda distinctio malorum contingentium, §146, adeoque tam poenarum, §908, quam peccatorum, §788, in privativa et positiva, §525.

§916: LONGANIMITAS1 (patientia iudicis) est iustitia non nisi optima visa occasione puniens. Deus optimas omnium poenarum opportunitates infallibiliter sciens, §889, 879, hoc etiam materiale proximum cuiusvis poenae, dum realitas est, §36, volet proportionalissime, §894, 914. Hinc summe est longanimis.


1 Langmuth, und richterliche Geduld.

§917: IMPARTIALITAS est aversio a decidendo ex apparentibus stimulis. In deo ne stimuli quidem, §898, multo minus apparentes possibiles sunt, §889, 12, dumque tam ipsos, quam decretum ex iis aversetur sanctissima ipsius voluntas, §902, est impartialissimus.

§918: Impartialis iustitia est AEQUITAS1. Deus iustissimus, §906, et impartialissimus, §917, est aequissimus. 1 Billigkeit.

§919: SINCERITAS1 est bonitas in mente sua significanda, et haec est in deo. §904, summa, §812, dum omnibus. quibus, et tantum, quantum significare mentem suam summa sapientia suadet, signis aptissimis significare paratissimus est, §884–888.


1 Aufrichtigkeit.

§920: VERACITAS1 est sinceritas in oratione. Sapientia ergo divina iudicante optimum per orationem mentem divinam significare, deus est veracissimus, §919.


1 Wahrhaftigkeit.

§921: Minima minimae naturae duratio vita foret minima. Quo maioris naturae, quo maior est duratio, hoc maior est vita, donec sit maxima summa perfectissimae naturae duratio, §430, 161. Deo summa vita tribuenda est, §859, 850.

§922: Cum dei vita maxima sit absolute necessaria, §921, quia est ipsius essentia, §816, et exsistentia, §823, 780, non deus immortalis solum est, sed et solus habet immortalitatem absolutam, §781.

§923: Cum summa perfectione metaphysica et physica in deo coniungitur summa perfectio moralis, §806, 859, per summam eius rectitudinem, §901, quarum distinctissime sibi conscius, §866, summa inde voluptate fruens, §892, est beatissimus, §787.

§924: Deus felix est, §923, 787, summe, §812, dum 1) omnis ab eo corruptio moralis et miseria non abest solum, §813, sed nec esse quidem in eodem potest, physice, §859, vel moraliter, §902, 2) independenter et a se, §851, 3) sine omni mutatione tam ipsorum bonorum, quam intuitus eorundem est felicissimus, §839.

§925: Ens alio perfectius est illo SUPERIUS1. Deus est spiritus supremus, §889, 796, ENS SUPRAMUNDANUM2, quatenus maiorem perfectionem habet, quam totus aliquis mundus, isque vel optimus, §361, 843. Cumque plura entia perfectissima extra se posita sint impossibilia, §846, deus est ens absolute summum.


1 etwas höheres. 2etwas über die Welt erhabenes.

CAPUT II. OPERATIONES DEI.

SECTIO I. CREATIO MUNDI.

§926: Causa efficiens actuat effectum, §319, 210. Deus est causa efficiens huius universi, §854. Ergo deus actuavit hoc Universum, aut ab aeterno, i.e. ita, ut mundus hic non habuerit initium, aut in tempore s. non ab aeterno, §10, in neutro casu pars mundi mundo praeexstitit, §371, 394. Ergo in utroque casu mundus est actuatus ex nihilo, §228, et deus est, qui eum actuavit ex nihilo, §854. Actuare quid ex nihilo est CREARE1. Ergo deus est creator huius universi.


1 erschaffen.

§927: CREATIO PER EMANATIONEM1 esset actuatio universi ex dei essentia, eiusmodi creatione 1) mundus non actuaretur ex nihilo, §926. Essentia enim dei est ens necessarium, §109, 816. Quod contra §926. 2) aut tota dei essentia, aut pars eius mutari posset in Universum, §370, quod contra §839. 3) pars dei esset extra deum posita, §388, deusque compositus, §225, quod contra §838. Pluribus adhuc modis patet, creationem per emanationem esse impossibilem, §7.


1 die Schöpfung durch einen Ausfluss.

§928: Omnes monades huius universi sunt entia finita, §396, hinc oinnes entia ab alio, §308, nec possunt ullae actuari, nisi ex nihilo, §229, 236. Ergo omnes monades huius universi sunt creatae, §926. Ens quod non potest exsistere, nisi per creationem, est CREATURA1. Ergo omnes huius universi monades sunt creaturae, et quidem dei, §381, 854. Quicquid est in hoc universo substantiale, dei creatura est, §396.


1 ein Geschöpf.

§929: Omnis spiritus huius universi, §404, omnes animae humanae, §744, 741, omnia elementa huius mundi sunt dei creaturae, §928, 423, actuatae singulae creatione simultanea, §238, et instantanea, §299, 228. Iam corpora huius mundi sunt aggregata elementorum, §155, 420, hinc quicquid in corporibus est substantiale, quotquot habent partes per se subsistentes, sunt dei creaturae, §928.

§930: Quod non potest exsistere, nisi ut causatum alterius, nec potest durare, nisi ut causatum alterius, §299. Hinc mundus et omnes eius partes non possunt durare, nisi ut entia ab alio, §928, 375. Ergo creatio independentem in creaturis durationem actuans est impossibilis, nec obiectum omnipotentiae divinae, §833. Creatio huius universi est possibilis, §926, 57. Ergo per creationem huius universi non actuata est independens in ipso duratio.

§931: Quicquid non pertinet ad mundi partiumque ipsius substantialium exsistentiam, non est creatum, §926. Iam vero essentiae creaturarum, hinc et malum metaphysicum earundem, §146, non pertinent ad earundem exsistentiam. §132, 134, hinc nec essentiae, nec mala creaturarum metaphysica, sunt creata, nisi creatas dici velis omnes creaturae actualis determinationes, contra notionem §926.

§932: Non exsistere hoc Universum, non exsistere ullum Universum, est in se possibile, §370, 361. Omnia in se possibilia, sunt et deo possibilia, §859. Hinc deus potuit, qua omnipotentiam, non creare Universum, creare aliud, quam hoc, quo exsistente, hoc non exstitisset, §379, 926. Creavit tamen hoc impassibilis, §851, per summam spontaneitatem), §895, creatione libera ratione exsecutionis, §897. Ergo liberrime, §898.

§933: Deus hunc mundum creavit liberrime, §932. Ergo eum creare voluit, §893, voluit efficienter, §671, hinc et plene, quia infallibilis est, §879, adeoque ex motivis completis consequenter. Ergo deus hunc mundum creare decrevit, §695, et omni quidem significatu efficaciter, §675.

§934: Deus creationem huius mundi decrevit, §933, voluntate proportionalissima. §894. Hinc decrevit huius mundi exsistentiam, pro gradu bonitatis in eadem cognito, §926. Alius mundi exsistentiam non decrevit voluntate proportionalissima, §379. Ergo tantam bonitatem in exsistentia ullius alius mundi deus non cognovit, quantam in exsistentia huius mundi cognovit, §70. Iam cognitio dei est distinctissima et maxiine infallibilis, §879. Ergo praelati huius et electi prae reliquis omnibus mundi exsistentia, §697, est, quae mundi esse potest, optima, §187.

§935: Posita huius mundi exsistentia, ponitur summa, quae in mundo esse potest, perfectio, §187, 934. In quo mundo ponitur summa, quae in mundo esse potest, perfectio, est ille perfectissimus, §185. Ergo mundus hic est omnium possibilium perfectissimus.

§936: In hoc mundo sunt maximarum plurimae, plurimarum maximae partes, quae in mundo esse possunt, consensus tantus, quantus in mundo esse potest, §436, 935. Hic mundus est extensive, protensive et intensive mundorum maximus, §437, realiter quidem finitus, ita tamen, ut multis modis infinitus dici possit, §440, optimus, §443, in eodem maximus nexus universalis, §441, ordo, §444, et maxima, quae esse potest, harmonia, §462.

§937: Pone mundum huic mundo perfectione totaliter aequalem, esset extra eundem ponendus, alias pars huius mundi foret, §354, 155. Perfectio huius mundi non potest extra eundem esse, nec perfectio prorsus aequaliter perfecti posset extra ipsum esse, §194. Si ergo talis mundus esset possibilis, duae perfectiones extra se invicem totaliter aequales essent possibiles, quod contra §272. Ergo mundus perfectissimus est unicus, §77.

§938: De eo, quod hic mundus sit optimus, possumus certi esse, §935, 936. Ergo haec doctrina non est hypothesis philosophica. Qui denronstrationem eius a posteriori poscunt, aut intelligunt, per demonstrationem a posteriori, eam, quae in praemissis suis habet iudicium intuitivum, et habent eam, §933, cuius praemissas ingreditur: hic mundus exsistit, iudicium intuitivum, aut postulant discrepantiam huius et deterioris mundi experiri, hinc extra hunc mundum poni, §548, mirabilem ecstasin, §552.

§939: Quicquid deus creavit, creare voluit, §932. Iam vero malorum contingentium et moralium in specie formale prorsus non voluit, §914. Ergo nec idem creare voluit, §926. Deus non est creator ullius mali contingentis, hinc nec ullius mali moralis formaliter spectati.

§940: AUCTOR1 est causa liberae actionis, et tam actio, quam eius causata sunt effectus auctoris, s. FACTA2. Iam deus mundum creavit liberrime, §932. Ergo deus est creationis et huius mundi auctor. Deus non est auctor, nisi eorum, quae vult, §719, 891. Iam formale nullius mali contingentis, nullius peccati deus vult, §914. Ergo nullius mali contingentis, nullius peccati formaliter spectati deus auctor est. CAUSA MORALIS STRICTE DICTA3 est auctor per liberam alterius determinationem, qualis illieiens, minatus, suadens, dissuadens, extorquens, §728. Iam causa moralis stricte dicta auctor est. Ergo deus nec est causa moralis stricte dicta ullius peccati et mali contingentis formaliter spectati.


1 Urheber. 2sittliche Thaten. 3ein sittlicher Urheber.

§941: Ad malum morale formaliter spectatum causas impulsivas actuans est TENTATOR AD MALUM1. Deus si causas impulsivas ad malum morale formaliter spectatum actuaret, fieret eiusdem causa moralis stricte dicta. Ergo deus numquam est tentator ad malum, §940.


1 ein Versucher zum Bösen.

SECTIO II. FINIS CREATIONIS.

§942: Agnitio perfectionis maioris in aliquo est HONOR1. Honor maior est GLORIA2, cf. §684. Gloria dei ergo est maior cognitio summarum ipsius perfectionum. Quo plures, quo magis, ergo quo clarius, quo certius, quo ardentius, quo verius, quo plures, quo maiores alicuius perfectiones cognoscunt, hoc maior est gloria, §160. Hinc summa dei gloria est clarissima, verissima, certissima. ardentissima plurimarum maximarum ipsius perfectionum in plurimis cognitio, §161. Gloria dei est bonum, §866.


1 Ehre. 2Preis.

§943: Per hunc mundum possunt perfectiones dei summae clarius, verius, certius, ardentius cognosci, §333, 375. Ergo hic mundus ad gloriam dei utilis est eandem ex eo cognoscere valentibus, §336. Haec utilitas creatione et ipsius mundi et omnium in eodem spirituum actuata est, §926. Ergo creator universi utitur eodem ad suam gloriam, quam distinctissime bonam cognoscit, §889, 942. actuandam. Ergo deus in creando finem habuit, §341.

§944: Deus mundum creavit secundum summam ipsius scientiam nexus finalis, §943, hinc sapientissime, §882. Hinc optimos optimi mundi in creando eodem fines omnes in perfectissima subordinatione et coordinatione, §883, remedia eorum optima, §884, certissima. §885, fecundissima. §886, eosque ex asse consequentia, §887, via brevissima, §888, scivit, et actuavit, §894. Denuo patet. deum nullum malum contingens formaliter spectatum creasse, §146, 914.

§945: Finis dei non fuit in creando mundo perfectio quaedam ipsi interna. Per mundum enim ullam earum aut actuari, aut augeri impossibile est, §851, deus autem non vult impossibilia, §891, 893. Iam quicquid est, praeter deum, mundus est, aut pars mundi, §846, 354. Ergo finis dei in creando mundo fuit perfectio creaturarum, §928.

§946: Finis dei in creando universo fuit perfectio creaturarum tanta, quanta in mundo optimo possibilis, §945, 944. Ergo omnes rerum utilitates creatarum, §336, omnes earundem usus, §338, fines dei sunt, §944. Scientia finium in creaturis divinorum est TELEOLOGIA, tam PHYSICA, corporum, quam PNEUMATICA, fines spirituum exhibens.

§947: Bona spiritus determinatio ex motivis gloriae divinae est ILLUSTRATIO GLORIAE DIVINAE (cultus dei)1. Gloria dei et illustratio eius sunt RELIGIO. Iam gloria dei utilis est ad cultum eius, §336, 712. Gloria et cultus ad religionem, §336. Ergo fines creationis fuerunt cultus dei et religio, §942, 946.


1 Verherrlichung Gottes, Gottesdienst.

§948: Prosperitas et beatitudo seu felicitas spirituum utilis est ad gloriam dei, §787, 942, illustrationem eius et religionem, §947, 336. Ergo prosperitas et beatitudo seu felicitas spirituum tanta, quanta in mundo optimo possibilis, finis fuit creationis, §946, 942.

§949: Omnes creaturae, sive spectentur ut media, sive ut fines, utiles sunt ad dei gloriam, haec ad illustrationem gloriae divinae, §943, 947, hinc omnes confines religionis in creatione ipsi subordinantur, §315, 947. Ergo religio est finis creationis ultimus, §343.

SECTIO III. PROVIDENTIA.

§950: Hic mundus durat, §299, at nullo momento independenter, §930. Ergo non potest durare, nisi ut causatum extra se positi vel uno momento, §307. Ergo vis extramundana operatur durationem eius in quovis durationis momento, §210. Haec deus est, §855, 839. Ergo deus operatur quovis durationis momento durationem universi. Actuatio durationis est CONSERVATIO1. Ergo deus est conservator huius universi.


1 die Erhaltung.

§951: Conservatio est influxus dei continuus, §950, 895, isque realis, §212, quia exsistentia sua nullius finiti effectus esse potest, §308. Idem est creatio, §926. Unde conservatio non male dicitur continuata creatio.

§952: Quae non creata sunt, non conservantur, §950, 926. Ergo nec essentiae rerum, nec malum finitorum metaphysicum, §931, nec formale mali contingentis, nec malum morale formaliter spectatum a deo conservatur, §939.

§953: Quicquid exsistere non potest, nisi per creationem, non potest durare, nisi per conservationem, §950, 926. Iam omnes huius mundi monades, et quicquid est in eodem substantiale, dei creatura est. Ergo omnes mundi monades, et quicquid est in mundo hoc substantiale, conservatur a deo quovis momento durationis suae, §928.

§954: Cum causae efficientes, praeter deum, omnes substantiae huius mundi. §319, 846, deo subordinentur, §928, est ille causa efficiens simpliciter prima. reliquae omnes secundae, §315, 28. Iam omnes finitarum substantiarum actiones sunt simul passiones ab aliis substantiis finitis in eas influentibus, §451 Ergo deus concurrit, ut causa efficiens, ad omnes substantiarum finitarum actiones mediate, §314, 320. Quoniam vero simul omnes finitarum substantiarum. passiones ab aliis substantiis finitis sunt ipsarum actiones. §463, non tunc solum ubi agere potissimum concipiuntur, sed et tunc, ubi notantur pati, deus eo, ipso momento, quo mutantur, rationem huius mutationis ipsarum sufficientem, vim earundem, conservando actuans, §953, ad omaes substantiarum finitarum actiones, ut causa efficiens, concurrit immediate, §320, ad exsistentiam enim substantiae finitae praesentem pertinet eius actio, §210, 55.

§955: Concursus dei immediatus est eiusdem praesentia, §223. Ergo deus substantiis huius mundi omnibus proxime praesens, §954. Quod omnibus et singulis alicuius partibus substantialibus proxime praesens est, ipsi illi rei INTIME PRAESENS1 dicitur. Iam omnibus corporum partibus substantialibus in hoc universo deus proxime praesens est, §421. Ergo deus omnibus in hoc universo corporibus intime praesens est.


1 auf das genaueste gegenwärtig.

§956: Deus omni huius mundi monadi proxime. omni corpori praesens est intime. §955, idque quovis momento, et qua omnes creaturarum actiones, §954. Ergo deus est omnipraesentissimus.

§957: Ubicumque deus est, ibi totus est. et indivisus, §842. Ergo et qua substantiam et essentiam, §830. 816. Ergo deus omnibus huius mundi monadibus et corporibus, qua substantiam et essentiam, praesens est, §955.

§958: Conservatio virium huius universi quarumcumque, in ipso earundem actu, est CONCURSUS DEI PHYSICUS, isque, quia et quatenus ad singulas singularum substantiarum actiones extenditur, GENERALIS1 (universalis) dicitur.


1 die allgemeine Mitwirkung Gottes.

§959: Concursus dei omnis est liberrimus, §932. Ergo si concurreret ad formale ullius actionis malae, fieret eiusdem auctor, §940. Ergo ad omnes actiones physice et moraliter malas concurrit, qua materiale, §958, non vero, qua formale, §940.

§960: CONCURSUS causae moralis stricte dictae est MORALIS1. Deus motiva cultus sui actuat, §947. Ergo ad quasdam actiones in hoc universo concurrit moraliter, §940. Concursus dei moralis ad generalem accedens SPECIALIS2 est. Ergo deus ad quasdam in hoc universo actiones concurrit specialiter.


1 die sittliche. 2die besondre Mitwirkung.

§961: Deus non est tentator ad malum, §941. Ergo ad formale nullarum actionum moraliter malarum concurrit moraliter, §940. Ergo nec specialiter, §960.

§962: CONCURSUS DEI supernaturalis ad specialem accedens est SPECIALISSIMUS1, et in se possibilis, §475, et hypothetice, §860, et in hoc mundo actualis, quotiescumque quaedam actio in eodem per specialem dei concursum aeque bene actuari non potest, §498, 935.


1 die besonderste Mitwirkung Gottes.

§963: GUBERNATIO1 est actio, qua media successive plura ad ulteriorem aliquem finem actuantur. Quo ergo meliora, quo optimorum, hinc et via brevissima finem consequentium, §888, plura media, quo meliores, quo ulteriores ad fines actuantur. hoc est gubernatio perfectior, §185. Quos deus in creando fines habuit, habet et actuat conservando, §951, 944. Dum ergo summum eum universi gubernatorem veneramur, colimus optima, et viis brevissimis procedentium plurima media. ad optimos fines et tandem ad ultimum huius universi scopum ducentia, momento quovis actuantem. Dum deus gubernando 1) viribus (hinc et actionibus, §331) rei creatae certum limitem constituit, DETERMINARE STRICTIUS2, 2) finibus suis subordinat aetionem rei creatae ad eosdem ab hac non susceptam, DIRIGERE STRICTIUS3 dicitur.


1 die Führung. 2Maass und Schranken setzen. 3lenken in engerer Bedeutung.

§964: Primum peccatum LAPSUS1 dicitur, et potentia labendi LABILITAS2, haec est vel absoluta, vel hypothetica, §15, 16. Oppositum labilitatis hypotheticae est CONFIRMATIO IN BONO3.


1 der Fall. 2dessen Möglichkeit. 3Bestätigung im Guten.

§965: Absoluta labilitas pertinet ad spiritus finiti essentiam, §40, 964, hinc est in eodem absolute necessario, §106, malum metaphysicum, §146, quae non concreata spiritui ulli, §931, cuius oppositum nulli creaturae concreari potuit, §833. spiritus labens agit, §964, 788. Ergo deus ad lapsus materiale concurrit, §918, ad formale vero nec physice, nec moraliter, §909, 911. Ergo nec fit auctor lapsus formaliter spectati, nec causa moralis stricte dicta §940.

§966: Lapsus est in se contingens, §964, dum est mutatio finiti, §361. Ergo oppositum lapsus est in se possibile, §104. Ergo impedimentum lapsus est in se possibile, §221. Ergo deus omnem lapsum impedire potuit, §833.

§967: IMPEDITIO MORALIS1 est actuatio motivorum ad oppositum alicuius mutationis. Deus motiva spiritibus ad felicitatem ipsorum actuavit plurima, §948. Felicitas spiritus est oppositum lapsus eius, §81, 787. Ergo deus omnem lapsum impedit moraliter.


1 sittliche Verhinderung.

§968: IMPEDITIO, quae non moralis est, PHYSICA dicitur. Lapsus est peccatum, §964, ergo actio moralis, §788, ergo libera ratione exsecutionis, §719, 722, hinc physice contingens, §709. Ergo praeter libertatem lapsi et motiva illius, §967, multa alia possibilia erant, quibus positis lapsus non secutus esset, qui secutus est, §378, impedhnenta lapsus physica, §81, 221. Ergo deus lapsum etiam physice impedire potuit, §833.

§969: Omne peccatum deus impedit moraliter. §967, impedire physice potest per omnipotentiam, §968. Non omne tamen physice impedit. Non impeditio est PERMISSIO1. Ergo est vel physica, §968, vel moralis, §967.


1 Zulassung.

§970: Deus nullum lapsum, §967, nullum peccatum, permittit moraliter, §969. Quaedam tamen peccata in hoc mundo permittit physice. Pone et haec physice impediri, non esset hic mundus, in quo physice impedirentur, sed alius, §378, minus bonus, §937. Ergo deus quaedam in hoc mundo peccata physice permittit, quia mundus, in quo permittuntur physice, est medium religionis optimum, §949, 935.

§971: Ius (pro qualitate personae sumptum) SIGNIFICATU LATIORI1 est facultas moralis; quique ius habet decernendi de aliqua re, quicquid placuerit, PLENUS eius DOMINUS2 est. Plenum dominium in personas est POTESTAS PLENA3.


1 Recht in weiter Bedeutung. 2völlig Herr davon. 3völlige Herrschaft.

§972: Deus ius habet ad actiones suas rectissimas, §901, 971. In iis est decretum de mundo et singulis eius creaturis, §934. Ergo deus plenus mundi et omnium in eodem creaturarum dominus est. Ergo in spiritus huius mundi plenam potestatem habet, §971.

§973: Qui plenam in spiritum potestatem habet, ius habet ipsum obligandi, quomodocumque placuerit. Qui ius habet spiritum aliquem obligandi, quomodocumque placuerit, habet ius illi leges ferendi. Auctor enim obligationis, quam lex enuntiat, LEGEM FERRE1 dicitur. Ius leges ferendi habens, LEGISLATOR2 est. Ergo deus omnium spirituum huius mundi legislator est, §971, 972.


1 Gesetze geben. 2der Gesetzgeber.

§974: Qui solus in plures spiritus summam potentiam et potestatem habet, est corum MONARCHA, qui plenam, est eorum DESPOTES. Iam deus solus in omnes spiritus creatos summam potentiam, §832, et potestatem, eamque plenam habet, §971. Ergo summa ipsius est et maxima monarchia despotica, cuius omnes spiritus creati sunt subditi, §844.

§975: PROVIDENTIA DEI1 est actio, qua tantum cuivis rei creatae bonorum largitur, quantum summa bonitas potest. Ergo conservando, §950, concurrendo, §954, gubernando, §963, malum moraliter impediendo, §967, nec physice permittendo, nisi quod impedire finibus ipsius detraheret, §970, civitatique suae leges optimas ferendo, §973, 974, deus exercet PROVIDENTIAM, §903–920, per causas impulsivas ad beatitatem, VERTICORDIAM2, per fortuita, FORTUNAM SANCTAM3, per bona cuiusvis naturae insita. ALMAM NATURAM. EPICUREISMUS, sententia providentiam dei tollens, error est, §515.


1 die Vorsehung Gottes. 2deren herzlenkende Kraft. 3das heilige, das göttliche in dem, was man Glück nennt.

SECTIO IIII. DECRETA DIVIXA.

§976: Decretum de exsistentia mundi est in deo liberrimum, §933, hinc distinctissimam omnium mundi huius partium omnisque boni et mali in iisdem accuratissimam cognitionem sequens, §889, immutabile, §839, aeternum, §849, et irresistibile, §844, 222. Quod humano modo sic potest concipi: Propositum, προδεσις: Complexus optimorum extra deum compossibilium exsistat, §822, 901. Praevisio, προγνωσις: Hic mundus optimus est complexus extra deum compossibilium optimorum, §935. Decretum, προορισμός: Hic mundus optimus exsistat.

§977: Plures mundi, quam hic, plura finita, quam quae partes huius mundi sunt, non exsistunt, §379, nec deus plura de contingentibus decrevit, quam decreto de exsistentia huius mundi comprehensa, §976. Illud ergo, qua ad omnes huius universi realitates extenditur, universale, qua est, quod plura non sunt, vocatur unicum, §77.

§978: PARTICULARIA DEI DECRETA1 vel sunt partes decreti universalis et unici, §977, vel essent PRIMITIVA2, aut opposita illi aut saltim nori comprehensa sub universali. Talia non sunt in deo, §976.


1 besondre Rathschlüsse Gottes. 2ursprüngliche.

§979: Decreta dei omnia sunt actus voluntatis proportionalissimae obiectis, §894, perfectissime sequentis scientiam gradus perfectionis vel imperfectionis in obiecto vel appetendo, vel aversando, §976. Idem et sic patet: Pone in aliquo decreto dei praevisam obiecti perfectionem imperfectionemve prorsus non fuisse motivum: aut eam deus ignoravit, quod contra §875, aut ab eadem abstraxit, quod contra §870, aut fuit eiusmodi cognitio distinctissima, sed mortua, quod contra §890.

§980: DECRETUM DEI ABSOLUTUM1 si dicitur, cuius motivum nec praevisa obiecti perfectio, nec imperfectio fuit, HYPOTHETICUM2 contra, quod praevisam obiecti perfectionem imperfectionemve sequitur; nulla dei de contingentibus decreta sunt absoluta, omnia hypothetica, §979. ABSOLUTISMUS THEOLOGICUS est sententia decreta dei de contingentibus absoluta ponens, et error est, §515.


1 der unbedingte. 2der bedingte Rathschluss Gottes.

§981: Decretum de felicitate alicuius spiritus aeterna PRAEDESTINATIO est strictius dicta1, cum LATIUS2 sit decretum de futuro. Decretum de infelicitate alicuius spiritus aeterna est REPROBATIO3, utrumque hypotheticum, §980. PRAEDESTINATIANISMUS, s. absolutismus in concipienda praedestinatione strictius dicta, error est, §515.


1 die Gnadenwahl. 2die Vorherbestimmung. 3die Verwerfung.

SECTIO V. REVELATIO.

§982: REVELATIO LATIUS DICTA1, cf. §986, 989, est significatio mentis divinae creaturis a deo facta. Ergo revelatione divina docentur creaturae cognitionem volitionemque divinam, numquam omnem, §862, sed tantam semper, quanta placuerit providentiae, §975.


1 die Offenbarung in weiterer Bedeutung.

§983: Deus est auctor naturae universae, §940, 466. Quicquid ergo per naturam suam ex natura universa de dei mente cognoscit creatura, cognoscit per revelationem divinam, §982, quae naturalis est, §469. Talis theologia naturalis est, §800.

§984: Omnia finita sunt media cognoscendae mentis diviriae, §858, 880, vires repraesentativae huius universi omnes significant creatorem suum, §929, optimum, sapientissimum, §933. Ipsa anima est vis repraesentativa dei sui, §741, 744.

§985: Per animam ipsam, per singulas, quibus praesens est, monades, hinc et per singula corpora, et sensus, animae mens divina revelatur naturaliter, §984, per usus singulorum, fines dei, §946, per cognitionem optimi voluntas eius, §894.

§986: REVELATIO STRICTIUS DICTA1, cf. §982, 989, est supernaturalis revelatio divina hominibus per orationem facta, concursus ad religionem specialissimus, et in se possibilis, et hypothetice, et in hoc mundo actualis, quotiescumque religio per revelationem naturalem solam aeque bene actuari non potest, §962, 949.


1 die Offenbarung in enger Bedeutung.

§987: Pone in hoc mundo revelationem naturalem tantum certis individuis, e. g. hominibus faciendam; pone sub iisdem circumstantiis revelationem iisdem individuis supernaturaliter faciendam mere naturali uberiorem, nobiliorem, clariorem, veriorem, certiorem, ardentiorem, §669, contingere potest revelatio stricte dicta ordini huius mundi convenientissime, §484, et in eodem exsistit, §986.

§988: Pone aliquam mentis divinae significationem in hoc mundo ad religionem admodum bonam, §947, sed naturaliter non actuandam, cum tamen possit actuari supernaturaliter: fiet in hoc mundo revelatio stricte dicta, §496, 987.

§989: Revelatio stricte dicta naturaliter creaturis incognoscibilium, est REVELATIO STRICTISSIME DICTA1, cf. §982, 986. Quaecumque ergo cognitio mentis divinae in hoc mundo ad religionem admodum bona certis creaturis est naturaliter incognoscibilis, actuatur in eodem per revelationem strictissime dictam, §988.


1 die Offenbarung in engerer Bedeutung.

§990: Si quid pro revelatione dei stricte dicta habetur, neque tamen magis gloriam dei et religionem promovet, nec uberiorem, nec nobiliorem, nec clariorem, nec veriorem, nec certiorem, nec ardentiorem dei cognitionem suppeditat, quam naturalis, non est revelatio dei stricte dicta, §986, 495.

§991: In mente dei nulla est contradictio, §822. Ergo quicquid revelationi naturali vere contradicit, non est revelatio dei stricte dicta, §983, 986, nec strictissime, §989.

§992: Revelatio dei stricte et strictissime dicta non contradicit naturali, §991, hinc nec rationi obiective sumptae, quatenus a sana ratione humana subiective sumpta cognoscitur, §646, 984.

§993: FIDES SACRA OBIECTIVE SUMPTA1 est complexus revelationi stricte dictae credendorum, uti habita revelationi stricte dictae fides, est sacra SUBIECTIVE SUMPTA2. Ergo non sola naturaliter prorsus creaturis incognoscibilia pertinent ad sacram fidem, §989, 986.


1 der Inhalt des heiligen Glaubens. 2der heilige Glaube.

§994: Fides sacra, obiective sumpta, quatenus ab homine per fidem subiective sumptam creditur, non contradicit rationi obiective sumptae, quatenus a sana ratione humana subiective sumpta cognoscitur, §992, 993.

§995: Revelatio stricte dicta significat summe possibilia, §986, 822. Iam quae contra rationem sunt, sunt impossibilia, §643. Ergo nec revelatio dei stricte dicta, nec strictissima, §989, nec fides sacra obiective sumpta contra rationem sunt. Quae vero contra rationem sunt, nec sunt revelatio dei stricte, nec strictissime dicta, nec fides sacra obiective sumpta.

§996: MYSTERIA SACRA1 sunt supra creaturarum rationem posita in fide sacra obiective sumpta. In omni revelatione strictissime dicta sunt mysteria, §989, 644. Ergo non repugnant revelationi stricte dictae, §989, nec sunt contra rationem, §643.


1heilige Geheimnisse.

§997: In omni sua revelatione deus est maxime sincerus, §919, hinc sapientia ipsius orationem aptissimum signum significandae mentis clivinae hominibus iudicante, eamque supernaturaliter actuatam. est in revelatione stricte dicta veracissimus, §920.

§998: In revelatione stricte et strictissime sumpta deus testis est, §986, 946, maxime sincerus et dexterrimus, §997, 889, hinc fide dignissimus, cuius revelatio stricte dicta summam dat fidei certitudinem.

§999: NATURALISTA SIGNIFICATU STRICTIORI (cf. §493) est negans in hoc mundo revelationem dei stricte dictam. ATHEUS (theoreticus), negans dei exsistentiam, errat, §811, 854. Naturalismus significatu neutro ponit atheismum necessario, §493.

§1000: Naturalista significatu strictiori, negans revelationem stricte dictam in hoc mundo exsistere, quia 1) est eventus supernaturalis, §986, hinc ipsi videtur impossibilis, errat, §860, 2) fidem sacram putat esse contra rationem, hinc impossibilem, errat, §995, 3) negat providentiam in genus humanum, et errat, §975, sua culpa, §982, 986, ignarus dei benignissimi, §903, Cuius semper honos, nomen, laudesque manebunt.